IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) De primo dicit quod charitas sicut tactum est, d. 17. primi, dicitur habitus, quo Deus habetur carus, et in hoc charitas creata differt secundum rationem a gratia, quamvis gratia et charitas sit unus et idem habitus realiter ; sed dicitur charitas, ut respicit aliquid tanquam carum, et gratia, qua aliquid habetur gratum, quae distinctio patet a Doctore dist. 27.
Dicit ergo hic, quod charitas est habitus, quo Deus habetur carus. Posset autem haberi carus aliquo amore privato, quo amans nolit habere condiligentem, sed talis amor nec esset rectus, nec perfectus; non rectus, patet, quia objectum diligibile ab omnibus velle ipsum diligere, et non ab aliis condiligi, est contra rationem ; nec similiter esset perfectus, quia perfectus amor est, non tantum amare objectum diligibile, sed etiam est velle ipsum ab aliis diligi ; et sic charitas est amor habitualis inclinans non tantum ad diligendum Deum, sed etiam inclinans, ut Deus condiligatur ab aliis, quorum dilectio est grata Deo, vel saltem non ingrata, saltem pro tunc, quando dat gratiam. Et hoc dicit, quia si Franciscus habet gratiam, quae est principium dilectionis gratuitae et meritoriae, et si ego habeo gratiam, sive charitatem, tunc charitas non tantum inclinat ad dilectionem Dei gratuitam, sed etiam inclinat, ut velim Franciscum diligere Deum gratuite, quia talis dilectio pro illo tunc quo Franciscus habet gratiam, est grata Deo.
(b) Ex hoc patet qualiter habitus
charitatis sit unus. Dicit Doctor quod ex quo unitas habitus accipitur ab unitate objecti, et hoc denominatione extrinseca, quia charitas, qua Deus diligitur et proximus, ex quo est tantum unus habitus, habet etiam tantum unum objectum sub una ratione formali, scilicet ipsum Deum sub ratione Deitatis. Patet, quia inclinat ad dilectionem Dei in se et propter se, qua eum diligo ; inclinat etiam ut ego velim dilectionem proximi, qua proximus diligat Deum in se et propter se, ita quod habens charitatem, charitas in illo supposito primo et immediate, et actu recto inclinat ad dilectionem Dei propter se, et quasi actu reflexo inclinat ad dilectionem proximi ; sic intelligendo quod sicut quando ego diligo Deum immediate actu reflexo, diligo me diligere Deum, ita quod ista secunda dilectio, quae est actus reflexus, non praecise terminatur ad me, sed terminatur ad me, ut diligentem, ita quod vere diligo me non absolute, sed diligo me diligere Deum ; sic similiter quasi actu reflexo diligo proximum, non absolute ex charitate, sed diligo ipsum diligere Deum, ita quod ille actus reflexus non habet proximum praecise pro objecto, sed habet hoc, scilicet proximum diligere Deum, id est, quod amore concupiscentiae concupisco proximo dilectionem, qua diligat Deum in se et propter se, ut supra exposui, distinct. 26. Patet ergo quomodo charitas habet tantum Deum sub ratione Deitatis pro objecto, quia etsi inclinet ad dilectionem proximi, non inclinat ad dilectionem proximi habendo ipsum pro objecto, sistendo ibi, sed praecise inclinat ad hoc, ut ego diligam proximum diligere Deum.
(c) Contra hoc objicitur. Hic Doctor instat, probando quod eodem habitu non possum me velle Deum, et proximum velle Deum, sive eodem habitu non possum actu reflexo diligere me diligere Deum, et actu quasi reflexo diligere proximum diligere Deum : patet, quia sicut non possum scire me scire Deum, et scire proximum scire Deum, imo alio habitu scio me scire aliquid, et alio scio proximum scire aliquid, sic in proposito.
Respondet Doctor quod actus, super quem fit reflexio, potest significare nominaliter vel verbaliter. Exemplum primi: Intelligo intellectionem meam, qua intelligo Franciscum. Et dicit quod si intelligo A aliqua intellectione, illam intellectionem possum intelligere alia intellectione, sive illa prima intellectio inhaereat mihi, sive alteri. Exemplum secundi : si habeo intellectionem inhaerentem mihi, qua intelligo lapidem, alia intellectione reflexa possum intelligere illam, sic dicendo, intelligo intellectionem lapidis. Si vero intelligerem lapidem intellectione inhaerente Joanni, adhuc super illam possum habere actum reflexum, quia alia intellectione intelligerem intellectionem lapidis inhaerentem Joanni. Si vero actus rectus, sive actus super quem fit reflexio, accipiatur verbaliter, sicut cum dico intelligere, et tunc talis actus habet suum significatum, ut in supposito, vel ut concernentem suppositum, id est, quod intelligere non praecise significat intellectionem, sed intellectionem ut in supposito, ita quod cum dico, intelligo me intelligere lapidem, illud intelligere praecise significat intellectionem, ut in me existentem ; et similiter cum dico: intelligo Joannem intelligere, illud intelligere significat actum intelligendi, ut praecise existentem in Joannem, et talis actus intelligendi si sibi non inexisteret, esset falsum dicere : Intelligo Joannem intelligere: sed non est sic de velle, quia possum habere actum reflexivum super velle Joannis, non solum pro praesente, sed etiam pro futuro, ut cum dico : volo Joannem velle currere;velle in Joanne non significat actum volendi in ipso, ut actu sibi inexistentem et praesentem, quia ista est vera : volo Joannem velle currere pro cras; patet ergo quod licet non eodem habitu sciam Deum, et sciam te scire Deum, tamen eodem habitu volo Deum, et volo te velle Deum : et in hoc diligo te ex charitate, quia secundum hoc volo tibi bonum justitiae, quia volo te diligere Deum, quae dilectio Dei est bonum justitiae, licet illud bonum justitiae velim tibi amore concupiscentiae, sicut cum concupisco Joanni charitatem, qua diligat Deum, charitas est bonum justitiae, quod tibi concupisco, ut diligas Deum, et secundum hoc non assignatur proximus quasi secundum objectum charitatis, ita quod charitas inclinet ad dilectionem Dei, sistendo ibi tanquam in primario objecto, et ad dilectionem proximi sistendo ibi tanquam in secundario ; inclinat ergo ad dilectionem proximi non sistendo praecise in proximo, sed dicitur inclinare ad dilectionem proximi quatenus inclinat, ut ego diligam proximum diligere Deum, sive, ut ego diligam dilectionem proximo, qua diligat Deum in se et propter se. Non ponitur ergo proximus objectum per se secundarium charitatis, sed omnino ut quid accidentale. quia respicit proximum non ut objectum dilectum praecise, sed ut quid potens condiligere mecum perfecte et ordinate dilectum, et ad hoc eum diligo ex charitate, id est, charitate inclinante, ut condiligat Deum, et in hoc quasi accidentaliter eum diligo, puta non propter eum, scilicet sistendo ibi, sed propter objectum, quod volo ab eo condiligi ; et volendo hoc ab eo diligi, volo sibi simpliciter bonum, quia bonum justitiae, quod bonum justitiae est dilectio Dei propter se, quam volo proximum habere.