CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probat Patrem non gignere Filium voluntate ut principio, quia haec habet productum sibi adaequatum, id est, Spiritum sanctum. Et explicat quomodo in nobis voluntas principiat verbum, conjungendo parentem cum prole, non tamen in divinis.
Quantum ad secundum articulum videtur quod Pater non producat Filium voluntate tanquam principio productivo, quia principium productivum unius rationis in divinis non potest habere duas productiones unius rationis. Nulla enim productio ibi est unius rationis nisi unica, quia adaequata: ergo cum Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis ut principii productivi, Filius non sic producetur.
Sed in isto articulo videtur esse difficultas propter verba Augustini, qui videtur attribuere gignitionem voluntati in nobis, ut principio productivo 9. de Trinitate, cap. 7. Verbum amore concipitur ; et eodem lib. cap. 2. Notitia placita digneque amata Verbum est ; et 11. de Trinitate, cap.3. Voluntasque ipsa quomodo foris corpori objecto formandum sensum admovebat, formalumque jungebat, sic aciem recordantis animi ad memoriam convertit; et in eodem lib. cap. 4. Voluntas vero illa, quae hac atque illac fert atque refert aciem formandam, coniungitque formatam, et dicit multa consimilia ; ergo vult quod voluntas habeat rationem convertentis aciem ante gignitionem, et retinentis eam in actu. Ita igitur videtur in Trinitate, cujus imago est in anima, quod voluntas habeat ibi aliquam rationem principii respectu productionis vel gignitionis, vel rationem alicujus superioris, applicantis principium proximum ad actum suum, sicut in nobis.
Hoc etiam arguitur in nobis, quia si gignitio nostra esset mere naturalis, nullo modo esset in potestate voluntatis, et ita semper haberemus idem.verbum de eodem objecto fortius movente intellectum.
Quantum ad istum articulum (a) etsi aliqui distinguant quod ly voluntate, potest teneri adverbialiter, ut sit sensus, voluntate genuit, id est, voluntarie genuit, et tunc est vera, aut potest teneri ablative, et tunc notat causam et principium elici:-
tivum respectu gignitionis, et tunc est falsa.
Quidquid sit de ista distinctione, non vide??r dicendum quod Pater Filium gen?erit voluntate, ita quod voluntas sit principium proximum vel remotum.Quod non proximum, probatum est, quia principium unius rationis non est nisi principium unius productionis. Quod etiam non remotum, patet, quia sicut voluntas ut est principium operativum, aliquo modo posterius operatur quam intellectus, ita, ut est principium productivum, aliquo modo posterius producit quam intellectus, et ita non erit causa superior, neque prior productione, quae est proprie intellectus.
Propter istas tamen (b) auctoritates Augustini intelligendum est, quod in nobis non est tantum unicus actus intelligendi, accipiendo actum de genere qualitatis, neque unicus actus gignendi, accipiendo actum pro actione de genere actionis, quia si esset tantum unicus actus iste, et tantum unicus ille, et ille et iste essent idem, tunc voluntas nostra nullam causalitatem haberet in ratione actus intelligendi, qui est de genere qualitatis, neque in ratione actus gignendi, qui est de genere actionis. In divinis igitur, cum non sit in Patre nisi unicus actus intelligendi, respectu illius actus voluntas Patris non habebit aliquam rationem principii vel causae. Cum etiam non sit nisi unicus actus dicendi, respectu illius voluntas non habebit rationem principii, quia voluntas sicut operando, ita et producendo vel principiando sequitur aliquo modo intellectum.
Actus igitur dicendi praecedit omnem principiationem voluntatis, potest tamen voluntas ut complacens, non ut principians, habere actum respectu illius gignitionis, ex hoc quod voluntas, ut operans in Patre non praesupponit gignitionem, sed tantummodo intellectionem illam, qua Pater formaliter intelligit. In nobis autem verae sunt auctoritates Augustini, quod voluntas movet aciem ad actum cognoscendi, et tenet eam in cognitione, quia posito primo actu nostro sive de genere Qualitatis, sive de genere Actionis, possumus habere alios actus posteriores ex imperio voluntatis: in Patre autem voluntas non admovet intelligentiam Patris, ut formandam a memoria Patris, quia in Patre non est nisi unica intellectio formaliter, quae praecedit aliquo modo productionem verbi, neque admovet memoriam ipsi objecto ut gignatur Verbum.
Contra istud arguitur (c) quod Augustinus non tantum intelligit in nobis, sed etiam in Deo, quia Augustinus nunquam videtur assignare actum volendi voluntati, (ut est tertia pars imaginis) nisi illum qui est conjungere parentem cum prole, et hoc modo habet causalitatem aliquam respectu gignitionis prolis ; ergo ista pars, (ut est pars imaginis) nihil repraesentabit in prototypo, nisi voluntas divina habeat aliquo modo sic conjungere.
Respondeo, etsi frequenter assignet voluntati actum illum, (ut est pars imaginis) tamen aliquando sibi assignat alium, videlicet dilectionem ejusdem objecti, quod est objectum memoriae et intelligentiae, sicut apparet 15. de Trinit. c. 20. Unde potest, inquit, sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci ; quae auctoritas posita est supra dist. 3. q. ult. ibi enim expresse ponit Trinitatem in memoria, intelligentia et voluntate, ut habent actum circa objectum idem, scilicet veritatem increatam. Similiter lib. 14. c.8. ponit Trinitatem in mente, inquantum meminit sui, intelligit se et diligit se, utrumque etiam actum tangit simul 15. de Trinit. cap. 3. mens et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit. Et bene (d) concurrunt isti duo actus in voluntate nostra, quia ipsa amans objectum, amat etiam notitiam objecti ejusdem, et ex amore objecti movet intelligentiam ad intelligendum illud, copulans ipsam memoriae de qua ipsa formetur, et tenens eam in tali conjunctione, et per hoc in actuali intellectione unius objecti. Istorum autem duorum actuum voluntatis, in nobis principalior est ille, qui est dilectio objecti, quia ille est causa quandoque dilectionis actus: actus tamen alius, scilicet dilectio actus, est universalior, quia respectu etiam objecti mali diligimus actum cognoscendi, licet non objectum, sicut dicit Augustinus 9. de Trinit, neque enim viliorum notitia nobis displicet, sed vilia ipsa nobis displicent, definio intemperantiam, et hoc est verbum ejus, placet mihi definire, licet non placeat mihi incontinentia. Voluntas igitur in nobis, (ut est pars imaginis) repraesentat voluntatem in Deo, non quantum ad istum actum copulandi, qui est voluntatis nostrae sed quantum ad alium actum, inquantum scilicet voluntas nostra est principium producendi actum circa idem objectum, quod fuit memoriae et intelligentiae nostrae: quia voluntas in divinis est principium producendi amorem adaequatum essentiae divinae, quae est objectum primum memoriae divinae, intelligentiae et voluntatis, et ille amor productus est Spiritus sanctus, cui correspondet in nobis dilectio producta, quae dilectio frequenter ab Augustino vocatur voluntas. Sed voluntas proprie in nobis, quae est potentia, non correspondet Spiritui sancto, sed vi spirativae, quae est in Patre et Filio ; et hoc secundum illum actum, quo voluntas in nobis est principium producendi amorem objecti intellecti, non autem primo inquantum habet producere amorem notitiae: genitae, nullo autem modo inquantum est causa superior notitiae genitae. Siquidem vis spirativa est principium producendi Spiritum sanctum in divinis, qui est amor essentiae divinae, et etiam amor notitiae genitae, licet forte secundum aliquem ordinem; sed non est vis illa spirativa aliquo modo principium productivum notitiae genitae, quia etsi Pater in primo signo originis sit volens et in secundo gignat, tamen voluntas Patris non habet rationem principii respectu illius gignitionis verbi. Sic igitur patet, quomodo Pater volens generat Filium, et tamen non voluntate ut principio formali elicitivo generationis.
Tamen quantum ad intentionem Augustini de dilectione copulante parentem cum prole, dicit quidam Doctor quod illa dilectio copulans (loquendo respectu actus sentiendi) est inclinatio facta in potentia per speciem sensibilem. Unde ista quinque quae ponit ille Doctor, videlicet, objectum sensibile, speciem, inclinationem factam, potentiam sentiendi et actum sentiendi, probat per unam auctoritatem Augustini 11. de Trinit. c. 2. cum enumerat Augustinus quaedam ad suum propositum facientia in fine sic : Sensum, inquiens, detinet oculorum cimini intentio. Ecce, ait ille, tertium: quod enim detinet sensum, non est nisi illa excitatio per dictam inclinationem. Vocat autem eam Augustinus secundum eum, intentionem animi causantis, quia per ipsam fit sensus animi intentus ad percipiendum objectum. Sed istud non est ibi ad intentionem Augustini, quia ibidem distinguens ea ab invicem, de intentione dicit, quod tertium solius animae est; igitur secundum eum illa intentio quae erat tertium, non est illa inclinatio vel excitatio per speciem. Similiter illud tertium attribuitur voluntati illi, de qua dicit inferius, quod voluntas hac atque illac refert aciem mentis, etc. quod non videtur verum de inclinatione, sed tantummodo de voluntate et potentia animae.
Ad argumenta principalia. Ad primum cum dicit Richardus, hoc mihi videtur, etc. non hoc videtur Augustino, quod velle Patris sit formaliter gignere, quia dicit 5.
de Trin. cap. 14. quod Spiritus sanctus procedit quomodo datus, non quomodo natus, id est, per modum voluntatis liberae, non per modum naturae, et ideo oportet exponere Richardum, quod ipse intelligat concomitanter.
Ad aliud, dico quod invidia non solum est in subtrahendo illa bona, quae possunt communicari actu voluntatis immediate, sed quaecumque volens potest communicare et non communicat; Pater autem volens, licet non sicut principio elicitivo vel productivo, generat, ut dictum est, et ideo tenet argumentum Augustini de invidia.
Ad tertium, dico quod nihil est ibi involuntarium, et ideo generatio Filii non est involuntaria, concedo, sed tamen non sequitur ultra, ergo est voluntate ut principio elicitivo ; multa enim facimus, sive voluntate praecedente, sive concomitante, quorum principium immediatum, non est voluntas.