In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Non repugnare odium proximi cum dilectione Dei ex charitate, sed de potentia ordinaria, haec repugnant, nam posito odio proximi, vel quocumque peccato mortali, demeritorie destruitur charitas.
De secundo dico (d) quod sicut negatio conclusionis non necessario sequentis ex principio necessario, non arguit negationem principii, sed potest stare cum assertione principii, quia non omnis error circa conclusionem destruit assertionem principii ita, etiam non necessario sequitur ex dilectione infiniti boni dilectio boni finiti, nec in actibus dilectionis sequitur ex natura rei destructio dilectionis Dei ex destructione dilectionis proximi ; et hoc sive intelligatur destructio dilectionis contrarie vel contradictorie ; et multo magis ex natura habitus non esset contradictio, quod esset respectu Dei, et non respectu proximi.
Est igitur iste habitus circa aliud, quatenus praeceptum est datum de diligendo illud aliud ; et ad illum actum oportet uti illo habitu, aut saltem non contra agere illi habitui ; alioquin destrueretur actus et habitus circa Deum, non quidem ex natura contradictionis, sed per naturam demeriti ; transgressio enim praecepti non corrumpit positive habitum, nec actum diligendi Deum, sed demeretur Ut Deus se subtrahat ; et sic nec habitus, nec actus posset inesse, quia quantum est ex parte habitus, ille est talis quod ex natura sua natus est inclinare ad amandum non private, et ideo actus amandi privatus, qui scilicet destruit amare proximum, nullo modo potest esse talis habitus. Et in hoc apparet magna perfectio hujus habitus, quia etsi zelus acquisitus possit esse major, quam minima charitas infusa, quantum ad intensionem actus eiiciendi hinc inde, tamen ille habitus infusus, quia ordinatus et perfectus in genere habituum appetitivorum, non potest esse Dei, nisi ut boni communis et condiligendi ; ideo non potest esse principium alicujus actus, quo diligatur Deus cum contrario dilectionis proximi.
Patet igitur de actu, qualiter est necessarius ex natura habitus, si aliquis debeat elici de illo habitu, hoc tamen intelligendo, quod non potest elici ut privatus, nec ut contrarius actui circa proximum ; ex natura etiam praecepti superadditi habitui, oportet elicere actum circa proximum positive, vel saltem non contrarie, ne scilicet demereatur quis corruptionem habitus, qui est circa Deum.