IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Ubi illa accidentia fundentur. Si autem quaeritur de accidentibus, quae remanent, scilicet, de speciebus et sapore et pondere, in quo subjecto fundentur ; potius mihi videtur fatendum, existere sine subjecto quam esse in subjecto: quia ibi non est substantia nisi cor poris et sanguinis dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem habet in se formam, sed qualis in judicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium, quibus corpus Christi habens formam et naturam suam, tegitur.
De fractione et partitione.
Solet etiam quaeri de fractione et partitione, quae ibi videtur fieri, utrum vera sit; et si vera fractio est, cujus rei sit, vel in quia re fiat. Cumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi videtur esse. Sed e contra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale et impassibile, in ipso non posse esse videtur. Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant Christi carnem sicut aliam in partes dividendam et morsibus dilacerandam. Ideo quibusdam placet, quod non sit ibi fractio, sicut videtur; sed dicitur frangi, quia videtur frangi. Quibus objicitur quod ait Ambrosius : " Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est. " Ad hoc illi dicunt: Non fallit nos visus nec fallitur: quod esset, si crederetur ita frangi, ut videtur: nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem ita fit; sicut et Christus se ostendit duobus discipulis in via in specie peregrini, nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eo rum tenebantur, ne eum agnoscerent.
Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res, cujus vel in qua sit illa species ; ita est ibi fractio, quae non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur: quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi sit fractio, ubi nihil frangitur.
De confessione Berengarii.
Alii tradunt, corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile existere. Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao Papa et pluribus Episcopis, " panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum Sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse; et sensualiter, non solum sub Sacramento, sed in veritate manibus Sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri."
Sententia Magistri.
Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentalis fieri, ut vera fractio et partitio sit ibi, quae fit non in substantia corporis, sed in Sacramento, id est, specie. Ne autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi, cum ibi sint sine subjecto, licet quidam asserant ea fundari in aere. Est ibi vera fractio et partitio, quae fit in pane, id est, in forma panis ; unde Apostolus ait : Panis quem frangimus, quia forma panis ibi frangitur et in partes dividitur, Christus vero integer manet et totus est in singulis. Unde Augustinus : " Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen Veritas invitans nos ad manducandum ait: Qui manducat me,
vivit propter me. Nec occiditur Christus ut manducetur, sed mortuos vivificat, quando manducatur: reficit, non deficit; vivit manducatus, quia resurrexit occisus: nec quando manducamus, partes de illo facimus, et quidem in Sacramento sic fit." Item: "Norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi: unusquisque accipit par tem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur, Per partes manducatur, et manet integer totus ; per partes manducatur in Sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde tuo. Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur "; videtur panis et calix quod et oculi renuntiant, quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix est sanguis. Ex his satis datur intelligi, quod fractio et partes, quae ibi videntur fieri in Sacramento fiunt, id est, in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt, ut" sensualiter, non modo in Sacramento, sed in veritate dicatur corpus Christi tractari manibus Sacerdotum, frangi vero et atteri dentibus ", vere quidem, sed in Sacramento tantum. Vera igitur est ibi attritio et partitio, sed in singulis partibus totus est Christus. Unde Hieronymus : "Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est nec per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis". Item Hilarius: " Ubi pars est corporis, est et totum."
Quid illae paries significent. Quid autem partes illae significent, Sergius Papa tradit inquiens : " Triforme est corpus Christi : pars oblatae in calicem missa corpus Christi, quod jam surrexit, monstrat: pars comesta, ambulans adhuc super terram ; pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus jacens in sepulchro significat, quia usque in finem saeculi corpora Sanctorum in sepulchris erunt. " Et sicut partes illae mysticam tenent significati onem, ita etiam et fractio passionis Christi et mortis est repraesentatio. Unde ipse ait : Hoc facite in meam commemorationem, id est, " in in memoriam passionis et mortis . meae. " Nam, ut ait Ambrosius : " Quia in morte Christi liberati sumus, hujus in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus. " Sed caveat quisque, ne indigne percipiat, quia judicium sibi manducat. " Non enim est panis iste, qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Sic ergo vive, ut quotidie merearis accipere, " nec accedas indignus. Indignus est, qui aliter celebrat mysterium, quam Christus tradidit ," vel qui habens mortale peccatum accedit. " Ergo etsi sint peccata quotidiana, vel non sint mortifera ; antequam accedatis, dimittite debitoribus vestris. Si dimittis, dimittetur tibi, et sic securus accede. Panis enim salutaris est et non venenum. " Si ita accedis, spiritualiter manducas ;" spiritualiter enim manducat qui innocentiam ad altare portat. "
Christus immoletur in altari quotidie, et an sit sacrificium quod a sacerdote geritur.
Post haec quaeritur, si quod gerit Sacerdos proprie dicatur sacrificium, vel immolatio: et si Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit? Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur et consecratur a Sacerdote, vocari sacrificium et oblationem, quia memo ria est et repraesentatio veri sacrificii et sanctae immolationis, factae in ara crucis. Et semel Christus mortuus est in cruce ibique immolatus est in semetipso: quotidie autem immolatur in Sacramento, quia in Sacramento recordatio fit illius quod factum est semel. Unde Augustinus: Certum habemus, quia Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, etc tamen ne obliviscamur quo d semel factum est, in memoria nostra omni anno fit, scilicet quoties Pascha celebratur. Numquid toties Christus occiditur? sed tantum anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est: et sic nos facit moveri, tanquam videamus Dominum in Cruce." Item: "Semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in Sacramento ; quod sic intelligendum est, quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Patri hostiam redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos praedestinavit. " Item Ambrosius : " In Christo semel oblata est hostia ad salutem potens. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Etsi quotidie offeramus, ad recordationem ejus mortis fit: et una est hostia, non multae. Quomodo una et non multae? Quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius: idipsum et semper idipsum offertur, proinde hoc idem est sacrificium: alioquin, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Non, sed unus ubique est Christus, et hic plenus existens et illic plenus: sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium Christus hostiam obtulit, ipsam offerimus et nunc: sed quod nos agimus recordatio est sacrificii. Nec causa suoe infirmitatis repetitur, quia perficit hominem: sed nostrae, quia quotidie peccamus. " Ex his colligitur sacrificium esse et dici quod agitur in altari, et Christum semel oblatum et quotidie offerri, sed aliter tunc, aliter nunc ; et etiam quae sit virtus hujus Sacramenti, ostenditur, remissio scilicet venialium peccatorum et perfectio virtutis.
De causa institutionis.
Institutum est enim hoc Sacramentum duabus de causis: in augmentum virtutis, scilicet charitatis, et in medicinam quotidianae infirmitatis. Unde Ambrosius : " Si, quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere ; qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. " Item Augustinus : " Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel sit passus, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus mystice pro nobis immolatur. Dedit enim nobis hoc Sacramentum salutis, ut, quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per hoc Sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet. " Item" Mysterium fidei dicitur, quia credere debes, quod ibi salus nostra consistat.
Si autem quaeratur, utrum quotidie communicandum sit? Audi, quid inde tradit Augustinus :" Quotidie, inquit, Eucharistiam accipere, nec laudo, nec vitupero ; omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur; si peccandi tamen de caetero non habeat voluntatem et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus, sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non gravant. Si vero non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis criminalibus impediatur, in Pascha scilicet et in Pentecoste et in Natali. Omnes ergo communicent, qui noluerint carere Ecclesiasticis liminibus. " (Finis textus Magistri)
In ista (a) distinctione determinat Magister de his, quae remanent post consecrationem Eucharistiae, et dividitur in duo. Primo enim determinat de esse illorum accidentium, quae remanent ibi sine subjecto ; secundo, de quadam transmutatione facta circa illa accidentia, scilicet fractione hostiae in partes, ibi: Solet etiam quaeri. Et juxta illud incidenter determinat de significatione illarum partium, in quas frangitur hostia: ibi, Quid autem partes illae figurant. Sequitur illa pars : Post hoc quoeritur. Quae potest poni incidentalis in ista distinctione, vel principaliter divisa contra totam praecedentem partem. In ista enim determinat de Eucharistia sub ratione sacrificii, postquam determinavit prius de ea sub ratione Sacramenti. Et ista habet principalem et incidentalem, quae dividitur in duas, quarum prima pars est de institutione hujus Sacramenti et sacrificii, ibi: Ut institutum est. Secunda de perceptione, ibi: Si autem requiratur.
Circa istam distinctionem quaerendum est principaliter de accidentibus remanentibus sine subjecto, et ibi tria. Primo, de esse istorum accidentium. Secundo, de actionibus. Tertio, de transmutatione circa ipsa. Circa primum quaeruntur duo: Primo, an in Eucharistia sit aliquod accidens sine subjecto ? Secundo, an quodcumque accidens remanens sit sine subjecto ?