IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) De secundo dico. Hic Doctor declarat quomodo habitus charitatis potest stare sine dilectione proximi ex charitate, et quomodo non. Et primo dicit quod ex negatione conclusionis non necessario sequentis principium, non sequitur destructio principii, quia non omnis error in conclusione destruit veritatem principii, sed bene error in conclusione necessario sequenti principium destruit veritatem illius principii, quia tunc veritas conclusionis est principalis veritas principii, ut patet a Doctore in 1. d. 8. q. ult. sed non est sic, quando conclusio tantum contingenter sequitur. Sic dicit in proposito quod ex negatione dilectionis proximi non sequitur destructio dilectionis Dei. Et breviter hic nota, quod charitas ex natura rei sic inclinat ad dilectionem Dei, quod negando talem inclinationem,ex consequenti haberet destruere charitatem, et similiter charitas inclinat ad dilectionem proximi modo praeexposito.
Dico ergo primo quod loquendo de actibus charitatis, scilicet de dilectione Dei et proximi, cum dilectione Dei potest absolute stare non dilectio proximi, et hoc sive contradictorie, sive contrarie ; contradictorie, non diligendo proximum, quia non dilectio proximi, et dilectio proximi contradicunt ; contrarie, odiendo proximum, quia odium proximi, et dilectio proximi opponuntur contrarie. De potentia ergo Dei absoluta possum vere diligere Deum ex charitate, et tamen cum hoc odio habere proximum.
Secundo dico quod loquendo de potentia Dei ordinata cum dilectione Dei ex charitate non stat odium proximi, quia Deus dedit praeceptum de diligendo proximum.
Tertio dico quod habens charitatem ex natura rei vere inclinantem ad dilectionem Dei in se et propter se, et si actu nunquam diligeret Deum, talis negatio dilectionis non destrueret formaliter charitatem, sed tantum demeritorio ; nam cum habitu charitatis de potentia Dei absoluta potest stare non dilectio Dei, non posset tamen Deus de potentia absoluta dispensare quod habens charitatem inclinantem ad dilectionem Dei propter se, nunquam utatur tali inclinatione charitatis, quia tunc Deus ageret contra se ; non enim potest dispensare contra praecepta juris naturae stricte sumpti, ut infra patebit distinctione 37. sed dilectio Dei super omnia, saltem pro aliquo tempore, pertinet ad praeceptum juris naturae.
Quarto dico quod habens charitatem inclinantem ad dilectionem, et hoc ex natura charitatis, sive ex natura rei, (quia inclinat ad Deum amandum non private, ut supra dixi) de potentia Dei ordinata non utendo tali inclinatione charitatis, Deus destruit illam, tamen de potentia Dei absoluta posset stare odium proximi cum ipsa charitate ; patet, quia si actus odii non repugnat actui charitatis, multo minus nec habitui. Cum ergo odium proximi non repugnet dilectioni Dei in se, multo minus repugnabit habitui charitatis inclinantis ad dilectionem Dei in se, et sic Deus de potentia absoluta posset bene dispensare quod habens charitatem inclinantem ad dilectionem proximi, nunquam utatur charitate secundum talem inclinationem, quia posset Deus dispensare quod nunquam diligat proximum, quia dilectio proximi est tantum ex praecepto divino ; sed non posset dispensare quod quis odio habeat proximum, sic intelligendo, quod nollet proximum diligere Deum in se et propter se, quia Deus est objectum diligibile ab omnibus ; sicut ergo non potest dispensare ut ego non tenear diligere Deum, sic non potest dispensare, ut ego recte velim proximum non diligere Deum. ,