CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum Pater potuerit vel voluerit gignere Filium. Hic solet quaeri a quibusdam, utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium. Si enim, inquiunt, potuit et voluit generare Filium ; ergo potuit aliquid et voluit, quod nec potuit, nec voluit Filius ; nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium. Cui versutiae facile respondemus dicentes : posse vel velle generare Filium non est aliquid posse vel velle subjectum voluntati vel potentiae. Est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium; et ideo distinguenda est intelligentia propositi verbi: posse vel velle gignere Filium est posse vel velle aliquid. Neque enim generatio Filii aliquid eorum est, quae subjecta sunt divinae potentiae et voluntati, nec est aliquid inter omnia vel de omnibus, sed super omnia et ante omnia. Non enim ante voluit vel potuit, quam genuit: sicut nec ante fuit, quam genuit, quia ab aeterno fuit et ab aeterno genuit. Ex simili quoque hoc videre possumus. Pater enim potest esse Pater et vult esse Pater ; Filius autem nec potest nec vult esse Pater ; ergo Pater potest vel vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse
Filius. Non sequitur, quia esse Patrem non est esse aliquid, sed est esse ad aliquid, ut in sequenti ostendetur.
Ponit quaedam verba Augustini, unde potest moveri auditor.
Sed vehementer nos movet quod ait Augustinus in 2. lib. contra Maximinum, qui asserebat Patrem potentiorem Filio, eo quod Filium genuit Deum creatorem, Filius autem non; dicebatque Patrem potuisse gignere non Filium, et ideo potentiorem esse Filio. Ad quod respondens Augustinus dicere videtur, quod Filius etiam potuit gignere, volens ostendere, Patrem non esse potentiorem Filio, his verbis: " Absit, ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas, quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem: neque enim non potuit, sed non oportuit." Vide et diligenter attende haec verba: non enim non potuit, sed non oportuit. Videtur enim dicere, quod Filius potuit gignere, sed non oportuit, et ita potuit quod non oportuit. Quare autem non oportuit, subdit dicens : " Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille, si nepotem non gigneret avo suo et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens ; nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur: nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit."
Opponitur praedictis verbis Augustini.
Hoc autem non videtur quibusdam posse stare, scilicet quod Filius potuerit gignere. Si enim Filius potuit gignere, potuit esse Pater; et si potuit esse Pater, ergo potuit esse Pater vel sui, vel Patris,vel Spiritus sancti,vel alicujus alius.Sed alius non, quia nullus alius semper fuit ; nec Patris, quia Pater est ingenitus et innascibilis ; nec sui"quia nulla res se ipsam gignere potest; " nec Spiritus sancti, quia nasci non potuit. Si enim nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit.
Hic quaeritur quomodo intelligenda sint.
Quomodo ergo accipiatur quod supra dictum est, non enim non potuit gignere, sed non oportuit, quasi potuit, sed non oportuit. Non est nobis perspicuum aperire, quomodo sit hoc verum, et ideo sub silentio potius esset praetereundum, nisi me super aliquid loqui cogeret instantia quaerentium.
Hic aperitur ex quo sensu accipienda sint.
Potest ergo sic intelligi ; non enim non potuit, sed non oportuit, id est, non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat, sicut Deus Filius non est Deus Pater ; nec tamen hoc ex impotentia sui est. Nam et Pater similiter non est Filius,nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quaerit Maximinus Arianorum Episcopus: unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater ? Non utique ex impotentia, sed Pater proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium, et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus plenius tractabitur.
Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in Filio ?
Item quaeritur a quibusdam, si Pater potens sit natura gignere Filium et an haec sit aliqua potentia, quae sit in Filio ? Ad quod dicimus, quod Pater non est potens nisi natura; ejus enim potentia natura est vel essentia. At inquiunt illi, si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi,Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere, habet ergo Pater aliquam potentiam quam non habet Filius. Non sequitur. Eamdem enim potentiam penitus habet Filius quam et Pater, qua Pater potuit gignere, et Filius potuit gigni. Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quae est in Patre, qua potuit gignere, Sed contra hoc opponitur : Aliud est posse gignere, aliud est posse gigni ; quia aliud est gignere, aliud gigni. Hic distinguendum est. Si enim cum dicitur : aliud est posse gignere, aliud posse gigni, aliam significes potentiam, qua Pater potens est gignere, et aliam qua Filius potens est gigni, falsus est intellectus. Si autem dicas, Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem, qua genitor est; et Filium aliam, qua genitus est, verus est intellectus. Aliam enim habet Pater proprietatem, qua Pater est, aliam Filius, qua Filius est.
Quomodo intelligendum sit, Filius habet vel non habet potentiam generandi ?
Ita etiam cum dicitur : Filius non habet potentiam generandi, quam Pater habet, dupliciter intelligi potest. Si enim dicatur : Filius non habet potentiam generandi quam et Pater, id est, qua potens sit ad generandum, id est, ut genuerit, vel ut generet sicut Pater, verum est. Si vero intelligatur sic: non habet potentiam, qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est, ut genuerit, vel ut generet, falsum est; sicut dicitur : Pater habet potentiam, qua potest esse Pater: Filius vero non habet potentiam, qua possit esse Pater ; et e converso, Filius habet potentiam, qua potest esse Filius,Pater vero non habet potentiam qua possit esse Filius: habet ergo aliquam Pater, quam non habet Filius, et e converso. Absit quia eadem est potentia Patris, qua potest esse Pater, et Filii, qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas, qua Pater vult esse Pater, non Filius, et Filius vult esse Filius, non Pater; et eadem est voluntas Filii, qua vult esse genitus, et Patrem genuisse ; et Patris, qua vult esse genitor, et Filius genitum esse.
( Finis textus Magistri.)