In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Absolute debemus velle Deum amari a Beatis, et idem est de viatoribus in communi, tamen non est quod id velimus respectu alicujus in particulari sine conditione, saltem tacita, quia incertum est, an gratum sit Deo a tali condiligi. Sed non puto esse necessariam hic conditionem expressam, quia ipsa charitas, quae non agit perperam, semper tendit in actus suos conformiter ad Dei beneplacitum. In solutione ad. primum et tertium, vult proximum non esse objectum actus recti charitatis, sed tantum actus reflexi, quatenus volumus eum nobiscum diligere Deum.
Quantum ad tertium dico, quod proximus est quilibet, cujus amicitia est grata dilecto, ut scilicet ab eo diligatur ; non enim debeo summe dilectum a me velle diligi ab aliquo, cujus dilectio non est sibi grata, et a quo non vult diligi. Quia igitur certum est Beatorum dilectionem esse Deo gratam, absolute debeo velle ipsum ab eis diligi ; et quia de quocumque viatore signato est dubium, debeo hoc sibi velle ex conditione, scilicet si placet ei ab eo diligi, vel quando placet ei ab eo diligi. Circa viatores autem in communi, quia semper supponendum est esse aliquos sibi gratos, potest haberi absolute actus volendi Deum ab eis diligi.
Ad primum argumentum, patet quomodo hic est unum objectum tantum. Et cum probatur quod sit alia ratio bonitatis in Deo et in proximo, dico quod ratio bonitatis proximi non est ratio terminandi actum, sed tantum ratio bonitatis divinae, quia si in bonitatem proximi tendat, hoc non est nisi actu reflexo, qui semper ulterius tendit in objectum actus recti, sicut prius dictum est.
Ad secundum, patet per idem, quia haec virtus habet pro objecto quietativo tantum Deum, tamen pro objecto proximo in actu reflexo, potest habere aliquid creatum ; et ita forte visio in patria poterit habere pro objecto aliquid creatum, non tamen sistendo ibi, sed ulterius tendendo in Deum.
Ad tertium dico quod per ha-, bitum principii tenditur in principium, secundum propriam veritatem quam habet ex terminis ; et per habitum conclusionis tenditur in conclusionem secundum propriam veritatem ejus, quam habet ex terminis, aliam a veritate principii ; non sic in proposito, sed tantum est una bonitas, quae est ratio tendendi, non enim movet me plus bonitas proximi quam festucae, si festuca posset Deum diligere. Si enim perfecte diligo eum, volo eum diligi ab omni potente diligere eum ordinate,
cujus dilectio ei placet ; nec est generaliter simile in objectis intellectus, et ostensis, et in objectis voluntatis allectivis et volitis.