Videbunt multi. Hic ponitur utilitas in aliis, scilicet in aliorum conversione. Et primo ponit ipsam utilitatem. Secundo ponit fructum ejus, ibi, beatus vir. Hic est ordo conversionis. Primo oportet, quod homo videat illud ad quod debet converti; unde dicit, videbunt multi, scilicet christum natum. Multi priores populi qui eum expectaverunt viderunt: baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vidit eum simeon, qui recepit eum in templo, et multi alii: Luc. 2: viderunt oculi mei salutare tuum. Et Luc. 10: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Vel viderunt multi miracula christi: Luc. 5: vidimus mirabilia hodie. Et hoc, vel per fidem, vel per oculos. Secundo oportet quod timeat illum ad quem debet converti: unde dicit, et timebunt: Eccl. 1: qui sine timore est, non poterit justificari, quia timor domini expellit peccatum. Tertium est spes: Rom. 8: spe enim salvi facti sumus. Nisi enim adesset spes timori, homo fugeret a deo. Et ideo oportet quod sit timor quo fugiat peccatum, et spes qua accedat ad deum. Fructus erit beatitudo; unde dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Et primo ponitur fructus, qui est beatitudo, et quibus debetur, quia illis qui deo inhaerent. Et ideo ponit primo veram opinionem, et excludit falsam.
Vera opinio est, quod beatitudo non est nisi in illis, qui spem habent in eo: isa. 30: beati omnes qui expectant eum; et ideo dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Hoc nomen jesus est vera spes, quia in ipso est salus. Unde ille est beatus, qui non temporalia expectat ab eo, sed salutem aeternam quam nomen ejus indicat.
Unde qui expectant salutare dei, illi beatificantur. Vel, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, idest cujus spes est invocatio nominis domini: Ps. 19: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus. Falsa opinio est, quod beatitudo consistat in rebus temporalibus vel in cultu idolorum: et hoc excludit cum dicit, non respexit in vanitate, idest in res temporales et voluptates: in quo includuntur omnia ad voluptates et temporalia pertinentia: Eccl. 1: vanitas vanitatum etc.. Secundum excludit, cum dicit, insanias falsas, idest culturas idolorum, in quibus falsa quaedam finguntur, quod homines fierent dii.
Item sunt ibi lasciviae multae et immunditiae, et crudelitates exercentur: Sap. 14: dum laetantur insaniunt. Item erant falsae, quia erant in falsitate, et non super virtutem divinam fundatae, quibus non conveniebat: Amos 3: congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus. Ad hanc pertinent omnes vanae et noxiae superstitiones, sicut nigromantia, divinationes, et auguria. Vel insania dicitur iracundia, rixa, vel vana spectacula ludorum.