Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum potentia generandi sit aliquid absolutum, vel proprietas Patris?
Alensis i. p. q. 42. m.1. Henr. sum. art. 57.q. 7 D. Thom. 1. p. q. 41. art. 5. D. Bonav.hic.q.1. art. 1. Richard. quaest, 1. Capreol. quaest, 1. art. 1. cont. 2. Gabriel. quaest. 1. 2. et 3. Durand. quaest. 2. n. 29. Aureol. quaest. 1. art. 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 6. cap. 5. Vide Scot. 1. Physic. quaest. 20. cor. et 5. Physic. quaest, 1. el2. Mayron. d. 7. q. 2. Baccon. d. 5. quaest. 1.
Circa istam distinctionem septimam quaero, utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum, vel proprietas Patris? Quod proprietas Patris, probo. Augustinus 5. de Trinit. cap, 6. eo Pater est, quo est ei Filius; ergo eo est Pater, quo generat. Probatio consequentiae, quia generatione est ei Filius: sed Paternitate est Pater, ergo Paternitate generat; vel si Deitate generat, ergo Deitate est Pater.
Item per rationem, actus proprius est a propria forma agentis: sed generare est proprius actus Patris: ergo, etc. Probatio majoris ; tum quia propria forma dat esse, igitur et agere; tum quia si forma communis et effectus communis, quia causa et effectus correspondent sibi invicem, universalis universali, particularis particulari, 2. Physic. et 5 . Metaph. c. de causa. Item, medium est ejusdem generis cum extremis: sed supposita, quae sunt extrema, sunt relativa igitur, illud quo suppositum agit,quod est medium interea, est relativum.
Item, potentia est ejusdem generis cum actu, imo in divinis sunt idem: sed actus generandi est relatio vel relativum, ergo et principium erit relatio vel relativum.
Contra, Damascenus, generatio est opus naturae: sed non est opus naturae ut generantis, quia natura non generat, ergo est opus naturae ut principii generandi. Item, Hilarius de Trin. lib. 5. Ex virtute naturae in eamdem naturam, nativitate subsistit Filius.
Item, Magister in littera, Pater non est potens nisi natura, et loquitur de potentia generandi: ergo, etc.