IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De ordine diligendi, quid prius, quid post. Post praedicta de ordine charita- tis agendum est, quia dicit sponsa: Introduxit me Rex in cellam vinariam et ordinavit in me charitatem. Videamus igitur ordinem, quid prius, quid posterius esse debeat. Peccat enim qui praepostere agit. Nam scire, quid facias, et nescire ordinem faciendi non est perfectae cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam. Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat dicens: " Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator, inquantum peccator est, non est diligendus ; et omnis homo, inquantum homo est, diligendus est propter Deum ; Deus vero propter seipsum ;et Deus omni homine amplius diligendus est ;et amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum. Item, amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vi vit, qua fruimur Deo. " Audisti aliqua de ordine charitatis, ubi expressum est, nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines, vel nos ipsos, et amplius animam alicujus hominis quam corpus nostrum. In enumeratione etiam quatuor diligendorum superius posita, prius ponitur quod supra nos est ;secundo, quod nos sumus ;tertio, quod juxta nos est ;quarto, quod infra nos est ;ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione enumerationis. Non est autem apertum, utrum omnes homines pariter debeamus diligere et tantum, quantum nos, vel minus.
An omnes homines pariter diligendi sint ?
Unde super hoc saepe movetur quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba varie prolata. Quidam enim tradere videntur, quod pari affectu omnes diligendi sint ;sed in effectu, id est, in exhibitione obsequii, distinctio observanda sit. Unde Augustinus : " omnes homines aeque diligendi sunt ;sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam forte junguntur. Pro forte enim habendum est, quo quisque tibi temporaliter colligatius adhaeret, ex quo eligis potius illi dandum esse. " Item super Epistolam ad Galatas : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, id est, ad Christianos. " Omnibus enim pari dilectione vita aeterna operanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia quae fratribus maxime sunt exhibenda, quia sunt sibi invicem membra, qui habent eumdem patrem, scilicet Deum. " His aliisque testimoniis innituntur qui dicunt omnes homines pariter diligendos esse charitatis affectu, sed in operis exhibitione differentiam esse.
Quae his repugnare videntur.
Quibus obviat illud praeceptum legis de diligendis parentibus : Honora patrem tuum et matrem ut sis longaevus super terram. Ut quid enim specialiter illud praeciperetur de parentibus, nisi majori dilectione forent diligendi ? Sed hoc illi referendum dicunt ad exteriorum exhibitionem, in qua praeponendi sunt parentes. Unde honora dixit, non dilige. Obviat etiam illis quod Hieronymus super Ezech. ait, scilicet " ut ordine charitatis, sicut scriptum est: Ordinarii in me charitatem, post omnium Patrem, Deum, carnis quoque pater diligatur et mater, filius et filia, frater et soror. Ambrosius quoque, diligendi exprimens ordinem, super illud Canticorum cap. 2.
Ordinavit in me charitatem, ait : " Multorum charitas inordinata est ; quod in primo est ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici, qui si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujusque dilectionem proprium ponit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis et proximum tuum sicut teipsum, et inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter. Sufficit enim, quod diligimus et non odio habemus. " Ecce ex praemissis aperte insinuatur, quod in affectu charitatis distinctio sit habenda, ut differenti affectu, non pari, homines diligamus, et ante omnia Deum, secundo nos ipsos, tertio parentes, inde filios et fratres, post domesticos, demum inimicos diligamus. Sed, inquiunt illi, quae de ordine dilectionis supra dicuntur esse referenda ad operum exhibitionem, quae differenter proximis exhibenda sunt. Primo parentibus, inde filiis, post domesticis, demum inimicis, Deum vero tam affectu quam obsequii exhibitione ante omnia diligendum.
Quod aliqui eorumdem tantum proximos, quantum nos debere diligere tradunt. Quorum etiam nonnulli tradunt, affectu charitatis tantum proximos esse diligendos, quantum nos ipsos diligimus. Quod confirmant auctoritate Augustini, qui ait : " Nec illa jam quaestio moveat, quantum charitatis fratri debeamus impendere, quantum Deo. Incomparabiliter plus Deo quam nobis ; fratri vero, quantum nobis. Nos autem tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum. " Ex hoc et praemissis testimoniis Augustini asserunt, omnes homines pariter diligendos a nobis et tantum, quantum nos, Deum autem plus quam nos, corpus vero nostrum minus quam nos, vel proximos. Nec in enumeratione praemissa quatuor diligendorum ordinem diligendi assignari dicunt, sed tantum quae sunt diligenda.
Secundum alios non pan affectu omnes diligendi sunt.
Verum quia praemissa verba Ambrosii ordinem diligendi secundum affectum magis quam secundum effectum diligenter intuentibus explicare videntur, non indocte alii dicunt, non modo in exhibitione operis, sed etiam in affectu charitatis ordinem differentem esse statutum, ut ante omnia diligamus Deum, secundo nos, tertio parentes, quarto filios vel fratres et hujusmodi, postea domesticos, demum inimicos. Quod vero Augustinus dicit, pariter omnes esse diligendos, et pari dilectione omnibus vitam optandam, ita accipi potest, ut paritas non ad affectum referatur, sed ad bonum, quod eis optatur, quia charitatem omnibus optare debemus, ut paria bona mereantur, sicut apostolus dicit : Volo omnes vos esse sicut me. Optanda est enim minoribus perfectio majorum, ut ipsi fiant perfecti et sic parem mereantur beatitudinem, vel pari dilectione,
id est, eadem dilectione, omnes diligendi sunt. Item quod ait : Ut tantum diligamus fratres, quantum nos, ita intelligi potest, id est, ad tantum bonum diligamus fratres, ad quantum nos, ut tantum bonum eis optemus in aeternitate, quantum nobis, etsi non tanto affectu; vel ibi quantum, similitudinis est, non quantitatis.
Quaestio de parentibus bonis et malis, quomodo diligendi sint ?
Solet etiam quaeri : Si parentes nostri mali sunt, vel filii, vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis, hac ratione nobis non copulatis ? Videtur, quod magis diligendi boni, qui nobis carne non sunt conjuncti, quam mali carne conjuncti, quia nobis non sunt conjuncti corde glutino charitatis. Sanctior est enim copula cordium quam corporum. Unde Beda de illis verbis Domini: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei faciunt, ait: " Non injuriose negligit matrem, nec mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur, sed religiosiores monstrantur copulae mentium quam corporum. " Verumtamen latebrosa quaestio est haec, nec a nobis plene absolvenda, properantibus ad alia. Movemur enim super verbis illis Ambrosii : " Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum jubet diligere, sed simpliciter. Sufficit enim, quod diligimus et non odio habemus. " Quod non ita accipiendum est, quasi subiciat tibi diligere inimicum et non sicut teipsum, quia omnes amicos et inimicos sicut teipsum diligere debes.
Sed ad ostendendum gradus diligendi Deum et proximum et inimicum, qui tamen proximus est, propria Dominus ponit, cum ait : Diliges Deum ex tota virtute tua et proximum sicut teipsum, non ait, ex tota virtute, ut ostendat, proximum diligendum minus quam Deum. Dicit etiam : Diligite inimicos, nec addit ex tota virtute nec sicut teipsum, sed simpliciter. Sufficit enim, quod diligamus et non odio habemus, id est, sufficit dicere ut diligamus et non odio habeamus, non quin eos diligere debeamus sicut nos, quia proximi sunt ; sed sufficit, si eos minus diligimus quam alios proximos ; quod dilectionis genus innuit.
Quaestio Augustini in libro Retractationum.
Quaeri etiam solet, " cur Dominus praeceperit diligere inimicos, cum alibi praecipiat odio habere parentes et filios. " Ad quod dicendum est, duo esse diligenda in homine : naturam et virtutem, vitium vero et peccatum odiendum. Et parentes ergo, inquantum mali sunt, odiendi sunt, et inimici diligendi, inquantum homines. Diligamus ergo inimicos lucrandos regno Dei, et odiamus in propinquis, si impediunt nos a regno Dei, et in omnibus communiter naturam diligamus, quam Deus fecit.
De gradibus charitatis.
Sciendum quoque est, diversos esse gradus charitatis. Est enim charitas incipiens, proficiens, perfecta, perfectior, perfectissima. Unde Augustinus: " Perfecta charitas haec est, ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed numquid mox, ut nascitur, jam prorsus perfecta est ? imo ut perficiatur, nascitur ; cum fuerit nata, nutritur ; cum fuerit nutrita, roboratur, cum fuerit roborata, perficitur ; cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, " etc. Hic aperte progressus et perfectio charitatis insinuatur, quam perfectionem etiam Veritas commendat dicens : Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia major dilectionis effectus non est quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait pro amicis ; qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut ipsi fiant amici.
(Finis textus Magistri.)