Multa fecisti. Supra Psalmista ex parte christi vel ecclesiae fiduciam suam exposuit: et effectus ejus, scilicet multiplicia dei beneficia; hic autem ostendit causam hujus fiduciae: scilicet unde motus sit ad confitendum et spem ex meritis proveniens.
Et ita causa fiduciae sunt multa bona temporalia, quae etiam sunt retributiones quaedam quas homo retribuit deo pro beneficiis: Ps. 115: quid retribuam domino etc.. Et ideo utroque modo exponitur hoc: quia meritum christi est causa fiduciae, et retributio meritorum. Et hoc consistit in praedicatione divinae veritatis: et circa hoc tria facit.
Primo proponit meritorium actum, scilicet Annuntiationem divinorum operum. Secundo ponit causam annuntiandi, ibi, sacrificium. Tertio ponit modum, ibi, annuntiavi justitiam tuam. Circa primum tria facit. Primo ostendit misericordiam suam esse copiosam ad annuntiandum. Secundo manifestat causam sive necessitatem Annuntiationis, ibi, multiplicati.
Materia Annuntiationis est copiosa. Et primo quantum ad multiplicitatem divinorum operum, quia, multa fecisti. Et in operibus naturae: job 9: qui facit mirabilia et inscrutabilia: Ps. 138: mirabilia opera tua etc.. Et ad mirabilia facienda est ipse per se sufficiens, quia non est ab alio instructus, sed per suas cogitationes. Unde dicit, et cogitationibus tuis, scilicet per ordinationes suae sapientiae: Ps. 103: omnia in sapientia fecisti: job 26: cui dedisti consilium? numquid deo? Rom. 2: quis consiliarius ejus fuit? est magnus in opere et sufficiens. Item in utroque excellens, quia in opere miraculorum, quando Petrum super mare fecit ambulare, et alia mirabilia multa quae hic possunt adaptari. Et nullus potest comparari operibus ejus, nec cogitationibus ejus; unde dicit, non est qui similis sit tibi: Ps. 85: quis similis tui in diis domine etc. Quoad primum: isa. 55: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, quoad secundum. Sic ergo habes materiam affluentem ad praedicandum; unde, subdit, annuntiavi et locutus sum. Et dicit, annuntiavi, in quo designat manifestationem divinorum operum, et locutus sum; quasi dicat, expressius dixi verbo quam nutu. Vel designat ordinem praedicationis. Vel, annuntiavi, ego christus per prophetas, et locutus sum, ego ipse in propria persona: isa. 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Necessitas praedicandi fuit multitudo malorum, quia multiplicati sunt super numerum bonorum. Et ideo ad hoc ut minuantur mali et augeantur boni, oportet quod nuntietur eis: Matth. 7: arcta est via quae ducit ad vitam, et lata est quae ducit ad perditionem.
Vel, multiplicati sunt super numerum: Eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Vel aliter, ut significet effectum praedicationis, idest multiplicati sunt boni per praedicationem, super numerum aestimatum: Deut. 1: addat dominus ad numerum istum millia millium: isa. 54: multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum.
Hieronymus habet aliter, multa fecisti, deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas, pro nobis, idest ad nostram salutem: jer. 29: ego cogito cogitationes pacis. Non inveni ordinem coram te (item Hieronymus)p et est dictum illud, quod non est similis tibi. Et sequitur: si annuntiare et enarrare voluero, plura sunt quam annuntiari queant: quasi dicat, plura sunt quam possint numerari. Et sic etiam Hieronymus ponit divinorum operum effectus cum dicit, multiplicati sunt super numerum.