Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo.
Similiter etiam et animae quae statim post mortem efficiuntur in poenis miserae, redduntur immutabiles secundum voluntatem.
Ostensum est enim in tertio quod peccato mortali debetur poena perpetua. Non autem esset poena perpetua animarum quae damnantur, si possent voluntatem mutare in melius: quia iniquum esset quod ex quo bonam voluntatem haberent, perpetuo punirentur. Voluntas igitur animae damnatae non potest mutari in bonum.
Praeterea. Ipsa inordinatio voluntatis quaedam poena est, et maxime afflictiva: quia, in quantum habet inordinatam voluntatem aliquis, displicent ei quae recte fiunt, et damnatis displicebit quod voluntas dei impletur in omnibus, cui peccando restiterunt.
Igitur inordinata voluntas nunquam ab eis tolletur.
Adhuc. Voluntatem a peccato mutari in bonum non contingit nisi per gratiam dei, ut patet ex his quae in tertio dicta sunt. Sicut autem bonorum animae admittuntur ad perfectam participationem divinae bonitatis, ita damnatorum animae a gratia totaliter excluduntur. Non igitur poterunt mutare in melius voluntatem.
Praeterea. Sicut boni in carne viventes omnium suorum operum et desideriorum finem constituunt in deo, ita mali in aliquo indebito fine avertente eos a deo. Sed animae separatae bonorum immobiliter inhaerebunt fini quem in hac vita sibi praestituerunt, scilicet deo. Ergo et animae malorum immobiliter inhaerebunt fini quem sibi elegerunt.
Sicut igitur bonorum voluntas non poterit fieri mala, ita nec malorum poterit fieri bona.