Sacrificium et oblationem noluisti. Hic assignat rationem, quare hanc recompensationem reddit deo pro beneficiis vel quare praedicavit. Et hanc causam assignat dupliciter. Primo ponit pro causa voluntatem divinam. Secundo suum propositum, ibi, tunc dixi. Circa primum sciendum est, quod in veteri testamento pro beneficiis a deo receptis offerebantur aliqua sacrificia; et in generali quatuor erant genera eorum quae offerebantur deo. Omne enim sacrificium est oblatio: sed non omnis oblatio est sacrificium: quia sacrificium importat factionem sacri. Unde, cum in oblatione nihil est aliud nisi quod in usum sacerdotis venit, est pura oblatio; quando aliquid aliud fit inde, puta quod comburebatur, tunc vocabatur sacrificium. Fiebat autem in veteri testamento triplex sacrificium. Unum vocabatur dignissimum, quod dicebatur holocaustum.
Secundum sacrificium pro peccato. Tertium victima, vel hostia pacificorum. Et primum totum incendebatur; et hoc erat acceptissimum: et dicitur ab holon, quod est totum. De hostia pro peccato una pars incendebatur; et alia cedebat in usum sacerdotis: et nihil veniebat in usum offerentis: quia dabant eam pro peccato; nisi forte in duobus casibus: vel quando offerebatur pro peccato sacerdotis, tunc totum comburebatur, quia nihil inde fiebat.
Item quando offerebatur pro toto populo, quia inter eos etiam erat sacerdos. Victima autem dividebatur in tres partes: nam una offerebatur deo, alia dabatur sacerdotibus, alia dabatur offerentibus. Et omnia ista tangit hic. Hostiam pacificorum tangit cum dicit, sacrificium. Oblationem simplicem tangit cum dicit, et oblationem noluisti. Holocausta tangit cum dicit, holocausta et pro peccato; quasi dicat; fecisti multa beneficia mihi, et ego volui tibi retribuere: non tamen sacrificia et hujusmodi: quia tu noluisti ea tempore novi testamenti, quia tunc figura cessavit, et alia sacrificia erant figurae veri sacrificii, scilicet christi. Et ideo post christum destructum est templum, et cessaverunt sacrificia.
Unde et Judaei etiam pauca servant hodie de illis, scilicet circumcisiones in signum: vel noluisti, idest non per se acceptasti in bonis operibus quae homo facit: quaedam enim sunt deo accepta propter se, ut opus justitiae, charitatis, fidei et virtutis: et hoc Deut. 10: nunc, Israel, quid dominus deus tuus petit a te? nisi ut timeas dominum deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias domino deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua. Sed oblationes non acceptat propter se: Ps. 49: numquid manducabo carnes etc.. Non. Sed quid? ibid.: immola deo sacrificium laudis etc..
Quare ergo fuerunt ordinata in lege? respondeo. Propter duo: videlicet in figura futuri sacrificii. 1 Cor. 10: omnia in figura contingebant illis: et ad cautelam, ut non offerrent ea idolis, declinantes ad idolatriam existentes in medio gentium, ad quam proni erant filii Israel in principio legis. Sed in exodo non fit mentio de sacrificiis, nisi postquam lapsus populus adoravit vitulum: Hier. 7: non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocautomatum et victimarum.
Secus est de sacrificio novi testamenti quod continet ipsum christum, qui per se deo est acceptus.
Aures autem perfecisti mihi. Alia littera habet, corpus.
Et sic apostolus inducit Hebr. 10: corpus autem aptasti mihi. Et sic est sensus: et ideo voluisti sacrificium aliud novi testamenti, quia venit aliud sacrificium. Dedisti enim mihi corpus, ut offerrem per sanctum sacrificium. Vel, perfecisti, idest perfectum sine macula corpus mihi tribuisti.
Vel, aptasti, idest unisti mihi. Vel, aures perfecisti mihi. Vel, fodisti: et concordat cum praecedentibus, quia magis vult nos offerre sacrificium labiorum, idest praedicationum operum dei, quam animalium. Et ideo dicit, aures etc.: quasi dicat, istud requiris a me quod principaliter dedisti mihi, scilicet virtutem percipiendi sapientiam. Et ideo hoc requiris ut ostendam sapientiam, quam ad hoc accepimus, ut enarremus et praedicemus: isa. 50: dominus aperuit mihi aures. Et non postulasti, idest non accepisti, holocaustum et pro peccato. Vel non postulasti, hostiam etiam pro peccato: isa. 1: holocausta arietum, et adipem pinguium, vitulorum et sanguinem et agnorum et hircorum nolui. Et ut etiam dicitur, hoc holocaustum est deo acceptum.
Sed quando holocaustum est tantum sacrificium simplex, tunc est sicut quando facimus bona opera. Si autem omnia opera fiant propter deum, tunc est holocaustum. Et si nos aliquo tempore servamus continentiam, est sacrificium; si perpetuam virginitatem, tunc est holocaustum: quia opera perfectionis sunt, ideo sunt deo acceptissima.
Tunc dixi, ecce venio. Hic assignat causam praedicationis divinorum operum ex parte sua, ostendendo suum propositum. Et primo ostendit suum propositum.
Secundo ostendit illud esse conforme divinae voluntati, ibi, in capite. Haec verba forte vellet aliquis exponere de David, et continuare sic; quasi dicat, ecce venio, spirituali accessu ad te: et, in capite libri scriptum est de me. Caput in tribubus Israel constitui te. Sed quia apostolus exponit de christo, et nos etiam exponamus de eo.
Et ideo cum dicit, tunc, designat causam et necessitatem adventus christi: quia sacrificia veteris testamenti non erant deo accepta: quia Hebr. 7: neminem ad perfectum adduxit lex. Et impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri peccata. Hebr. 10. Et ideo necessarium erat, ut verum sacrificium veniret, et manifestaretur. Et ideo dicit, ecce venio, scilicet per incarnationem.
Et dicit, ecce, quasi dicat in promptu sum propter propinquitatem: isa. 14: prope est ut veniat tempus ejus: psalm. 79: excita potentiam tuam, et veni. Et hoc propositum est conforme voluntati divinae; unde dicit, in capite libri. Liber christus est. Liber est instrumentum, in quo sunt conceptiones cordis; in christo autem sunt conceptiones intellectus divini: Col. 2: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi. Caput libri est deus pater: 1 Cor. 11: caput christi deus. Ergo in capite libri, idest in voluntate dei patris scriptum est, scilicet ordinatum est de me, quod veniam. Vel aliter. Est liber praedestinationis qui est liber vitae: psalm. 68: deleantur damnati de libro vitae, sive viventium. In hoc libro sunt scripti omnes salvandi, sed per ordinem: quia in capite hujus libri scriptus est salvator, et omnes sunt scripti per eum: Rom. 8: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii ejus etc. Eph. 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti: quasi dicat: non est scriptum de christo sicut de aliis, sed in capite libri. Vel in capite libri Psalmorum, quia primus Psalmus scriptus est de christo. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Sic ergo ostendit propositum suum accedendi. Consequenter ostendit propositum obediendi, secundum quod homo. Sunt autem in homine duo principaliter: scilicet voluntas et intellectus.
Voluntas hominis debet subjici voluntati divinae, et intellectus debet dirigi secundum legem dei.
Et ideo dicit, o deus meus, pater, inquantum deus.
Vel deus meus, inquantum homo, volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea, inquantum deus: vel deus meus, inquantum homo: volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea inquantum deus. Luc. 22: non mea voluntas, sed tua fiat. Item intellectus meus dirigitur secundum te: unde dicit, et legem tuam in medio cordis mei; et dicit, in medio, quia perfecte cognoscit rationes divinas.