CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententiam D. Thomae, essentiam esse illud quo Pater generat, quia in ea assimilat sibi Filium, impugnat sex rationibus. Prima, sequeretur si Deitas esset per se, quod generaret. Secunda, haberet distinctionem realem a genito. Tertia, forma ut in ea assimilantur generans et genitum, tantum habet unitatem rationis. Quarta, agens non est in actu per formam, nisi ut est haec. Quinta, productio prius distinguit quam assimilat, et distinguit prius ut haec, quam ut forma. Sexta, brutum generat sibi simile in specie, tamen forma specifica non est principium quo, sed potentia vegetativa ; haec ut faciunt contra ipsius Scoti opinionem postea solvuntur.
Hic est opinio talis, quod illud quo Pater generat, est essentia: propter hanc rationem quia generans assimilat sibi genitum in forma, qua agit, Filius autem assimilatur Patri in essentia, non in proprietate; ergo, etc. Et declaratur ratio, quia sicut in creaturis proprietas individualis non est ratio agendi, sed natura in qua individua conveniunt, ita in divinis proprietas personalis, quae correspondet proprietati individuali in creaturis, non erit ratio agendi vel gignendi.
Contra istud arguitur multipliciter. Primo sic : Omnis forma sufficienter elicitiva alicujus actionis, si per se est, per se agit illa actione. Exemplum, si calor est sufficiens causa calefactiva. calor separatus calefaceret: albedo etiam per se habet disgregare: et ideo cum per se habet esse, ut in Sacramento Altaris, per se habet disgregare ; ergo si Deitas sit potentia generativa, et constat quod sufficiens, sequitur quod si per se sit Deitas, per se generabit. Deitas autem prius est in se aliquo modo, quam intelligatur esse in persona, quia Deitas ut Deitas est per se esse, ita quod tres personae ipsa Deitate per se sunt, non e converso. 7. de Trin. c. 4. Omnis
creatura ad se subsistit, quanto magis Deus: et infra, hoc est Deo esse, quod subsistere; ergo in isto primo signo naturae, in quo intelligitur Deitas in se, antequam intelligatur in persona, generabit, et ita Deitas sic considerata distinguetur a genito.
Si dicatur, quod Deitas non habet per se esse nisi in persona, et ideo non per se agit, sed persona per se agit: Contra, argumentum probat oppositum, quia si calor habens per se esse participatum per miraculum esset per se, posset operari per se illa operatione, cujus est principium quo elicitivum in supposito ; ergo ipsa divina essentia, quae est per se esse ex se, non autem per se participat esse, poterit per se esse agens illa operatione, cujus est principium quo elicitivum in supposito, et ita stat argumentum.
Item secundo sic : Producentis et formae qua producens producit, eadem est relatio ad productum: hoc accipitur a Philosopho 2. Physic. et 5. Mel. ubi vult quod ad idem genus causae et principii pertinent ars et aedificator ; ergo ad idem genus principii pertinent producens et illud quo producens producit; et ita si essentia sit qua Pater generat, habebit essentia relationem realem ad genitum, hoc falsum est, ergo, etc.
Item tertio, forma inquantum est, in qua assimilantur generans et genitum, non habet unitatem nisi rationis, sicut accipitur a Damasceno lib. 1. c. 8. ergo nec entitatem nisi rationis: ergo secundum hoc, non est principium elicitivum actionis realis.
Item quarto, forma non est principium agendi nisi inquantum agens est in actu per eam; non est autem in actu per ipsam, nisi inquantum est in ipso, non est autem in ipso, nisi ut est haec; ergo ut est haec, est principium.
Item quinto, productio per prius est distinctiva quam assimilativa, quod patet, quia omnis productio est distinctiva, non autem omnis est assimilativa: ergo forma, quae est principium productionis, prius est principium ejus inquantum forma est distinctiva, quam inquantum est assimilativa. Ipsa autem est distinctiva inquantum haec, assimilativa inquantum forma: ergo prius est principium productivum inquantum haec, quam inquantum forma.
Item, instatur contra probationem argumenti positionis: tum quia brutum generans brutum assimilatur ei in specie, et tamen forma specifica bruti non est principium generandi, sed potentia vegetativa, igitur major videtur esse falsa: tum quia in augmentatione carnis, calor est principium activum secundum Philosophum 2. de Anima, et tamen illo generatur caro animata similis generanti in forma vegetativa.