IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. et aliorum, Deum dare novum esse accidenti separato a subjecto, per quod subsistat, refutatur efficaciter quinque rationibus claris in littera.
Hic (c) dicitur, quod cum unius compositi sit tantum unum esse, illud esse ex consequenti, et per accidens est cujuslibet accidentis illius totius, et per consequens si separetur accidens a subjecto, Deus dat sibi novum esse, quia non potest nunc habere esse totius cui prius accidebat.
Contra hoc, unumquodque, quod est extra causam suam et intellectum, sicut habet entitatem propriam, ita et proprium esse; ergo si accidens habet propriam entitatem essentialem extra subjectum et intellectum, habet et proprium esse, et ita non est formaliter per esse subjecti. Prima propositio supponitur hic tanquam plana, alibi enim declaratur de esse et essentia.
Item, formam esse in materia de necessitate arguit compositum esse, ita quod impossibile est ponere primum sine secundo ; sed per aliquam transmutationem naturalem forma est in materia, ut per alterationem vel augmentationem, ergo per illam, et ab eodem agente compositum ex subjecto et accidente habet esse formale illius accidentis. Sed non habet esse formaliter illius subjecti, quia illud praefuit ante mutationem ; ergo, etc.
Item, si accidens quando separatur, habet novum esse, oportet ibi ponere aliquam transmutationem a carentia illius esse ad istud esse; sed hoc est impossibile, primo, quia non potest poni, quae sit ista mutatio; non enim est generatio, quia accidens non est subjectum generationis: nec est augmentatio nec alteratio, quia non acquiritur quantitas; nec qualitas per istam mutationem, quia tunc vel qualitas esset subjectum augmentationis vel alterationis, cujus esse acquiritur, vel esset qualitas et quantitas, et sic de isto posset argui in infinitum.
Item, esse illud novum, quia non est formaliter esse divinum, aut est proprie substantia, vel accidens, vel neutrum ; si in genere substantiae, erit independens, et per consequens non erit formaliter esse alicujus accidentis, quia nullum accidens potest esse formaliter independens, vel per se esse. Si in genere accidentis, quomodocumque per reductionem erit aeque dependens cum forma cujus est, et per consequens per illud esse formaliter non erit illud, cujus est ens independens.
Aliter dicitur, quod quando accidens separatur a subjecto, Deus dat sibi quamdam virtutem supernaturalem, per quam virtutem potest per se esse, licet sine ea non posset.
Contra istud secundum arguitur, sicut contra praecedens, ad minus quantum ad duo ultima argumenta, quia ista virtus adveniens est alicujus mutationis; quaero cujus? Ista etiam pertinebit ad aliquos genus; quaero ad quod? et arguitur ut prius.
Item, licet aliqua virtus supernaturalis detur alicui, tamen postquam inest, naturale est habenti eam habere, vel posse habere illud ad quod est illa virtus, sicut caecus, licet supernaturaliter illuminetur, tamen illuminatus naturaliter videt: ergo licet esset miraculum in primo instanti conservationis istorum accidentium sine subjecto, quia tunc confertur accidenti ista virtus, tamen postea per istam virtutem erit naturaliter sine subjecto.
Item, impossibile est substantiam accipere aliquam virtutem, per quam dependeat ad aliquod, ut sibi inhaerens; ergo impossibile est accidens recipere virtutem, per quam sit per se ens absolutum ab omni inhaerentia ad aliud. Probatur consequentia, quia ista per se esse, et inhaerere, aeque appropriantur istis, scilicet substantiae et accidenti, hoc huic, et illud illi.