IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quoad bona spiritualia, quae quis tenetur sibi et proximo velle, debet se plus aliis diligere ; est communis apud Doctores citatos. Suadetur ex inclinatione naturali, qua quis se aliis praefert. Secundo, diligere proximum est actus reflexus, et inter reflexos immediatior est actus, cujus ipse sum principium et objectum, ut quando volo me amare Deum. Tertio, eatenus teneor amare alios, quatenus sunt capaces mecum bonorum spiritualium. Quarto, ex Augustino in Enchir. cap. 42. charitas incipit a se. Quinto, ex Arist. 9. Ethic. 4. dicente, quod studiosus condolet et condelectatur maxime sibi ipsi. Idem est?de bonis temporalibus, quae quis tenetur sibi vel aliis velle ; unde August. lib. de Mendacio ad Consentium 6. reprehendit exponentes se morti pro salvanda vita aliorum. Ordo ergo diligendorum hic est secundum communem : Primo, Deus. Secundo, nosipsi, spiritualiter. Tertio, salus spiritualis proximi. Quarto, corpus proprium. Quinto, corpus proximi. ItaD. Bonav. supra, Durand. 4. dist. 17. quaest. 6. Palud. 4. dist. 15. quaest. 3. art. 2. Petr. Navar. et Valentia, citati. Gabr. dist. 16. quaest. 3. Bellarm. 3. de operibus bonis. c. 8. Tolet. lib. 10. Summae cap. 32.
Ex dictis (a) in quaestione praecedenti patet solutio hujus quaestionis: charitas enim ex hoc, quod est principium tendendi in Deu m actu directo, est principium reflectendi super actus illos, quibus tenditur in Deum ; et in hoc, sicut dictum est ibi, est principium volendi cuilibetpotenti diligere Deum, quod diligat ipsum ; inter omnes actus autem ejusdem rationis, tendentes in Deum, charitas est principium immediate reflectendi super actum, quem elicit habens charitatem, quo tendit et diligit Deum ; igitur post Deum immediatissime vult quis ex charitate se diligere illud, quo tendit in Deum, scilicet se diligere Deum, et hoc volendo diligit se, quia diligit sibi bonum justitiae ; igitur immediate post Deum tenetur se diligere ex charitate.
Hoc confirmatur (b), quia pensatis rationibus bonitatis et unitatis, quae sunt rationes diligibilis post Deum, qui est bonum infinitum, in quo est perfectissima ratio bonitatis, occurrit in seipso alia ratio maxima, scilicet unitatis, quae est perfecta identitas ; igitur quilibet inclinatur naturaliter ad dilectionem sui, post bonum infinitum ; inclinatio autem naturalis est recta.
Ad primum argumentum dico, quod Philosophus exponit se ibi, quomodo vituperabile est esse immoderatum amatorem sui, non autem moderatum.
Ad secundum dico, quod omnis diligens se ex charitate, diligit se in ordine ad bonum infinitum, quia diligit sibi actum illum vel habitum, quo tendit in illud bonum ; et in hac dilectione tendit in alterum, quia in Deum tanquam in principale objectum actus, et tamen ad se habet charitatem, licet non ut ad objectum finale, sed proximum ordinatum ad objectum ultimum, quod est ab eo distinctum.