CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Henrici est essentiam esse principiunt quo generationis, sed ut determinatur per relationem. Hanc rejicit Scotus aliis sex argumentis. Primo, quia activum perfectum indeterminatum ut agat non petit determinans. Secundo, indeterminatum ad duos effectus ordine quodam, ex se determinatum est ad primum eorum. Tertio, sequeretur quod relatio esset ratio agentis, et simul ratio determinativa principii agendi. Quarto, natura non est determinabilis secundum Damascenum. Quinto, relatio secundum Henricum tantum ratione differt ab essentia. Sexto, ratio agendi in creatis non determinatur per relationes.
Aliter dicitur (a) quod generationis in divinis oportet dare aliquod principium positivum, quia actio est positiva; non sunt autem positiva indivinis personis nisi essentia et relatio ; relatio autem non potest esse principium illius productionis, quia relatio non est principium, nec terminus motus, ex 5. Physic. ergo essentia. Sed essentia secundum se considerata, est indeterminata ad plures personas et ad actiones plurium personarum: ergo oportet quod ad hoc quod ipsa sit principium determinatae actionis, quod determinetur; determinatur autem per relationem, et ideo relatio ponitur principium, non elicitivum, sed determinativum. Ad hoc etiam adducitur confirmatio ex creaturis, ubi eadem forma dat actum primum et secundum: sed determinatur ad hunc et illum ex diversis respectibus, quia ad primum determinatur ex respectu ad subjectum, et ad secundum ex respectu ad objectum.
(b) Contra, indeterminatio est duplex. Quaedam est potentiae passivae ut indeterminatio materiae, et quaedam potentiae activae illimitatae ad plures effectus. Exemplum, sicut Sol est indeterminatus ad producendum multa animalia, non quod aliquam formam recipiat ut agat, sed quia habet virtutem productivam illimitatam: quod autem est indeterminatum indeterminatione materiae, oportet quod recipiat aliquam formam ad hoc, ut agat, quia non est in actu sufficiente ad agendum, sed quod est indeterminatum indeterminatione potentiae activae, est ex se sufficienter determinatum ad producendum quemcumque istorum effectuum, et hoc si passum dispositum sit approximatum, ubi requiritur passum, vel ex seipso ubi non requiritur passum. Probatio, si tale activum esset de se determinatum ad unum effectum, posset de se sufficienter producere illum, sed si est indeterminatum ad hoc et ad illud, ex tali illimitatione nulla tollitur perfectio causalitatis ejus respectu talis effectus, sed tantum causalitas additur respectu alterius: igitur ita potest producere istud et illud, sicut si esset tantum istius, et ita non requiritur aliquod determinans. Ad propositum, essentia divina non est principium indeterminatum indeterminatione materiae; igitur sine determinatione alterius quasi principii activi, erit simpliciter determinatum determinatione, quae requiritur ad agendum, ita quod non requiritur aliquid aliud.
Confirmatur (c), quia talis indeterminatio principii activi, licet sit ad disparata, non tamen est ad contradictoria, sed deter minate ad alteram partem con tradictionis respectu cujuslibet istorum disparatorum: nulla autem indeterminatio prohibet ex se determinate agere, nisi quae aliquo modo esset ad contradictoria, ut ad agere et non agere, ergo,etc.
Item secundo, quando aliquod principium activum est indeterminatum ad aliquos duos effectus non ex aequo, sed secundum ordinem naturalem, ex se sufficienter determinatum est ad primum illorum, et posito primo est determinatum ad secundum ; essentia autem divina non est indeterminata ad istas duas productiones ex aequo, sed per prius se habet ad generationem; igitur est ex se sufficienter determinata ad utrumque, quia ex se primo ordine ad primam, et illa posita, est determinata ad secundam, et ita in nullo signo originis est indeterminata ad utramque quasi tunc eliciendam.
Item tertio (d), relatio est ratio et forma suppositi agentis: igitur si est determinativa principii quo, habebit duplicem rationem principii respectu generationis, unam inquantum est ratio agentis, et aliam inquantum est ratio determinativa principii agendi, et sic ipsa mediabit inter seipsam et actionem.
Item quarto sic (e), natura ut natura ponitur principium elicitivum istius actionis; ipsa autem ut natura non est determinabilis, seundum Damascenum lib. 3. cap. 6. proprietates determinant hypostases, non naturam ut natura ; igitur nihil est determinativum principii quo ut est principium quo, sed tantum principii agentis.
Item quinto, relatio secundum istum Magistrum tantum ratione differt a fundamento; ergo non potest esse principium determinativum ad actum realem aliquo modo distinctum ab essentia, quia nihil concurrit ad rationem alicujus principii respectu actionis realis nisi reale.
Item sexto, quod dicitur de relatione determinativa in creaturis, videtur esse falsum, quia calor ex. se,non per aliquem respectum medium, est fundamentum hujus respectus potentiae calefactivae. Non oportet etiam quod determinatio ad actum primum et secundum fiat per respectus, quia eadem forma absoluta dat actum primum absolutum et secundum, et non respectivum, et etiam principium agendi est absolutum et non respectivum.