IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ex dictis. Respondet Doctor, quod charitas non tantum est principium tendendi in Deum actu recto, sed etiam est principium eiiciendi actum reflexum respectu actus recti, quo quis immediate tendit in Deum, id est, quod charitas non tantum inclinat ad dilectionem Dei in se et propter se : sed etiam inclinat ad omnem actum reflexum, quo quis vult non tantum se diligere Deum, sed etiam quo vult alios diligere Deum, ita quod ille actus reflexus non intelligitur tantum reflecti super dilectionem Dei praesentem, et actu inexistentem, sed etiam intelligitur reflecti super dilectionem futuram. Exemplum primi: si Petrus actu diligit Deum, tunc si diligo Petrum actu diligere Deum, talis dilectio reflectitur super dilectionem praesentem Petro inexistentem. Si vero actu non diligeret, adhuc potest reflecti, sic, volo Petrum diligere Deum pro die Dominico, et tunc talis volitio reflectitur super dilectionem futuram. Et in hoc actus reflexus voluntatis specialiter differt ab actu reflexo intellectus, quia intellectus communiter non reflectitur, nisi super actum actu inexistentem et praesentem, ut si dicerem sic : Scio Petrum intelligere lapidem, non posset reflecti, nisi super intellectionem actualem et praesentem, ut supra dixi dist. 28. Hoc praemisso, probat Doctor intentum principale, scilicet quod habens charitatem tenetur magis se diligere post Deum quam proximum, et ratio est, quia quando charitas inclinat ad plures actus ejusdem rationis eiiciendos, magis inclinat ad actum dilectionis immediate eliciendum a supposito habente illam charitatem, quam ad actum eliciendum a supposito non habente eamdem charitatem. Sed ex dictis in dist. 28. de potentia Dei ordinata quilibet tenetur uti charitate eo modo quo inclinat, quia ergo maxime inclinat ad dilectionem Dei in se et propter se, ideo habens charitatem maxime tenetur elicere actum dilectionis Dei in se et propter se, ad quem actum charitas maxime inclinat, quia etiam ipsa inclinat ad dilectionem proximi, quilibet habens charitatem tenetur diligere proximum post Deum, modo praeexposito, vel saltem tenetur non odire sibi dilectionem Dei, ut patebit infra dist. 30. Cum ergo magis inclinet ad sui dilectionem quam ad dilectionem alterius, sequitur quod habens charitatem magis tenetur se diligere quam proximum, id est, magis tenetur se velle diligere Deum propter se quam velle proximum diligere Deum. Sed an teneatur elicere actum positivum reflexum, vel respectu sui, vel respectu proximi, ita quod habens charitatem et dilectionem Dei, an modo teneatur velle illam dilectionem, vel velle se diligere Deum, hoc idem dico de proximo.
Dico quod quamvis charitas inclinet ad hujusmodi actum reflexum, tamen non apparet praeceptum ut quis teneatur elicere actum reflexum, sive respectu sui, sive alterius, sed bene ex praecepto divino quilibet tenetur non elicere actum oppositum illi actui reflexo, puta dilectioni proximi, nam isti actus : velle me diligere Deum, et nolle me diligere Deum, opponuntur contrarie; et similiter : velle proximum diligere Deum, et nolle proximam diligere Deum, opponuntur contrarie, et sic ex charitate tenetur non elicere actum nolitionis sive odii ; et haec omnia clare patent in dist. 30.
(b) Hoc confirmatur. Per hanc confirmationem probat Doctor quod habens charitatem tenetur magis se quam proximum diligere, quia ratio majoris dilectionis est ratio bonitatis et unitatis, quae sunt rationes diligibilis post Deum, qui est bonum infinitum, in quo est perfectissima ratio bonitatis ; in habente charitatem occurrit alia ratio maxima, scilicet unitatis, etc. Vult dicere quod bonitas objecti, et unitas personae diligentis sunt rationes, quare idem objectum sit magis diligendum. Et quia persona habens charitatem est magis sibi idem, quam cuicumque alteri, ideo secundum rectam rationem magis se tenetur diligere et velle sibi bonum, maxime bonum justitiae (quale est dilectio Dei) quam teneatur illud velle alteri, nam ad hoc est inclinatio naturalis ; quilibet enim plus naturaliter diligit se, et sibi appetit bonum quam alteri, quia inclinatio naturalis semper est recta, id est, quod de se nullam includit inrectitudinem. Et licet aliquando nos recte velimus contra naturalem inclinationem, sicut quis recte vult mortem, quae tamen est contra naturalem inclinationem, hoc tamen non est, quia naturalis inclinatio non sit recta, sed hoc ideo est, quia Deus obligat nos aliquando agere contra naturalem inclinationem ad majus nostrum meritum, et ideo omnis naturalis inclinatio subest regulis voluntatis divinae, alias enim secundum naturalem inclinationem recte agit, dummodo voluntas divina oppositum inclinationi naturali non praecipiat agendum. Et quia, ut apparet, voluntas divina non praecipit oppositum inclinationis naturalis, qua quis inclinatur ad diligendum se magis quam proximum, ideo sequens talem naturalem inclinationem recte et ordinate magis diligit se quam proximum. Et sic patet ista confirmatio.
Si dicatur quod ex hac confirmatione videtur sequi quod habens charitatem magis teneatur diligere proximum meliorem, puta Angelum, quam seipsum, si enim unitas diligentis, et bonitas objecti diligibilis sunt rationes magis diligendi, tunc. ex dictis Doctoris supra dist. 27. quando bonitas objecti diligibilis superexcedit unitatem diligentis, tunc talis bonitas recompensat defectum unitatis. Cum ergo bonitas Angeli sit multo major quam bonitas et unitas diligentis, sequitur quod magis tenetur diligere Angelum.
Dico breviter, quod hoc non est verum de quacumque bonitate, sed tantum de bonitate, a qua actus diligendi essentialiter dependet, qui tantum essentialiter dependet a supremo bono, ut supra exposui dist. 27. et sic tale supremum bonum recompensat.
Ad argumenta principalia. Arguit primo Doctor quod quilibet non teneatur magis se diligere post Deum, quia 9. Ethic. cap. 9. vituperatur amator sui : Est, inquit, quaestio, utrum quis seipsum amare debet maxime, an alium quemdam, increpant enim qui seipsos maxime amant, et quasi turpe sit, amatorem sui appellant : Utrumque improbus sui causa facere omnia, et multa alia ibi dicit.
Respondet Doctor quod Philosophus ibi loquitur tantum de amore inordinato, quo quis se immoderate et inordinate diligit, et talis amor est vituperabilis ; de quo amore immoderato sui, vide quae prolixe dicit Doctor in 2. dist. 6. q. 2.