Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Aliter dicitur. Hic recitatur opinio Henrici, qui dicit in sententia, quod essentia, est principium elicitivum generationis, sed non potest esse principium determinatae actionis nisi determinetur, et sic relatio erit principium non elicitivum, sed determinativum ad talem vel talem actionem.
(b) Contra, indeterminatio est duplex. Et ista duplex indeterminatio clara est hic in littera, et supra patet d. 3. q. 7. parum ante responsionem ad argumenta principalia, et ibi aliqualiter exposui. Cum ergo indeterminatum potentiae activae illimilatae seipso determinat ad agendum, id est, per formam propriam, sequitur quod cum essentia divina sit indeterminata indeterminatione potentiae illimilalae ad agendum seipsa, hoc est, per propriam entitatem potest se determinare ; ergo non per relationem sibi additam.
(c) Confirmatur, quia talis indeterminatio principii activi, etc. Intelligendo de indeterminatione principii activi per modum naturae, ut patet de Sole ; sed non per modum voluntatis, quia voluntas ex sua ratione formali propter sui libertatem est indeterminata ad contradictoria. Et littera clara est.
(d) Item tertio, etc et sic ipsa mediabit inter seipsam et actionem, quia ex quo Paternitas est conditio agentis, quia est proprietas Patris, et sic est posterior ratione formali agendi; et ex alia parte ponitur, quod sit determinativa rationis formalis agendi, ergo erit prior seipsa ut est conditio agentis, et actio sequitur rationem formalem agendi et suppositum agens; ergo paternitas mediabit inter seipsam et actionem, quod est falsum. Nam ut est determinativa principii formalis agendi, est prior seipsa, ut est conditio suppositi agentis, sicut enim ratio formalis agendi intelligitur, ut prior supposito agente: ergo et ratio determinativa ipsius principii formalis agendi erit prior ipsa conditione agentis: et ipsa paternitas, ut est conditio agentis est prior actione, id est, generatione activa, quae generatio activa est formaliter ipsa paternitas ; ergo paternitas ut conditio suppositi agentis mediat inter seipsam, ut scilicet est determinativa rationis formalis et ut est actio.
(e) Item quarto sir, etc. proprietates determinant hypostases, non naturam ut natura, id est, quod ipsa relatio, quae est proprietas personalis est ratio disti?guendi personam; filiatio enim in divinis est ratio distinguendi Filium a Patre, et ideo est actus personae distinguens unum ab alio, et nullo modo est actus naturae; non posset autem determinare essentiam, nisi esset actus essentiae.