IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Praenotatio accidens sumi pro per se significato et denominato, item quid est esse in alio aptitudinaliter et actualiter, ponit tres conclusiones. Prima, contradictio est ponere per se significatum accidentis, seu respectum inhaerentiae, sine subjecto actuali, si respectus est actio. Hanc late tractat, et solvit varias replicas contra eam.
Ad (a) quaestionem respondeo, quod hoc vocabulum accidens potest accipi pro per se significato ejus, vel pro eo quod denominatur ab isto per se significato (ista distinctio est universalis in omnibus concretis. ) Ulterius accipiendo pro illo, quod denominatur a significato istius nominis accidens, potest accipi, vel pro absoluto, vel pro respectivo, sive respectu accidentali. Secundum hoc ergo habentur tria membra, scilicet de accidente quantum ad per se rationem, quam importat accidens; secundum de eo quod denominative dicitur accidens, et est absolutum: tertium membrum de eo quod denominative dicitur accidens, et est respectivum. Praeterea, hoc praedicatum esse in subjecto, vel non esse in subjecto, potest accipi secundum aptitudinem, vel secundum actualitatem.
Sit (b) ergo prima conclusio, quod loquendo de per se significato accidentis, contradictio est ipsum intelligere non esse in subjecto ; et hoc intelligendo uniformiter in subjecto et praedicato, scilicet si in actu, actu: si aptitudine, aptitudine.
Secunda conclusio, quod loquendo de eo quod denominatur a per se accidentis significato, et est per se respectus, contradictio est quod sit sine subjecto, et hoc actu, ita scilicet quod non actu inhaereat subjecto, extendendo sub jectum ad fundamentum, quod potest dici proximum subjectum respectus.
Tertia conclusio est, quod illud quod denominatur a per se significato accidentis, et est quid absolutum, potest esse et non inesse subjecto actualiter, sed necessario inest aptitudinaliter.
Prima conclusio probatur, quia per se significatum hujus nominis accidens, est quidam respectus ad illud cui accidit, et forte idem respectus quem importat haec dictio inhaerens, ad illud cui inhaeret; et idem significatum est accidentis et accidentiae, ut ita loquar, et inhaerentis et inhaerentiae. Sicut ergo impossibile est accidentia esse, quin sit inhaerentia, si actu, actu: si aptitudine, aptitudine: ita impossibile est aliquid esse accidens, loquendo de per se significato, et primo hujus nominis, quin sit inhaerens proportionaliter, hoc est, si actu, actu: si aptitudine, aptitudine.
Et si quaeras, ad quod genus pertinet illud quod per se signifleat hoc quod est accidens vel inhaerens? Respondeo, ad genus aliquod respectus extrinsecus advenientis. Patet enim quod dicit respectum, quia non potest intelligi ratio ejus ad se. Non autem dicit respectum intrinsecus advenientem, quia non necessario consequentem positionem extremorum, quia, sicut patebit in ultima conclusione, fundamentum ejus et terminus possunt manere sine isto respectu.
Si quaeras ad quod genus? vide si forte ad genus Passionis, ut sic passio dicat non tantum respectum passi ad agens, sed ad formam: vel si forte ad genus Actionis, ut sic actio dicat non tantum respectum agentis ad patiens, sed formae informantis ad illud quod informatur ; sed utroque modo erit respectus extrinsecus adveniens.
Et si objicias, quod illud quod est determinati generis, non potest competere pluribus generibus; accidens autem vel inhaerens, quantum ad per se rationem nominis, convenit omnibus novem generibus ; ergo, etc. Respondeo, bene potest, quod est determinati generis, denominare plura genera ; forte creatum dicit aliquid per se pertinens ad genus Relationis, et tamen denominat quodlibet aliud a Deo, et solum illud aliud a Deo est proprie in genere: ergo potest iste respectus pertinere per se ad unum genus, et tamen denominative dici de relationibus vel respectibus novem generum.
Sed si contra hoc objicias per Simplicium super Praedicamenta, quod esse in non constituit aliquod speciale genus, quia unum esse in est omnium novem generum. Respondeo, vel esse in accipitur denominative, et sic circuit omnia genera accidentium, sicut hoc quod est inhaerere vel accidere ; vel accipitur pro ipsa habitudine per se significata per esse in; et hoc modo accipitur aliquod genus ab esse in, quia est species determinata in uno genere. Si autem intelligas, quod esse in quantum ad per se rationem quam importat, non pertineat ad aliquod genus determinatum, sed per se ad plura genera, negandus est: non enim est tantae auctoritatis, quod propter dictum ejus debeat concedi oppositum ejus, quod ratio concludit. Ratio autem convincit, quod ille conceptus, quem importat in, potest quidditative contineri in aliquo genere, licet denominative dicatur de formis, quae sunt in multis generibus: non enim dicitur quidditative de albedine et linea, tunc enim albedo et linea non dicerentur ad se, quia illud quod essentialiter includit respectum, non est ad se, secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 2.