IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
De charitate quantum ad meriti perfectionem, seu, si melius sit diligere inimicos quam amicos. Hic solet quaeri, quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, an diligere inimicos. Sed haec comparatio implicita est. Si enim conferatur dilectio amicorum tantum dilectioni amicorum et etiam inimicorum, perspicua est absolutio. Sed si in aliquo uno homine, qui diligit simul amicum et inimicum, quid horum potius sit, quaeratur ; obscura est responsio, quia de motu mentis agitur, de quo non est nobis facile judicium, an unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, sed erga amicum intensior ; an duo, unus, erga inimicum, qui dicitur difficilior, alter erga amicum, qui videtur feroenlior. Nec incongrue putatur melior quia est ferventior ; vel si unus idemque est, inde ibi potior, ubi est ardentior, non improbe existimatur.
Augustinus tamen sentire videtur, majus esse diligere inimicum quam amicum ; qui perfectorum esse dicit diligere inimicos et benefacere eis ; neque hoc a tanta multitudine impleri, quanta exauditur in oratione Dominica, cum dicitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et. nos dimittimus debitoribus nostris. Illam enim sponsionem dicit a multis impleri, qui nondum diligunt inimicos. Ait enim sic : " Magnum est erga eum qui tibi nihil mali fecerit, esse benevolum et beneficium ; illud multo grandius et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et, si potest, facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Jesum : Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui odiunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibusvos. Sed quoniam perfectorum filiorum Dei est istud, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum secumque agendo luctandoque, perducere ; tamen, quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, proculdubio verba sponsionis hujus implentur, si homo, qui nondum Ita profecit, ut etiam diligat inimicum, tamen, quando rogatur ab homine, qui peccavit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde, qui etiam sibi roganti vult dimitti, cum orat et dicit : Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quicumque vero rogat hotninem, in quem peccavit, si peccato suo movetur, ut roget, non est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut erat, quando inimicitias exercebat. Quisquis vero roganti et paenitenti non dimittit, non existimet, a Domino sua peccata dimitti, quia mentiri Veritas non potest, quae cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam commendavit dicens : Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester. Si vero non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. " Ecce hinc haberi videtur, quod et pralaxavimus, scilicet majoris virtutis esse diligere inimicum et benefacere ei, quam illum qui nihil mali fecit nobis, vel amicum. Quod si quis simpliciter concedere noluerit dicens : intensius diligitur amicus quam inimicus, et ideo illud potius isto ; determinet ista secundum praemissam intelligentiam dicens, ibi comparationem esse factam inter dilectionem, qua diligitur tantum amicus, et illam qua amicus et inimicus diligitur.
Illud vero, quod sequitur, magis non movet, quod scilicet dicit, non esse tantae multitudinis diligere inimicos, quanta exauditur, cum dicitur : Dimitte nobis debita nostra, etc. ubi datur intelligi, quod alicui a Deo dimittuntur peccata non diligenti inimicum, si tamen fratri roganti, qui in se peccavit, dimittit. Sed cum peccata non dimittantur alicui adulto, nisi charitatem habeat, sequitur ut charitatem habeat qui non diligit inimicum. Quomodo ergo nomine proximi omnis homo intelligitur in illo mandato : Diliges proximum tuum sicut teipsum ? Si enim omnis homo proximus est, tunc et inimicus; praecipimur ergo et inimicos diligere. Et quia illud praeceptum generale est, omnibus praecipitur omnes homines diligere, etiam inimicos. Quidam quod hic) dicitur simpliciter tenere volentes, illud praeceptum determinant dicentes, illic perfectis dari in praeceptum diligere omnem hominem, etiam inimicum, minoribus vero in consilium: praeceptum vero eos diligere, qui nihil mali fecerunt eis, et inimicos non odire. Sed melius est, ut intelligatur, omnibus illo mandato praecipi cunctos diligere, etiam inimicos ; cui sensui attestantur superius positae auctoritates et aliae multae. Illud vero Augustini novissime positum, de perfecta charitate dictum intelligitur, quae tantum est perfectorum, qui non solum amicos, sed etiam inimicos perfecte diligunt, eisque benefaciunt ; quae perfectio dilectionis non est tantae multitudinis, quanta exauditur in oratione Dominica. Et hoc revera grande est et eximiae bonitatis, scilicet perfecte diligere inimicum ; ita et, cum dicit: " impleri verba illius sponsionis ab homine, qui non ita profecit, ut diligat inimicum ", de dilectione perfecta hic accipiendum est.
(Finis textus Magistri.)