CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ante resolutionem quaestionis explicat optime varias acceptiones potentiae. Primo, accipitur pro potentia Logica, id est, non repugnantia terminorum , quam bene declarat. Secundo, ut condistinguitur contra actum, et sic non est in Deo, ex d. 2. q. 1. quia quidquid potest esse in Deo ad intra est. Tertio, pro potentia reali, id est, pro fundamento relationis activi vel passivi, sed in praesenti agitur de activo. Quarto, sumitur quandoque pro illo fundamento praecise ut pro calore, quandoque vero pro eodem cum omnibus requisitis ad agendum, et utraque haec acceptio habetur ex Philosopho.
(a) Ad quaestionem igitur respondeo distinguendo de potentia : uno modo dicitur potentia Logica, quae dicit modum compositionis factae ab intellectu, et ista notat non repugnantiam extremorum, de qua dicit Philosophus 5. Metaph. cap. de potentia : Illud est possibile cujus contrarium non est de necessitate verum; et si hoc modo quaeratur de potentia generandi in divinis, dico quod ipsa est possibilis, comparando generationem ad quemcumque actum non repugnantem generationi, et tunc possibilitas est Patris vel Dei ad hoc praedicatum, quod est generare, quia isti termini non repugnant ; impossibilitas autem est, quod Filius vel Spiritus sanctus generent, quia isti termini repugnant.
Et si quaeritur, quid est potentia generandi in divinis isto modo?
Respondeo, non oportet dare aliquod principium quo aliquis sit potens generare, sufficit enim sola non repugnantia terminorum, sicut si ante mundi creationem mundus non solum non fuisset, sed per impossibile Deus non fuisset et incepisset a se esse, et tunc fuisset potens creare mundum, si fuisset intellectus aliquis ante mundi creationem componens hanc, mundus erit, haec fuisset possibilis, quia termini non repugnarent, non tamen propter aliquod principium in re possibili, nec propter activum sibi correspondens, nec etiam modo illa, mundus erit, fuit possibilis formaliter loquendo de potentia Dei, sed potentia, quae erat non repugnantia istorum termiuorum, quia isti termini non repugnarent, licet istam non repugnantiam concomitaretur potentia activa respectu hujus pcssibilis.
Alio modo dicitur potentia divisa contra actum : ista non est in Deo; relinquitur igitur potentia realis, quae dicitur principium agendi vel patiendi, ut proximum fundamentum relationum, quia hoc nomen potentia, non est abstractum ultimata abstractione , sed est concretum concretione ad fundamentum, licet non concretione ad subjectum, de qua multiplici abstractione in relativis, dictum est supra d. 5. q. 1. art. 2. Hic autem tantummodo quaeritur de potentia agendi, et tunc distinguitur quod hoc nomen potentia, potest sumi vel pro eo quod per se significat, vel pro eo quod connotat quod est proximum fundamentum talis relationis. Primo modo accipiendo dico, quod potentia significat relationem, sicut potentialis vel principiatio, et hoc modo quaestio non habet difficultatem, quia potentia generandi in divinis dicit essentialiter relationem.
Secundo modo est difficultas quaestionis, quaerendo quid sit illud absolutum, quod est fundamentum proximum istius relationis, et tunc loquendo semper praecise de potentia activa sive productiva, de qua est modo sermo, distinguo ulterius de potentia denominative sumpta, quod aliquando sumitur pro suo fundamento praecise; aliquando autem pro ipso cum omnibus aliis, quae concurrunt ad hoc, ut possit elicere actum, quae scilicet requiruntur ad rationem potentiae propinquae, cujusmodi sunt (in creaturis) approximatio passi et impedimenti remotio.
Ista distinctio ultima potentiae acceptae pro fundamento praecise, vel pro ipso cum aliis omnibus concurrentibus, accipitur a Philosopho 9. Met. Definitio autem potentiae activae, quam ponit 5. et 9. Met. est potentiae activae primo modo sumptae; potentiam autem secundo modo sumptam exprimit ipse manifeste 9. Metaph. 4.
Quoniam, inquit : aliquid possibile, et quando, et quomodo, et quaecumque alia necesse est adesse in definitione ; et subdit, tales potentias, scilicet irrationales necesse est, ut possint quando passivum et activum appropinquatur, hoc quidem facere, illud vero pati.
Et si objiciatur contra eum, quod istae irrationales possint impediri, hoc excludendo dicit :
Nullo namque exteriorum prohibente adjungere nihil adhuc oportet, potentiam enim habet, ut est potentia faciendi, est autem omnino, sed habentium aliquo modo, in quibus excluduntur, quae exteterius prohibent, removent enim haec, eorum quae in determinatione apponuntur quaedam. Vult dicere, quod quaedam pertinentia ad definitionem potentiae activae ut potentiae excludunt impedimentum ; ergo potentia activa ibi secundum eum, accipitur cum omnibus concurrentibus ad possibilitatem propinquam agendi.