In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum necesse sit ex charitate diligere inimicum ?
Alensis. 3. p. collat. 72. art. 5. D. Thom. 2. 2. quaest. 25. art. 8. et 9. ubi ejus expost. et hic quaest. 1. art. 2. D. Bonavent. art. 1. quaest. 5 . Richard. art. 1. quaest, i. et 2. Valentia 2.
2. d. 3. q. 3. p. 2. expositores in id Matth. 5. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros.
Circa istam trigesimam distinctionem, in qua Magister agit de charitate, quantum ad perfectionem meriti, quaeritur unum : Utrum necesse sit ex charitate diligere inimicum ? Quod non, Luc. 10. Pharisaeo interroganti, quis est meus proximus ? respondit Christus, qui fecit misericordiam cum illo. Videtur ergo determinasse, quod solus ille habendus est proximus, qui talia facit ; sed inimicus non facit talia ; ergo.
Praeterea, 3. Reg. 7. super illud : Fecit quoque mare, Glossa : Decem praeceptis in lege, Dominus omnia quae facere debemus, expressit: sed ibi non est aliquod praeceptum de diligendo inimicum.
Praeterea, Luc. 6. Glossa, quaere ; et Augustinus super illud Psalm. Revela oculos meos ; et Matth. 5. Audistis quia dictum est antiquis, odio habebis inimicum tuum ; sed moralia praecepta manent eadem in nova lege, quae in veteri ; igitur manet hoc in nova lege.
Praeterea, 2. Topic. in contrariis tenet consequentia in seipsis ; igitur si amicus est diligendus, inimicus est odiendus ; ista enim sunt contraria de contrariis.
Contra, Matth. 5. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, etc. Et probat illud ibi : Quia si diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ?
Praeterea, Matth. 6. Dimitte, etc. et subjungit probationem illius argumenti ; igitur quilibet de necessitate ad hoc tenetur.
Praeterea, Matth. 18. in parabola de servo, qui petiit debitum, subjungitur : Sic et Pater vester caelestis, etc.