Ego autem. Hic ponitur causa petitionis. Et primo proponit indigentiam; secundo ponitur auxilium dei contra eam. Dicit ergo, peto haec omnia: quia per me non possum aliquid facere, quia mendicus sum. Et potest dupliciter legi. Uno modo ad litteram de christo in persona sua, qui in hoc mundo vivens, et mendicus et pauper fuit. 2 Cor. 8: scitis gratiam domini nostri jesu christi, qui cum esset dives, egenus factus est pro nobis, ut ipsius inopia divites essetis. Mendicus dicitur qui ab alio quaerit victum; pauper vero, qui sibi non sufficit. Et haec duo dicuntur de christo. Luc. 9: filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vel spiritualiter necesse habeo mendicare a deo auxilium gratiae, et pauper sum, quia non sufficiunt mihi haec quae habeo. Et ideo quia hoc recognosco, dominus solicitus est mei. Et quia indigeo, tu domine esto adjutor meus. Et propter periculum, ne tardaveris. Matth. 15: domine adjuva me.