CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem igitur respondeo. Ista littera clara est. Et primo distinguit de potentia. Primo accipitur potentia pro potentia Logica ; et quid sit patet in littera, et supra patuit d. 2.p. 2. q. 3. in responsione ad argumenta principalia. Secundo accipitur potentia, ut distinguitur contra actum, sicut dicimus, quod ens dividitur per actum et potentiam, ut patet 5. Metaph. et ista potentia non est in Deo, quia quidquid est ibi, est in ultima actualitate, ut supra patuit dist. 2. Tertio accipitur potentia pro potentia reali, quae est proximum fundamentum relationis agendi vel patiendi, sicut dicimus quod calor est potentia agendi. Et hic in proposito tantum quaerimus de potentia agendi, quae adhuc distinguitur, quia potest accipi, vel pro significato vel pro connotato ; et pro significato dicit lanium relationem, pro connotato dicit aliquod absolutum. Accipiendo potentiam pro significato, non est praesentis speculationis, sed accipiendo pro connotati) sive pro absoluto, tunc quaeritur quid est illud absolutum in divinis, quo mediante Pater posset generare.
Accipiendo potentiam ergo pro tali absoluto, potest adhuc distingui ; aut accipitur illud absolutum in se, aut accipitur illud absolutum cum omni circumstantia requisita ad actionem. Primo modo tale absolutum potest dici ratio formalis agendi, potentia tamen remota. Secundo modo potest dici ratio formalis agendi potentia propinqua. Et ista distinctio de potentia pro fundamento propinqua et remota accipitur a Philosopho 9. Metaph. text. cont. 10. nam ibi habetur expresse de potentia propinqua ; inquit enim ibi secundum aliam litteram : Potentiae vero tales quando appropinquant secundum quod est possibile eis de activo et passivo necesse est, ut quaedam agant et quaedam patiantur. Et parum infra : Ergo omne quod habet potentiam secundum rationem, necesse est cum fuerit appetens illud quo habet potentiam non habet illud, et secundum quod habet de appetitu, etiam semper erit, cum passivum fuerit propinquum, et habuerit potentiam actionis in hac dispositione; et si actio potest ad hoc, et non indigetur addere in sermone, et si non fuerit aliquod extrinsecum, etc. Ibi Commentator : Ergo omne quod habet potentiam, id est, ergo necesse est cum ratiocinatus habuerit magnum appetitum ad illud quod potest agere, ut agat illud secundum suum appetitum et suum posse ; sed non agat nisi quando patiens fuerit propinquum ei, et habuerit in tempore actionis istam dispositionem quam dicimus, scilicet appetitum et potentiam ad agere. Deinde dicit: Et si actio potest, etc. id est, et non indigemus cum hoc, quod potentia possit agere et addere, nisi aliquod extrinsecum impediat, quoniam sufficit in hoc quod dicimus, quod potentia potest agere, quoniam cum fuerit illic impediens, tunc potentia non poterit. Haec ille. Et sic patet expresse quomodo ibi intendit de potentia, quae habet omnia requisita ad agendum, quae tunc vocatur potentia propinqua. Sed de potentia primo modo, hoc est, de potentia absolute sumpta, qua aliquid potest agere, patet a Philosopho 9. Metaph. text. com. 2. ibi enim distinguit Aristoteles potentiam accipi multipliciter. Vide textum cum commento.