IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet primo inimicum, qua talis, non esse diligendum, quia qua talis, est malus et vitiosus, et amor amicitiae respicit bonum virtutis in amato. Secundo ait, non posse nos nolle bona spiritualia ei, qui est inimicus, quia non stat cum dilectione Dei, nolle eum condiligi ab alio, vel ad hoc alium disponi. Tertium ejus dictum, non tenemur velle inimico bona temporalia) ut divitias, honores, valetudinem, quae ipse contemnere potest, imo meritorie opposita ei optamus ad correctionem.
Respondeo, inimicus potest considerari per se, id est, inquantum inimicus, et per accidens, inquantum homo. Primo modo dico, quod inimicus non est tantum malus privatione boni, sed habitu positivo vitii, sicut injustus dicitur non tantum carens habitu justitiae, sed etiam habens habitum injustitiae contrarium, causatum ex actibus injustis, sicut habetur a Boetio super Praedicamentis, cap. de Qualitate. Hoc modo cum amicitia respiciat bonum virtutis in amato, et hoc conveniens actui virtutis in amante, inimicitia respicit malum disconveniens bono, quod est in eo, qui est inimicus. Inimicus ergo inquantum talis, est malus et vitiosus, et per consequens, nullo modo est sic diligendus. Hoc enim modo odivit inimicum, qui dixit, Psalm. 103. Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint, non sint quidem inimici, sive iniqui, quia, verte impios, et non erunt. Proverb. 12.
Loquendo autem de inimico per accidens, scilicet de hoc homine, qui nunc est inimicus, habet quaestio difficultatem, et illo modo possumus loqui de dilectione, vel posilive quasi per modum actus eiiciendi, vel quasi prohibitive per modum actus contrarii arcendi. Secundum est magis necessarium, quia praecepta affirmativa magis obligant, ne contraria eorum fiant ; et isto modo accipiendo diligere, scilicet pro non odire, distinguo quod duplex bonum possumus non odire sibi, scilicet bonum spirituale, scilicet quo attingit, vel natus est attingere Deum ; vel aliud bonum indifferens, quod potest ordinari ad illud, et ad oppositum, verbi gratia, de primo, ipsum diligere Deum amore amicitiae, ut est bonum honestum, vel concupiscere sibi Deum, ut est bonum commodi, ipsum audire Missas, praedicationem, correctionem, instructionem, per quae convertitur ad diligendum Deum.Exemplum de secundo,ipsum vivere vita corporali, esse sanum, divitem, fortem, et hujusmodi.
Quantum ad prima bona, non videtur quod possimus illa sibi odire vel nolle, quia hoc non stat cum perfecte diligere Deum, scilicet nolle ipsum condiligi ab alio, cujus amicitia non noscitur ei displicere ;; et hoc condiligi tam ratione boni honesti, scilicet propter se, quam ratione boni commodi ejus. Nec pari ratione stat cum perfecte diligere Deum, nolle alii illa, per quae inducatur ad condiligendum Deum.
Sed de aliis bonis indifferentibus, videtur quod possim odire illa proximo ; tum quia possum ordinate odire, vel nolle illa mihi ; tum etiam quia ille potest ordinate nolle sibi ea ; et quaecumque ipse potest ordinate nolle sibi, vel ego mihi, si essem talis, qualis est ipse, possum sibi ordinate nolle. Assumpta patent. Possum enim ordinate nolle mihi divitias, sanitatem, et universaliter necessaria ad vitam corporalem ; et hoc dupliciter, vel contemnendo ea, sicut si fiam pauper voluntarie ; vel volendo Deum infligere illa mihi propter peccata mea ; vel voluntate consequente, ut si sint inflicta, acceptare ea, et gaudere de his jam inflictis.
Consimiliter ergo possum tot modis velle opposita eorum sibi, ut paupertatem voluntariam, et ita carere divitiis, infligi sibi a Deo aliqua mala ad correctionem ; si crederem ipsum per talia commoda semper addere ad peccata sua, possum velle sibi opposita illorum commodorum. Et quoad hoc conformiter est dicendum de bonis fortunae, et de bonis corporis.
Sed de vita corporali videtur dubium, an possum illam sibi odire vel nolle ? et videtur quod sic ; tum quia judex in causa criminali potest juste sententiare contra eum, actor etiam in eadem causa potest licite agere contra eum ; uterque igitur potest velle effectum illius sententiae, qui effectus est occisio. Similiter si quis impugnet Ecclesiam, cum talis, quantum est in se, impediat bonum commune, scilicet pacem Ecclesiae, ut bonum commune salvetur, videtur quod aliquis possit ordinate velle tali persecutori mortem corporalem propter bonum commune, quod impedit, scilicet pacem Ecclesiae.