CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Decidit fundamentum relationis generativi praecise sumptum non esse relationem, sed absolutum. Primum probat dupliciter. Primo, quia in divinis non e set productio libera seu per modum voluntatis. Secundo, relatio esset principium sui. Secundum probat primo: si Deus generaret alium Deum absolutum, foret principium quo, ut in creatis. Secundo, terminus generationis est absolutum, ex dist. 5. quaest. 2. ergo et principium.
Loquendo (a) tunc de potentia, id est, de proximo fundamento istius relationis praecise sumpto, dico quod potentia generandi Patris non est relatio, sed aliquid absolutum. Partem negativam probo. Primo, quia omnis relatio videtur aeque naturaliter respicere suum proprium correlativum, ergo relatio spirantis suum proprium correlativum sicut relatio generantis suum: non distinguuntur autem in divinis productiones per modum naturae et voluntatis, nisi quia principium quo producens producit, aliter et aliter se habet ad productionem et productum, quia haec naturaliter, haec libere; ergo non essent tunc duae productiones formaliter distinctae per modum naturae et voluntatis. Secundo, quia tunc eadem relatio esset principium sui ipsius, quia in Patre non est nisi unica relatio ad Filium, et illa est per te quo respectu generationis, quae scilicet generatio est eadem relatio, licet aliter nominata.: ergo, etc.
Tertio, quia tunc Paternitas esset simpliciter perfectior Filiatione. Probatio consequentiae dupliciter : Primo, quia illud quo producens producit, si non est ejusdem rationis cum producti forma, continet eam virtualiter, et est perfectior ea: ergo si Paternitas est quo Pater agit, et non ejusdem rationis cum Filiatione, continet Filiationem virtualiter, et est perfectior ea.
Secundo, quia Filiatio non dat Filio quod agat, nihil enim nec ad intra, nec ad extra producit Filius Filiatione: ergo si Pater Paternitate agit formaliter, Paternitas erit aliquid perfectius Filiatione.
Partem affirmativam (b) solutionis probo, primo sic : quod est perfectionis in principio productivo non tollit ab illo rationem principii productivi ; sed communicare se in identitate numerali et adaequata communicatione sibi, ponit perfectionem in principio productivo ; ergo hoc non tollit ab aliquo rationem principii productivi. Sed si Deus (per impossibile) generaret alium Deum, et ille alius tertium, Deitas poneretur principium productivum alterius et non relatio, et tunc Deitas non communicaret se in identitate numerali, nec communicaret se communicatione adaequata sibi in ratione principii productivi, quia Deitas posset esse principium alterius communicationis, puta factae per impossibile a secundo Deo ; ergo cum modo Deitas communicetur in identitate numerali et communicatione adaequata sibi, ita quod Deitate non potest esse alia communicatio numero ejusdem rationis cum ista, sequitur quod multo magis modo poneretur absolutum esse principium productivum, quam tunc poneretur. Exemplum istius est: si calor in igne communicaret se eumdem numero ligno et communicatione adaequata, ita quod iste calor non posset esse principium alterius calefactionis, non negaretur calorem ignis esse principium productivum caloris in ligno: cum modo de facto ponatur calor esse principium illius, et hoc cum duplici imperfectione opposita duplici perfectioni hic suppositae, quia nunc est ibi diversitas caloris communicati, et communicatio non est adaequata, hic autem esset identitas caloris et communicatio adaequata, et tamen, illa hypothesi posita, lignum calore non posset calefacere ; non enim se, quia accipit calorem calefactione, quae est ab hoc calore,et tunc prius haberet calorem quam haberet calorem; nec aliud, quia ista calefactio ligni ponitur adaequata illi calori in ratione principii activi.
Ita intelligendum est in proposito, quod illud quod poneretur esse principium alterius communicationis, si communicatio fieret in diversitate numerali et non adaequata, illud idem debet modo poni principium quando fit communicatio ejusdem et adaequata principio productivo.
Secundo (c) probo idem sic : aliquid absolutum est terminus formalis generationis ; ergo aliquid absolutum est ratio fonnalis,qua agens agit. Antecedens probatum est d. 5. q. 2. prima ratione contra primam opinionem. Probo consequentiam quia impossibile est agens communicare terminum formalem productionis, nisi agat forma aeque perfecta si agit univoce, vel perfectiori si aequivoce: in divinis autem nihil est perfectius absoluto, quia absolutum est formaliter infinitum, relatio autem non, ergo, etc.