IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Non posse nos velle mortem absolute inimico, quia consequenter vellemus in aeternum a Deo separatum ; possumus tamen ei velle mortem, ex suppositione quod sit in malitia mansurus, vel peccata peccatis additurus, vel Deum blasphematurus, et similia. Probat exemplo Anastasiae ; et quia ista volitio (inquit) non est simpliciter volitio mortis ejus, sed supponens conditionem nolitam, scilicet peccata inimici, et exemplificat de projiciente merces in tempestate. Sumit hic simpliciter velle pro omnino libere, sine nolitione annexa, et sic non contradicit sibi supra d. 15. n. 17. et 29. et dist. 26. num. 20. ubi dicit projicientem merces in naufragio, simpliciter id velle, quia scilicet non coacte. Hic tangitur quaestio de tyranno, an a quolibet pos3it occidi ; et Concil. Constant. sess. 15. ut erroneam, haereticam, et scandalosaro, damnat partem affirmantem. Quibus autem conditionibus licere potest privato tyrannum invasione occidere, non convenit. Vide Alens. 3. part. quaest. 34. m. 2. art. 2. g 1. D. Thom. 2. 2. q. 64. art. 3. ubi Cajet. Bannos, Aragon, Valent. ibi d. 5. q. 8. p. 3. Agit etiam de occisione tyranni D. Thom. Opusc. de regina. Prin. lib. 1. c. 6. et 2. d. ult. q. 2. a. 2. ad 5. ubi adducit Ciceronem laudantem occisores Caesaris ; et explicat eum loqui, quando aliquis est invasor, nec est recursus ad superiorem. Doctor tenet tyrannum non posse occidi nisi a potestate publica, sed non explicat de quo tyranno, invasionis scilicet, vel administrationis, loquatur. Vide Soto 5. Just. q. i. art. 3. Azor. tom. 3. lib. 2. cap. 2. quaest. 1. Summistas v. Tyrannus. Lessium de Just. lib. 2 cap. 9. dub. 4.
Quantum ad hoc dici potest, quod non potest quis absolute velle proximo mortem corporalem, vel nolle sibi vitam, quia post mortem non est paenitentia, ut tenetur ; nec conversio ad diligendum Deum, sicut est post privationem divitiarum, vel fortitudinis, et talium ; imo privatio talium potest esse occasio paenitentiae, non autem privatio vitae corporalis. Non videtur autem, quod possim ordinate velle alicui illud, per quod simpliciter excluditur a possibilitate diligendi Deum. Potest tamen quis ordinate velle proximo mortem corporalem sub conditione, puta si credat eum finaliter futurum malum, et tunc sibi potest optare mortem ; vel ut det locum Sanctis, quos impedit ; vel ne addat peccata peccatis, propter quae post mortem acrius puniatur. Et illae duae causae colliguntur ex Legenda beatae Anastasiae, quae scripsit Chrysogono de viro suo Publio, ut si Deus praecideret eum in infidelitate mansurum, juberet eum dare locum Sanctis. Hoc quoad primum. Et sequitur quoad secundum, quia melius est ei animam exhalare, quam Dei Filium blasphemare: et ita nec in isto casu, nec in duobus praecedentibus de judice et tyranno, potest quis absolute velle proximo mortem corporalem, imo magis, quantum in se est, debet nolle.
Ubi sciendum, quod sicut tactum est dist. 15. hujus, et alias saepe, quando ex positione alicujus conditionis simpliciter nolilae, aliquis vult aliquid, non simpliciter vult illud, sed magis respuit, sicut patet de projiciente merces in mare, qui propter tempestatem exortam, quae est simpliciter sibi nolita, voluntarie projicit merces. Istud voluntarium non est mere voluntarium, quia non est volitum, nisi ex suppositione cujusdam noliti ; quod autem est possibile tantum ex suppositione impossibilis, non est simpliciter possibile.
In omnibus autem praedictis casibus, illud propter quod mors est volita, est simpliciter nolendum. Tenetur enim judex et actor in causa nolle ipsum esse reum ex suppositione criminis. Tenetur etiam patiens persecutionem tyrannorum, nolle eos esse tyrannos contra Ecclesiam. Tenetur etiam in tertio casu quis quantum est in se, nolle ipsum esse finaliter reprobum, et ideo si ponantur opposita istorum, potest velle sibi potius mortem, tamen cum quadam tristitia, quod non est simpliciter velle ; dictum est enim saepe supra, quod velle conditionatum sufficit ad causandum tristitiam, si oppositum veniat.
Patet igitur ad primum argumentum de judice et actore. Et licet per idem posset dici ad secundum de tyranno, tamen ibi aliter potest dici, quod tyrannus non potest inferre nisi persecutionem extrinsecam, juxta illud Salvatoris: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, et postea non habent amplius quid faciant , talis autem persecutio exterior frequenter est electis materia proficiendi in virtutibus, praecipue in patientia, quae secundum Jacobum, opus perfectum habet. Hoc enim modo a principio quaelibet Ecclesia persecutionem passa est, et ex hoc profecit ; et ideo in casu illo non videtur, quod liceat optare tyranno etiam mortem corporalem, nisi forte esset aliquis, a quo juste esset sibi talis mors infligenda propter peccata sua, et tunc posset aliquis optare, quod a tali judice fieret justitia, tamen cum tristitia, quia semper tenetur nolle ipsum esse dignum tali paena.