IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tertia conclusio, denominatum seu materiale accidentis, si sit absolutum, potest non inesse actu subjecto. Probatur, quia absolutum a nullo extrinseco dependet essentialiter, nisi a causa prima; et certum est subjectum non esse de ratione intrinseca accidentis, alias homo albus esset ens per se.
Tertia (b) conclusio probatur, quia accidens absolutum, unde absolutum, non requirit terminum, nec terminos, quia tunc non esset absolutum. Si igitur requirit subjectum, oportet quod hoc sit propter aliam dependentiam ad ipsum essentialem; sed nulla est dependentia simpliciter necessaria alicujus absoluti ad aliquid, quod non est de essentia ejus, sed tantum causa extrinseca, nisi ad causam extrinsecam simpliciter primam, scilicet ad Deum. Subjectum autem non est de essentia accidentis, quia tunc homo albus non esset ens per accidens, quod est contra Philosophum, 5. Metaph. cap. de Ente, et cap. de Uno. 1. Metaph. cap. 3. quia addendo alicui illud quod est de essentia ejus, non habetur ens per accidens, praecipue si illud in se sit ens per se. Accidens autem secundum se est ens per se secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Ente, unde et per se est in genere: nec subjectum est causa extrinseca simpliciter prima ; sed Deus praecise est hujusmodi causa, qui non est subjectum accidentis: ergo dependentia accidentis absoluti ad subjectum, non est simpliciter necessaria. Voco simpliciter necessarium, cujus op positum includit contradictionem Major probatur, quia causalitatem cujuscumque causae extrin secae, respectu cujuscumque cau sati, perfecte supplere potest prima causa, quia habet in se omnem talem causalitaten eminentius quam secunda causa. Si dicas subjectum esse causam materialem respectu accidentis, et Deus non potest supplere vicem causae materialis, sicut nec formalis: contra, secundum Philosophum 8. Metaph. accidentia non habent materiam ex qua, sed in qua; vel si habent ex qua, illud non est subjectum, quia subjectum cum accidente facit ens per accidens, ut dictum est. Per se autem intrinsecum essentiae accidentis, sive materia, sive forma, non constituit ens per accidens, quia accidens, ut totum quoddam est, est ex omnibus pertinentibus ad essentiam ejus.
Ex ista ratione patet, quare Philosophi dicerent quod accidens non potest esse sine subjecto, non quidem quia ponerent subjectum de essentia accidentis, imo ex eis constituitur ens per accidens, nec quia de essentia accidentis absoluti ponerent inhaerentiam, vel respectum quemcumque ad subjectum, quia contradictio est quod in per se ratione absoluti includatur aliquis respectus, quia tunc esset absolutum, et non absolutum, sed tantummodo, quia ponerent ordinem causarum simpliciter necessarium, ita quod prima causa non potest causare causatum causae secundae sine causa secunda: subjectum autem habet aliquam causalitatem respectu accidentis, loquendo de ordine naturali causarum; et ideo sine ista causa in ordine suae causalitatis posita, negarent accidens esse, et pro tanto dicitur 1. Phys. quod intellectus quaerens segregationem passionum a subjectis, erit quaerens impossibilia ; sed non est impossibile, quasi includat aliquid repugnans primae rationi, seu quidditati accidentis absoluti: nam tali impossibili posito, nulla potest servari regula disputationis, maxime quantum ad illa consequentia, quorum opposita includuntur in antecedente. Patet enim, quod tunc tali impossibili posito, statim concedenda sunt contradictoria, et ita in proposito includitur maximum inconveniens, scilicet redargutionis, ad quod duci potest respondens. Nunc autem Philosophus 4. Physic. de Vacuo, quaerit istam quaestionem, si esset spatium, in quo tantum esset color, aut sonus, utrum illud esset vacuum ? Et respondet determinate ad alteram partem quaestionis,quia si esset receptivum corporis, esset vacuum: si autem ex primo intellectu ejus, quod est colorem esse, includeretur ipsum esse in subjecto, cum subjectum ejus non posset esse nisi corpus, ex primo tunc intellectu positi haberetur corpus ibi esse, et corpus ibi non esse, et ita illa hypothesi posita, respondendum esset statim quod spatium esset vacuum et non vacuum.
Istud dictum pro tanto adducitur, ut videatur Philosophum illam contradictionem nolle esse in prima ratione quidditativa accidentis, sicut nec posuit esse in subjecto esse de prima quidditativa ratione albedinis, sed tantum est illa impossibilitas apud eum propter necessitatem, quam ponit in ordinem causarum.