IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Tenemur ex charitate adjuvare proximum, sive sit amicus, vel inimicus, quando evidenter eget in spiritualibus nostra opera, ut possit se ad Dei dilectionem convertere. Tenemur etiam interius proximum amare in communi, optando vel orando bonum omnibus, neminem excludendo ; ita D. Thom. supra art. 8. et communiter. An vero teneamur hunc vel illum interius ex charitate amare, Doct. non exprimit: D. Thom. negat, et multi alii, quod videtur rationabile, quia nullae circumstantiae videntur determinare ad hanc vel illam personam, talem obligationem, et si ejus actus eiiciendus esset, erga particulares talis detei minatio fleret, ut patet in praecepto de eleemosyna. Tertio, ait pium esse laborare pro vita proximi salvanda, quando opera tua ad id est necessaria: et cum dubitat an id sit sub stricto praecepto, puto eum non dubitare, si commode liberare potes, sed tunc tantum, quando nimis laborandum esset, tunc enim res est dubia an tenearis. Quantus autem labor, vel periculum subeundum est pro vita proximi salvanda, judicio prudentis praescribendum venit, et non certa alia regula.
Sed loquendo (a) de alio intellectu praecepti, scilicet de actu positivo diligendi inimicum, posset dici, quod non tenetur quis aliquando elicere actum diligendi proximum, quia nec etiam tenetur cogitare de eo, puta si esset aliquis ita occupatus circa contemplationem Dei, quod nunquam cum plena deliberatione cogitaret de proximo. Si etiam cogitet, non est necesse elicere actum diligendi circa ipsum, quia absque hoc potest habere circa finem actus ordinatos, et circa ea quae sunt ad finem consequendum necessaria ; et si hoc, igitur multo magis non tenetur elicere actum diligendi circa inimicum, quia nec cogitare de eo.
Tamen moderando illud, potest dici quod si appareat alicui evidens necessitas proximi vel inimici, puta quod sine ipso non potest habere sibi necessaria ad attingendum ad dilectionem Dei, puta si est infidelis, et sine ejus doctrina non possit converti ad veritatem ; vel si est malus, et sine ejus correctione non potest converti ad bonum, quod tamen forte nunquam contingeret, ibi tenetur quis non solum ad velle bonum finale spirituale proximo, imo etiam ista bona necessaria sibi ad consequendum finale bonum non solum velle, sed etiam exequi operatione efficaci, si adest facultas.
Quantum autem ad divitias vel sanitatem, et hujusmodi, quorum opposita potest sibi velle, ut tactum est prius, non tenetur quis in aliquo casu positive velle sibi ista.
Quantum autem ad bona (b) spiritualia, tenetur etiam quis velle sibi non solum interius, sed etiam exte- rius efficaciter in opere ; specialiter quantum ad hoc, quod quilibet tenetur orare Deum suum pro se, et pro tota Ecclesia Dei ; et tenetur velle istam orationem valere bono et malo ad bonum spirituale ; sicut enim esset malus stomachus,qui nollet sustentationem suam valere sustentationi manus, ita non esset bonus in Ecclesia, qui nollet bonum actum suum, si quem habet, valere omni membro Ecclesiae, pro quibus Deus illum acceptat, et pro quanto potest valere sibi et aliis ; nunquam autem tenetur quis velle simpliciter illud, cujus oppositum potest bene nolle. Sed de vita corporali forte tenetur quis velle quoad actum interiorem, et eam salvare simpliciter quoad exteriorem, si non adsit alius proximus, qui possit eum juvare, puta, si quis moreretur fame, vel in fluvio, et unus solus adesset, qui posset liberare eum ; teneretur forte non tantum huic velle vitam, sed ut eam habeat, pro viribus laborare.
Unde tamen (c) probetur ista tentio, non videtur manifestum ex Scriptura, nec ex ratione, quia si tunc periclitaretur, posito quod esset bonus, pertingeret ad diligendum Deum perfecte in patria, et salvatus ad vitam corporalem, forte fuisset postea lapsus in peccatum, et forte finaliter malus. Pium tamen est laborare pro vita proximi salvanda, quia supponendum est, si est bonus, quod erit melior, et valebit sibi et aliis sua bonitas, et si est malus, supponendum est quod corrigetur ; hoc enim est pie judicare, scilicet interpretari semper melius, quando non est oppositum manifestum.
Ad primum argumentum dico, quod illa responsio Christi ad Pharisaeum : Quis est proximus ? debet intelligi, proximus dicit relationem aequiparantiae sicut amicus vel frater ; igitur si faciens misericordiam, est proximus, quod habebatur ex responsione Pharisaei, sequitur quod ille cui facta est misericordia, habebatur apud eum tanquam proximus. Non erat autem gentis suae, nec sibi ligatus ex ratione, sed extraneus ex patria ; igitur quilibet quantumcumque extraneus, cui ego possum servire in necessitate, est habendus ut proximus, et hoc est quod dicit ibi Salvator: Vade, et tu fac similiter, id est, habe pro proximo omnem, cui potes bene facere, etiamsi sit tibi extraneus ; non igitur bene faciens est tantum proximus, sed etiam omnis potens bene pati a nobis, et hoc, sive passione exteriori, sive bona dilectione passiva, quae est motus interior ; et hoc modo Beati, quibus non possumus bene facere, possunt bene diligi, et esse proximi.Deus autem licet bene diligatur, non tamen ex dilectione alicujus potest addi sibi aliquod bonum, et ideo non comprehenditur sub proximo.
Ad secundum dico, quod omnia praecepta secundae tabulae explicant illud praeceptum : Diliges proxi-mum, quia specificant illa, in quibus non debeo odire inimicum, nam non occidere includit non odire sibi injuste vitam corporalem ; non furari, non moechari, includunt non odire sibi bonum fortunae, vel famae, et sic de aliis.
Ad auctoritates Augustini quaere. Ad illud Matth. 5. Dictum est antiquis, signanter loquitur Salvator, dictum est, et non, scriptum est, quia etsi scriptum erat : Diliges amicum tuum, non tamen erat scriptum odies inimicum ; sed Judaei pervertentes Scripturam arguunt hoc per locum a contrario sensu, et ita servabant. Quod autem male intellexerint, probat Salvator : Si enim tantum diligitis illos, qui vos diligunt , quam mercedem habebitis ? Sic etiam male intellexerunt in pluribus aliis locis, sicut patet ibi de illo praecepto: Honora patrem tuum et matrem, de quo redarguit eos Salvator, quia interpretabantur, quod si quis offerret substantiam suam in templo, et non daret patri egenti, quod servat praeceptum, quia Deus est pater spiritualis ; sed Deus hoc reprobat: Irritum, inquit, fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Per hoc patet ad illud de secundo Topicorum, quia illa regula non intelligitur nisi de contrariis praecisis, hoc est, ubi non ambo contraria ex una parte subsunt uni extremo alterius contrarietatis ; si enim color haberet contrarium, puta A, non sequitur, album est coloratum ; igitur nigrum est ;A sic est in proposito, quia sub ratione diligibilis continetur amicus et inimicus, loquendo de inimico per accidens, quia eadem ratio diligibilitatis est in utroque, scilicet possibilitas diligendi primum objectum charitatis, inquantum sunt imago Dei.