Dominus conservet. Hic ostendit quomodo meretur misericordiam ex oratione sanctorum, qui orant pro misericordibus. Et ponitur oratio pro misericorde existente in statu prosperitatis; secundo pro existente in statu adversitatis. In statu prosperitatis homo duobus indiget: scilicet ut promoveatur, et conservetur in bono; secundo, ut liberetur a malis. Est autem triplex bonum; scilicet bonum naturae, bonum gratiae et bonum gloriae. Primum scilicet bonum naturae, petit sibi conservari: unde dicit, dominus conservet eum, scilicet in bono habito, scilicet in bono naturae. Psal. 55: conserva me, domine, ne scilicet corruptum sit bonum naturae per peccatum, vel per tribulationes imminentes.
Bonum gratiae petit dari, cum dicit, et vivificet eum; per gratiam namque homo habet vitam spiritualem. Haec autem vita consideranda est, et habetur per fidem formatam. Habac. 2: justus meus ex fide vivit. Gal. 2: quod autem vivo in carne, in fide vivo filii dei. Etiam sine hac vita, scilicet gratiae, vita nostra est mors. 1 Tim. 5: quae in deliciis vivens mortua est. Quantum ad tertium bonum, scilicet gloriae, dicit, et beatum faciat eum in terra. Si de perfecta beatitudine intelligatur, sic dicitur, in terra, scilicet viventium. Ps. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Matth. 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Si autem intelligatur de beatitudine hujus vitae, inquantum aliquid aeternum mente sapimus, sicut dicitur Phil. 3: nostra conversatio in caelis est; sic dicitur, beatum faciat eum in terra, hac, scilicet participatione illius beatitudinis, et non tradat eum in animas inimicorum ejus. Hic petit liberari a malis. Inter omnia mala summum malum est incidere in manus inimicorum. Psal. 58: eripe me de inimicis meis, deus meus, quod inimici ex odio persequuntur et affligunt: unde dicit: ne tradas eum in animas, idest in voluntates inimicorum, quorum est semper odire, quod nihil aliud est, quam velle malum. Quando ergo quis subjicitur malis, traditur in voluntatem inimici. Vel, in animas inimicorum, idest in potestatem diaboli, et ministrorum ejus.