CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Contra illam consequentiam, absolutum est terminus generationis, ergo et principium ; instantias varias ponit, ex triplici via, quas bene refutat et solvit, probans generationem divinam esse univocam, nec tantam esse distinctionem distinctorum, quanta est distinctivorum, pulcherrimam et variam circa haec affert doctrinam.
Huic rationi instatur, quod consequentia tantum valet in generatione univoca; haec autem probatur esse aequivoca, tum ex parte personarum, tum ex productionibus, tum ex ratione differentiae specificae.
Prima via sic : Paternitas et filiatio differunt specie ; ergo personae constitutae per eas. Antecedens probatur, quia differunt secundum quidditates, et talis est differentia specifica ; tum quia sunt puri actus, differentia autem actus et formae est specifica. Consequentia probatur: Primo, quia non major distinctio est in principiis quam principiatis. Secundo, quia eadem est differentia formalium constituentium et constitutorum. Tertio, quia eadem est differentia eorum, secundum quae praecise aliqua differunt et ipsorum quae differunt. Quarto, quia relationes sunt idem essentiae divinae sicut personae ; igitur propter istud non negabitur differentia specifica personarum, sicut nec relationum.
Secunda via de productionibus arguitur sic : In divinis productiones differunt specie: ergo et producta. Antecedens patet, quia in divinis non est productio nisi unica unius rationis. Consequentia probatur: tum quia aliter non esset proportio productionum ad producta: tum secundo, quia productiones sunt ejusdem rationis cum productis; tum tertio, quia potentiae alterius rationis requirunt objecta alterius rationis; ergo si producerent sua objecta, producerent ea alterius rationis: ergo sicut intellectus et voluntas praesupponunt bonum et verum formaliter distincta, ita producerent terminos formaliter distinctos, vel erunt quibus termini sic distincti producuntur.
Tertia via de differentia specifica arguitur sic : Differentia specifica videtur esse perfectior quam differentia numeralis, quod probatur, quia distinctio specierum est de perfectione universi, non autem distinctio individuorum: ergo differentia specifica sicut perfectior, videtur esse ponenda in divinis.
Ad ista (a) : sive generatio ponatur aequivoca, sive univoca, ratio non infringitur, quia in aequivoca generatione oportet principium productivum esse perfectius forma terminante ; nihil autem in Deo est perfectius absoluto, et specialiter nulla relatio perfectior, absurdissimum enim videtur dicere, quod relatio contineat virtualiter essentiam divinam. Conclusio tamen ad quam inducunt istae rationes, scilicet de generatione aequivoca, videtur esse falsa, quia cum in primo termino generationis, scilicet in ipso producto concurrant duo, scilicet natura et relatio propria ipsius producti, qua est haec: aut generatio dicitur aequivoca vel univoca a termino formali generationis, aut a formali proprio ipsi supposito producto. Si primo modo, cum natura, quae est terminus formalis hujus productionis, sit eadem in producente et producto, sequitur univocatio, quia perfectissima similitudo. Si secundo modo, ergo nulla generatio est univoca, quia nullum genitum in sua forma individuali assimilatur gignenti.
Hoc etiam (b) arguitur alio modo, et (est idem quasi) quia generatio et est distinctiva, et est assimilativa: perfectior autem ratio in ea est quod sit assimilativa quam distinctiva, quod apparet, quia sic est a forma sub ratione formae,non sub ratione qua haec, et ratio formae est perfectior in supposito ista differentia individuali. Si enim perfectius est in generatione ipsam esse assimilativam; ergo secundum hoc generatio dicitur esse univoca vel aequivoca. Si enim diceretur talis vel talis, inquantum est distinctiva, quaelibet esset aequivoca, quia quaelibet distinguit; et haec est imperfectior ratio in generatione, quia convenit imperfectissime generationi, ergo per hanc non distinguitur univoca ab aequivoca; ergo ad propositum cum generatio sit assimilativa, quatenus eadem natura communicatur distinctiva, quatenus est geniti distincti a generante distincto, sequitur quod penes naturam gignentis et geniti sit univocatio, et non penes distinctionem eorum, scilicet gignentis et geniti.
Tertio applicatur ad propositum, quia si illae duae differentiae individuales, quae sunt primo diversae constituunt producta non primo diversa, sed inter quae est generatio univoca propter similitudinem in natura, si istae differentiae individuales essent species alterius generis, adhuc non constituerent distincta tanta distinctione, quanta esse earum in suo genere, quia tunc differentiae individuales constituerent primo diversa. Quod autem constituta modo non sunt primo diversa, hoc est propter naturam, in qua natura individua conveniunt; ita etiam tunc convenirent in eadem natura, licet differentiae constituentes essent species alterius generis ; igitur tunc constituta essent ejusdem speciei sicut modo.
Ad (c) argumenta igitur in oppositum :
Ad primum dicendum, quod non est ibi proprie genus, nec species, nec differentia specifica, sed bene concedo, quod Paternitas et Filiatio sunt relationes quasi alterius speciei, et alterius rationis, quia sunt oppositae et non fundatae supra unitatem immediate, sicut similitudo vel aequalitas ; magis etiam distinguitur Paternitas a Filiatione quam Paternitas a Paternitate. Sed cum infers, ergoconstituta sunt alterius rationis quasi specifice, nego consequentiam.
Et propter probationem consequentiae, notandum est quod aliqua dicuntur aliquando magis distingui propter eorum minorem convenientiam in aliquo genere, aliqua propter majorem repugnantiam vel incompossibilitatem eorum, sicut contraria magis dicuntur distingui, ut album et nigrum, quam disparata, ut homo et album, sed hoc modo non est proprie dictum aliqua magis distingui. Plus enim proprie distinguuntur, quae minus conveniunt in aliquo genere, et ita distincta genere generalissimo plus distinguuntur quam contraria, quae sunt ejusdem generis, licet contraria magis repugnent. Unde universaliter quanta est distinctio, id est, repugnantia constituentium vel formaliter distinguentium, tanta est et constitutorum, quia si albedo et nigredo sunt incompossibilia, et constituta per ea sunt incompossibilia, et ita est in proposito ; quanta enim est incompossibilitas Paternitatis et Filiationis, propter quam Paternitas non est Filiatio, tanta est et Patris et Filii, ita quod Pater non est Filius. Sed primo modo accipiendo, nunquam distinguentia conveniunt tantum quantum conveniunt quae per illa distinguntur, sicut patet per omnia distinguentia discurrendo ; differentiae enim specificae non includunt genus in quo conveniant, species autem distinctae per eas includunt genus in quo conveniunt: et ratio est, quia distinguentia aliquid praesupponunt in ipsis distinctis, quod ipsa distinguentia non includunt in suo intellectu, distincta tamen per ea includunt illud, ideo distincta conveniunt in illo, distinguentia autem ea non conveniunt in illo.
Et per hoc patet ad argumenta et ad probationes. Cum dicitur de principiis et principiatis, dico quod major distinctio, id est, major non convenientia, hoc est in paucioribus convenientia, potest esse principiorum quam principiatorum; sicut differentiae specificae, quae sunt principia specierum, non conveniunt in genere, in quo conveniunt ipsae species, et ita etiam est de differentiis individualibuset individuis respectu naturae specificae. Per idem patet ad illud de formalibus constitutivis et de praecise distinctivis. In omnibus enim est falsum, quod quanta est distinctio vel differentia formalium constituentium, tanta sit differentia constitutorum.
Sed (d) adhuc pondero argumentum, quia istae relationes in proposito, sunt subsistentes ; igitur tantam differentiam habent inquantum subsistentes quantam habent in rationibus propriis: subsistentes autem sunt personae, igitur tantam differentiam habent personae quantam habent relationes.
Praeterea, aliqua differentia formali differunt personae, et non nisi differentia illa, quae est relationum, quia nullam aliam habent uam istam, quae est relationum ; ista autem quae est relationum, est specifica, ergo ista erit specifica vel nulla.
(e) Ad ista respondeo. Ad primum, quod licet relationes sint subsistentes, tamen personae non tantum includunt relationes, sed ipsam naturam in qua subsistunt, relationes autem non includunt formaliter ipsam naturam; in aliquo igitur formaliter conveniunt personae in quo non conveniunt relationes formaliter, et ideo hic non est tanta distinctio sicut ibi.
Ad secundum dico quod non sequitur, istis praecise personae distinguuntur, et ista distinguuntur specie: ergo personae distinguuntur specie, sicut nec de differentiis individualibus respectu individuorum. Et cum dicis, tunc nulla erit differentia distinctorum. cum non sit illorum illa, quae est distinctivorum, nec aliqua alia per illa, dico quod per ista potest esse distinctio distinctorum, et aliqua alia, quam sit illa distinctivorum vel distinguentium ; et minor sicut per differentias individuales est aliqua distinctio ipsorum individuorum alia quam ipsarum differentiarum, quia differentiae sunt primo diversa, sed distincta non sunt primo diversa, sed tantum sunt distincta numero in eadem specie. Ita hic in proposito per relationes distinctas in specie vel quasi genere, quibus tamen inquantum sunt distinctivae accidit distingui specie, possunt alia distingui personaliter tantum in eadem specie sive in eadem natura.
(f) Ad secundam viam de productionibus, nego consequentiam, quia hic ex perfectione istius naturae, possunt esse aliqua principia propria alterius rationis, communicativa tamen ipsius essentiae, quod non contingit in aliqua natura imperfecta: et propter distincfcionem istorum principiorum formalium possunt esse productiones alterius rationis, et tamen producta unius rationis, propter unitatem termini formalis, scilicet naturae quae communicatur.
Cum probatur (g) illa consequentia prima per proportionem, dico quod proportio illa productionis ad terminum formalem, est quod per ipsam communicatur terminus formalis: sed non requiritur talis proportio, quod productio sit unius rationis, si terminus formalis sit unius rationis, quia productiones possunt distingui per rationes suas formales aliter quam ex terminis formalibus, sicut hic ex principiis formalibus.
Exemplum hujus est, quia quandoque forma eadem potest acquiri mutationibus alterius rationis, sicut idem ubi per motum localem super magnitudinem rectam et circularem; qui motus ita sunt alterius rationis, quod non sunt comparabiles. secundum Philosophum 7. Phys. Ita esset. si eadem sanitas posset induci immediate ab arte, et immediate a natura.
Cum probatur illa consequentia, secundo per hoc quod productiones sunt ejusdem rationis cum productis, dico quod quoad hoc sunt ejusdem rationis, quia sicut productiones sunt relationes, ita producta sunt relativa ; sed producta sunt subsistentia in aliqua una natura, et productiones formaliter non sunt supposita subsistentia in illa natura, ideo producta possunt habere unitatem aliquam in natura formaliter communicata eis per productiones, quam non habent formaliter productiones.
Cum arguitur tertio de potentiarum distinctione, et objectorum distinctorum, quod similis est distinctio objectorum ad potentias, patuit responsio d. 2. p. 2. q. 4. utrum in divinis sint tantum duae productiones.
(h) De tertia via, scilicet de perfectione differentiae specificae, dico quod differentia specifica non est perfectior identitate specifica in divinis, sed in creaturis est perfectionis. Posita enim limitatione creaturarum, non potest esse tota perfectio in creaturis absque distinctione specifica ; sed si in aliqua una natura esset perfectio infinita, ibi distinctio specifica non requireretur ad perfectionem simpliciter, in creaturis igitur differentia specifica est perfectio supplens imperfectionem. In divinis autem, ubi una natura est simpliciter perfecta. non oportet ponere ad talem perfectionem supplentem imperfectionem, quia nulla est imperfectio quae suppleatur. Exemplum, generatio in creaturis est perfectio supplens imperfectionem in corruptibilibus , quae sine generatione non possent conservari, nec idem numeraliter, nec idem specie ; in divinis autem non oportet ponere talem perfectionem supplentem imperfectionem aliquam, quae sit ibi, nec in aliquo aeterno.