IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed loquendo. Ista quaestio de se est satis facilis, nec indiget alia expositione, nisi quia forte possent esse aliqua dubia, videlicet, de actu positivo diligendi inimicum, loquendo de dilectione, qua quis vult proximum diligere Deum, qua etiam vult proximo necessaria ad dilectionem Dei. Doctor dicit quod viator non tenetur proximum sic diligere, quia nec tenetur de eo cogitare, quia si esset aliquis ita occupatus circa contemplationem Dei, quod nunquam cum plena deliberatione cogitaret de proximo, tunc ex quo non tenetur cogitare, nec etiam actu positivo tenetur eum diligere. Et dicit cum plena deliberatione, quia licet aliquando ipsi contemplanti Deum occurreret proximus, et aliqualiter de eo cogitaret, non tamen ex plena deliberatione cogitaret, quae praesupponit saltem in nobis syllogismum perfecte practicum, ut patuit in prolog, quaest, ultima et multis aliis locis. Si dicatur, quod videtur praeceptum
Dei obligans nos ad dilectionem proximi actu positivo, patet Deuter. 6. Diliges Dominum Deum, etc. et post, et proximum titum sicut teipsum, et multae essent etiam auctoritates hoc idem concludentes. Si enim haec est una copulativa : Diliges Dominum,etc. et proximum, et requiritur utramque partem esse veram, statim videtur sequi quod si teneor diligere Deum actu positivo pro aliquando, ut supra patuit dist. 9. et 27. hujus, sequitur quod etiam teneor diligere proximum actu positivo.
Dico breviter, quod bene teneor diligere Deum aliquo tempore determinato, quod tempus determinatum est expressum in Scriptura sacra, scilicet Sabbata sanctifices, sicut expositum est supra dist. 9. et 27. et ideo saltem quolibet die Dominico, quilibet adultus tenetur diligere Deum super omnia actu positivo, Sed respectu proximi non est expressum aliquod tempus, in quo quis teneatur actu positivo ipsum diligere, ideo non sequitur quod si pro aliquando teneor diligere Deum actu positivo, quod sic etiam teneor diligere proximum. Et si pro aliquando teneor diligere, teneor praecise illo tempore diligere, quando apparet evidens necessitas, puta quod proximus non potest sine ipso habere sibi necessaria ad attingendum ad dilectionem Dei, puta si est infidelis, et sine ejus doctrina non possit converti ad veritatem ; vel si est malus, et sine ejus correctione, non potest converti in bonum, quod tamen forte nunquam contingeret, tunc tenetur quis ad velle bonum finale spirituale ipsi proximo, imo etiam tenetur velle sibi bona necessaria ad consequendum finale bonum,
et non solum tenetur velle hoc, sed etiam tenetur exequi operatione efficaci si adest facultas. Si ergo est aliquod praeceptum de diligendo proximum actu positivo, debet praecise intelligi pro tempore necessitatis, modo praeexposito. Teneor tamen nunquam elicere actum nolitionis respectu ultimi finis, et respectu eorum quae sunt necessaria ad acquisitionem ultimi finis; teneor enim sub praecepto peccati mortalis, non odire proximo dilectionem Dei in se, nec similiter odire necessaria proximo ad acquirendum ultimum finem, quia tale odium ex praecepto divino non potest stare cum dilectione Dei in se, puta quod quis diligat Deum in se et propter se, et ex alia parte nollet proximum diligere Deum, vel nolle habere necessaria ad dilectionem Dei, vel necessaria ad acquisitionem ultimi finis, nec similiter tale odium potest stare cum Charitate, ut satis supra patuit dist. 28.
(b) Quantum autem ad bona spiritualia. Dicit Doctor hic, quod quis tenetur Velle proximo non solum interius, sed etiam exterius efficaciter in opere tenetur, scilicet velle sibi bona spiritualia specialiter quantum ad hoc, quod quilibet tenetur orare Deum summum per se, et pro tota Ecclesia Dei, et tenetur Velle istam orationem valere bono et malo ad bona spiritualia. Sicut enim esset malus stomachus, qui nollet sustentationem suam valere sustentationi manus, ita non esset bonus in Ecclesia, qui nollet bonum actum suum (si quem habet) valere omni membro Ecclesiae, pro quibus Deus illum acceptat, et pro quanto potest Valere sibi et aliis.
Hic tamen adverte, quod non vult Doctor, quod quis actu positivo teneatur velle bona spiritualia proximo singillatim, et seorsum, loquendo de proximo, puta de isto vel isto particulari, nisi tantum in illo casu necessitatis superius expresso. Nec etiam intelligit, quisquis teneatur velle bona spiritualia proximo actuali volitione, licet forte teneatur velle volitione habituali. Et cum dicit, quod specialiter in oratione tenetur velle illam orationem valere bono et malo ad bonum spirituale, hoc non debet intelligi de volitione actuali, ita quod actu velit suam orationem valere bono et malo ad bona spiritualia: sed si tenetur, tenet tantum velle habitualiter, tenetur tamen non elicere actum nolitionis, ita quod si nolit suam orationem valere, in hoc mortaliter peccaret, ut patet per exemplum ibi positum. Et si dicatur, quod etiam actu positivo actuali tenetur velle suam orationem valere bono et malo, indifferenter loquendo de proximo, tunc oportet dicere ad vitandam contradictionem (quia supra dixit, quod non tenetur diligere actu positivo, et hic oppositum videtur dicere), quod sicut ibi loquitur de proximo in particulari, puta isto vel isto ; ita similiter hic loquendo de proximo particulari, non tenetur actu positivo velle sibi bona spiritualia,
nisi in casu necessitatis posito, etc. (c) Unde tamen probetur ista tentio, non videtur manifestum ex Scriptura, nec ex ratione. Hic tamen adverte, quod semper Doctor loquitur dubitative. Et posito quod quis permittat proximum mori fame, quem potest juvare, dico, quod forte non peccat mortaliter, si hoc non facit aliqua cupiditate, puta intuitu avaritiae, sed praecise hoc facit credendo quod si moritur, erit salvus, et hoc quia credit eum esse justum, vel si est malus, et permittit eum mori habendo hanc intentionem, quod melius est ipsum mori, quam usque in finem perseverare in peccatis. Et sic omnes auctoritates, quae videntur contra hoc, possent solvi, quod omnes loquuntur quod tunc mortaliter peccaret, si intuitu alicujus avaritiae potius permittit eum mori, et fam perire, quam eleemosynis adjuvare. Dicit tamen Doctor quod est pium laborare pro vita proximi salvanda, quia supponendum est si est bonus, quod erit melior, et valebit sibi et aliis sua bonitas ; et si est malus, supponendum est quod corrigetur, hoc enim est pie judicare, scilicet interpretari semper in melius, quando non est oppositum manifestum. Caetera patent.