Dominus opem. Hic ponitur oratio pro misericorde existente in adversitate. Et primo petit divinum auxilium, sive subsidium; secundo allegat necessitatem hujus. Dicit ergo, dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Petit pro misericorde, sive pro viro justo filio Core simpliciter, quod dominus vivificet eum, et quod beatum faciat eum in terra.
Secundo quod conservet eum, et quod non tradat eum in animas inimicorum ejus. Et ex hoc posset aliquis colligere, quod misericors nullo modo affligeretur.
Unde ad hoc excludendum dicit, quod quandoque lectus ejus repletur doloribus, et hoc fit ipsi misericordi aliquando ad correctionem. Job 33: increpat quandoque per dolorem in lectulo.
Vel ad humiliationem; sicut Paulo datus est stimulus carnis, 2 Cor. 12. Vel ad probationem: job per totum et tobiae. Et ideo dicit, dominus opem ferat illi, idest misericordi existenti in tribulatione, super lectum, ad litteram in quo jacet, vel in quo quiescit. 1 Cor. 10: fidelis deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et quod feras illi opem, necessitas magna hoc exigit: quia, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Et loquitur hic ad similitudinem febricitantis, qui non invenit locum in lecto in quo possit quiescere, sed continue se vertit. Et ideo dicit, versasti; quasi dicat, indiget ope, quia tanta est ejus infirmitas, quod continue vertitur per lectum.
Et hoc est secundum litteralem sensum; tamen simpliciter omne illud per quod in temporalibus quiescebat, versum est sibi in amaritudinem: quia in eis deus ponit amaritudinem, ut eis contemptis convertatur ad deum. Eccle. 2: cumque convertissem me ad universa opera quae fecerant manus meae, vidi in omnibus vanitatem.
Et quia misericordi debetur misericordia, ejus misericordiae conscius peto misericordiam. Primo ergo petit misericordiam absolute; secundo ostendit in quo praecipue eam petit; tertio causam petitionis assignat. Dicit ergo, domine, ego dixi miserere mei; quasi dicat: non recurro ad justitiam, sed ad misericordiam, quia non in justitiis nostris est salus. Isa. 64: quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae.
Sed in quo petit misericordiam? ubi est praecipue miseria. Et hoc datur, scilicet misericordia, ubi est praecipua beatitudo: quia beatitudo non est in rebus corporalibus, quia corporalia ordinantur ad ultimam beatitudinem. Ergo praecipua miseria non est in rebus corporalibus, sed in his quae habent in se contrariam ad beatitudinem dispositionem: sicut in adulteriis, furtis, homicidiis et aliis peccatis: et qui hujusmodi agit, regnum dei non consequetur, ut apostolus dicit Gal. 5, sed est damnatus: Prov. 14: miseros facit populos peccatum.
Peccatum enim deordinavit corpus, et corpus deordinavit animam: Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Et haec sanitas habetur a deo solo: Sap. 16: non herba neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus domine.
Et ratio petitionis hujus est, quia peccavi tibi. Sed numquid peccata merentur misericordiam? non: hoc ergo continuatur sic ut scilicet ly quia designet materiam misericordiae, non meritum. Nulla miseria est, ubi non sit locus misericordiae. Et ideo quia sum miser, peto misericordiam. Vel ut ly quia denotet causam meritoriam: et sic quia confessio peccati est meritum misericordiae, ideo dicit, peto misericordiam, quia confiteor quod peccavi tibi: Prov. 28: qui abscondit etc.. Qui autem confessus fuerit, misericordiam consequetur. Vel aliter, quia peccavi tibi; quasi dicat: quare peto misericordiam? quia tu solus es qui potes sanare: quia in te facta est injuria et peccatum, ideo ad te pertinet remissio. Et in omni peccato offenditur deus. Et cantatur hic versus in tertia, quia fide et operatione trinitatis remittitur peccatum.