CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad ista. Dicit Doctor primo, quod sive generatio ponatur aequivoca, sive univoca, ratio non infringitur, etc.
Secundo dicit, quod falsum est dicere generationem divinam esse aequivocam. Dicit enim Doctor, quod generatio in divinis est simpliciter univoca, non aequivoca ; aut denominatur talis a termino formali generationis, aut a formali proprio ipsi supposito producto, id est, aut denominatur talis a natura in supposito producto, qui est terminus formalis, aut a ratione suppositali constituente suppositum in esse simpliciter incommunicabili. Si a natura, cum eadem sit in Patre et Filio ; ergo generatio divina erit univoca. Si a ratione suppositali, nulla generatio erit univoca, quia nullum genitum in sua forma individuali assimilatur gignenti.
(b) Hoc etiam arguitur alio modo, etc. Haec ratio patet in littera, et exposita est praesenti distinctione respondendo ad argumenta facta contra opinionem sancti Thomae. Si enim diceretur talis, vel talis inquantum est distinctiva, quaelibet esset aequivoca, quia quaelibet distinguit, et patet littera.
(c) Ad argumenta igitur in oppositum. Hic respondet ad argumenta facta pro opinione tenentium generationem divinam esse aequivocam.
Ad primum, ex prima via praemittit aliqua. Primum, quod in divinis non est proprie nec genus, nec species, nec differentia specifica, ut infra patebit d. 8. q. 2, Potest tamen poni ibi differentia quasi specifica, licet non vere specifica, sicut dicimus, quod paternitas magis differt a filiatione quam a paternitate. Secundum, quod aliqua dicuntur magis distingui, quia media minus conveniunt in aliquo . genere, et sic homo et albedo magis distinguuntur, quam homo et asinus, vel quam Franciscus et Joannes, quia homo et albedo in nullo genere conveniunt. Aliqua vero dicuntur magis distingui propter majorem repugnantiam vel incompossibilitatem, et sic homo et asinus magis distinguuntur, quam homo et albedo, quia magis repugnant in eodem. Sed hoc modo non est proprie dictum aliqua magis distingui, proprie enim illa dicuntur magis distingui, quae minus in aliquo genere conveniunt; et ita distincta genere generalissimo plus distinguuntur quam contraria, quae sunt ejusdem generis, licet contraria magis repugnent. Tertium est, quod universaliter quanta est distinctio, id est, repugnantia constituentium tanta est et constitutorum, quia si albedo et nigredo sunt incompossibilia, et constituta per ea sunt incompossibilia, et ita est in proposito ; quanta enim est incompossibilitas paternitatis et filiationis, tanta est Patris et Filii, ita quod sicut paternitas non est filiatio, ita nec Pater est Filius.
Quartum, loquendo de distinctione proprie dicta, dico quod constituta minus distinguuntur quam constituentia, quia constituentia minus conveniunt in genere, et constituta magis conveniunt ; patet, quia rationale et irrationale non conveniunt quidditative in genere, et tamen species constitutae quidditative conveniunt, sic estjin proposito, quod quamvis paternitas et filiatio non conveniant quidditalive in faliqua natura, tamen Pater et Filius quidditative conveniunt in Deo ; et sic paternitas et filiatio magis distinguuntur, id est, minus conveniunt quam Pater et Filius. Et ex his patet responsio ad rationes factas pro prima via.
(d) Sed adhuc pondera argumentum. Hic Doctor intendit probare, quod tanta differentia sit inter personas quanta inter relationes constituentes, quia illae relationes sunt subsistentes, et subsistentes sunt personae divinae ; ergo.
Secundo, personae divinae aliqua differentia formali differunt, et non nisi differentia illa, quae est relationum, quia nullam aliam habent, et ista quae est relationum est specifica ; ergo.
(a) Ad ista respondeo. Ad has duas rationes respondet. Ad primam dicit, quod licet relationes sint subsistentes, et personae per illas subsistant, ultra tamen illas relationes includunt naturam in qua subsistunt, et ideo ratione naturae magis conveniunt.
Ad secundam, dicit quod non sequitur : istis praecise personae distinguuntur, ergo distinguuntur specie; non sequitur, quia si tantum includerent relationes, bene sequeretur, sed ultra illas includunt naturam in qua conveniunt, et patet instantia, quia Franciscus et Joannes praecise distinguuntur per aliam et aliam haecceilatem. Sed illae haecceilates sunt primo diversa, scilicet in nullo quidditative convenientia, ergo Franciscus et Joannes sunt primo diversa ; non sequitur, quia Franciscus et Joannes ultra haecceilates includunt naturam, in qua conveniunt quidditalive, sic in proposito.
(f) Ad secundam viam de productionibus. Doctor respondet ad rationem factam pro secunda via, et negat consequentiam: non enim sequitur : productiones distinguuntur specie, ergo et producta. Potest enim eadem natura ex sua maxima perfectione in se habere principia communicativa alterius et alterius rationis, puta intellectum et voluntatem, et ita propter distinctionem principiorum formalium possunt esse productiones alterius rationis ; et tamen producta erunt unius rationis propter unitatem termini formalis, scilicet naturae, quae communicatur. Et cum probatur consequentia prima per proportionem, dicit quod proportio illa productionis, etc. quia productiones possunt distingui per rationes suas formales aliter quam ex terminis formalibus, ut infra patebit dist. 13. Exemplum hujus est,
quia quandoque forma eadem potest acquiri mutationibus alterius rationis, ut apparet 3. Physic. text com. 21. et hoc supra declaratum est dist. 2. part. 2.
(g) Cum probatur illa consequentia secunda, etc . Dicit quod sunt ejusdem rationis quantum ad hoc, quia sicut productiones sunt relationes, ita producta sunt relativa, et hoc, tenendo personas constitui per relationes. Si vero teneatur, quod personae sint constitutae per absoluta, simpliciter negatur ista propositio : productiones sunt ejusdem rationis cum productis.
(h) De tertia via. Patet littera, quia in creaturis differentia specifica non dicit perfectionem simpliciter, imo limitatam, sed dicit perfectionem supplentem imperfectionem, ut patet in littera. Et sic patet responsio ad omnes objectiones pro generatione aequivoca in divinis.
Adverte tamen, quod Occham in 1. dist. 7. q. 1. respondet ad argumenta Doctoris. Primo ad illa, quibus probat quod relatio non est ratio formalis producendi: et secundo ad illa, quibus probat quod absolutum in Patre est ratio formalis generandi. Ad primum ergo primae viae dicit, quod Spiritus sanctus aeque naturaliter et aeque necessario producitur sicut Filius, nec propter hoc dicitur Spiritus sanctus produci magis per modum voluntatis quam Filius.
Sed ista responsio videtur esse contra Doctorem, quia Spiritus sanctus, ut inquit Augustinus, procedit a Patre et Filio non quomodo natus, sed quomodo dalus. Ubi vult ipse Augustinus, quod Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis, et quod talis productio sit libera, sed de hoc magis patebit infra dist. 10. Et forte Occham hoc habet dicere, quia ipse expresse tenet quod intellectus et voluntas, etiam in creaturis, nullo modo differunt ab invicem; sed hoc pertractare non est praesentis speculationis, hoc enim pertinet ad secundum librum d. 16. ubi quaeritur, an potentiae animae differant ab ipsa anima et a se invicem.
Ad secundum argumentum dicit, quod illa generatio non est totaliter relatio in Patre ad Filium, sicut nec creatio est aliqua relatio Dei ad creaturam; sed illa relatio diceret principaliter paternitatem et Patrem, connotando ipsum Filium, sicut creare dicit principaliter ipsum Deum, connotando creaturam, cujus esse sequitur ad esse Dei.
Dico primo, quod non est simile de creatione et generatione, quia impossibile est Deum referri relatione reali ad creaturam, ut patet a Doctore infra, d. 30. in divinis autem generans relatione reali refertur ad genitum.
Dico secundo, quod posito quod Deus possit referri relatione reali ad creaturam, qua formaliter diceretur creans, illa relatio esset de necessitate elicita a principio formali creandi. Sic in proposito, cum semper generans univoce per generationem activam, formaliter in ipso existentem, attingat ipsum genitum, et sit via in genitum et terminetur ad ipsum, non poterit poni ratio formalis generationis, sed aliquid aliud erit ratio formalis, aliter idem esset principium sui.
Ad tertium dicit Occham, quod hoc argumentum Doctoris minus valet ; et tota responsio Occham stat in hoc, quod in divinis non potest dici perfectius et imperfectius, nec una relatio perfectio alia propter realem identitatem cum Deo. , Sed haec responsio non tantum valet, quia etsi omnia in divinis sint una res, et per consequens nihil sit perfectius alio realiter, multa tamen in divinis ex sua ratione formali dicunt perfectionem simpliciter et formaliter distinctam ab alia perfectione, ut infra patebit distinct. 8. quaest. 3. ubi probatur, quod attributa in divinis differunt formaliter, et tamen quodlibet dicit perfectionem simpliciter, ut ibi patebit. Et aliqua sunt, quae ex sua ratione formali non dicunt aliquam perfectionem, nec imperfectionem, ut relationes in divinis.
Dico ultra, quod si (per impossibile) poneretur, quod lapis esset ratio formalis producendi hominem, esset tantae perfectionis quantae est homo ; licet ergo paternitas ex sua ratione formali non dicat perfectionem, neque imperfectionem, si tamen poneretur ratio formalis producendi Filium, de necessitate esset tantae perfectionis quantae terminus formalis communicatus per talem productionem. Et sic patet, quod responsio Occham non infringit rationem Doctoris.
Ad aliud de secunda via quo probat Doctor, quod ratio formalis generandi est aliquod absolutum ; dicit Occham, quod si unus Deus generaret alium Deum, tunc Deitas esset ratio generandi, quia nulla foret relatio talis, quae posset esse ratio generandi: si tamen esset ibi relatio eadem realiter cum essentia, posset concedi quod tam essentia quam relatio foret ratio generandi,
Sed haec responsio non evacuat rationem Doctoris, ut patet ex supra declaratis in illa ratione, nec oportet hic aliter insistere. Et sic patet quomodo responsiones Occham parum valent contra rationes Doctoris.