IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Movet quatuor dubia contra conclusionem, et solvit elegantissime singula suo ordine.
Contra (c) istam conclusionem arguitur primo sic: Si albedo inhaeret subjecto, ut tu concedis, ista inhaerentia, aut est de essentia albedinis, et habeo propositum, quod contradictio est, et prima contradictio, subjectum esse sine praedicato ; aut non est, et hoc videtur inconveniens, tum propter auctoritatem, tum propter rationem. Propter auctoritatem Philosophi 7. Metaph. in principio Ac cidentia, inquit, sive alia a substantia dicuntur entia, eo quod taliter entis: ergo formalis ratio entitatis in accidente est, inhaerere taliter enti, id est, substantiae; et paulo post: Nihil ipsorum secundum se aptum natum, nec possibile separari a sub stantia. Multa etiam sunt ad hoc ibidem.
Confirmatur per Philosophum 4. Metaph. ubi dicit, quod ens dicitur de substantia et accidentibus, sicut sanum de sanitate in animali et urina: sed nihil formaliter de urina sanum dicit, nisi habitudinem signi ad sanum dictum de animali: ergo nec ens dictum de accidente aliquid dicit, nisi habitudinem includens ad substantiam. Similiter in7. c.3. videtur dicere, quod quemadmodum aliquod non scibile est scibile aequivoce, et medicabile aequivoce, opus et vas, ita et ista quantitas et qualitas dicuntur entia.
Ratio autem ad probandum esse illud inconveniens, est ista: Inhaerentia si non est de essentia albedinis, erit aliud, et inerit ipsi albedini, quia albedo dicitur inhaerens formaliter illa inhaerentia. Quaero ergo de inhaerentia, qua inhaeret inhaerentia albedini? aut ipsa est eadem albedini, vel ipsi inhaerentiae; et pari ratione fuit standum in primo; vel illa inhaerentia inhaerentiae est alia a suo fundamento, et tunc erit processus in infinitum.
Praeterea, contra istam conclusionem est aliud dubium, quia ad minus relatio accidentis ad subjectum videtur esse eadem illi accidenti . Probatio, quia lib. 2. dist. 1. dictum est, quod relatio cujuscumque creaturae ad Deum in ratione triplicis causae est eadem fundamento ; sed respectus accidentis ad subjectum non videtur minus idem accidenti quam ille. Quod probatur, quia substantia creata non definitur per ipsam essentiam divinam additam in sua definitione, quia tunc nihil posset habere definitionem in suo genere, cum Deus sit extra genus, et tamen accidens propter suum respectum ad subjectum necessario definitur per respectum ad subjectum, ex 7. Metaph. cap. 3. ergo ille respectus ejus ad subjectum non minus est idem sibi, quam respectus substantiae creatae ad Deum.
Item, tertium dubium est, quia saltem si respectus albedinis ad subjectum sit alius ab albedine, non videtur esse posterior albedine, quia albedo non requirit subjectum, nisi propter istum respectum, quem habet ad ipsum: sed si ille respectus est posterior albedine, potest albedo manere isto respectu circumscripto; ergo potest non dependere ad subjectum. Et ista ratio potest evidentius deduci de accidente, ut intellecto, quam ut in existentia, hoc modo : si albedo est prior illo respectu, igitur potest complete concipi sine illo respectu, et per consequens complete definiri, sicut prius sine posteriori: sed non requirit subjectum, nisi propter istum respectum, quem habet ad subjectum: ergo potest complete definiri sine subjecto contra Philosophum, ut prius.
Item, quartum dubium est, quia si inhaerentia est aliud ab albedine, et posterius ea, saltem videtur propria passio ejus, quia nihil videtur immediatius inhaerere albedini, quam habitudo ad subjectum: sed subjectum per se esse sine propria passione includit contradictionem, alioquin nulla conclusio esset simpliciter scibilis, quia quaecumque talis praedicat passionem de subjecto, et per te nulla talis esset simpliciter necessaria, nec per consequens simpliciter scibilis.