IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
An charitas semel habita amittatur? Aliud quoque non est praetereun- dum, quod quidam asserunt, charitalem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere , qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis. Apostolus ait: Charitas nunquam excidit. Augustinus etiam inquit: " Charitas quae deseri potest, nunquam vera fuit. " Item : " Charitas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt : Non novi vos. De . hoc fonte Scriptura ait: Fons aquae vivae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. " Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem ; non ergo huic fonti communicant damnandi. Item, Augustinus super epistolam Joannis: " Radicata est charitas ; securus esto, nihil mali procedere potest. " Item, Gregorius in moralibus : " Valida est ut mors dilectio. Virtuti enim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit. " Item, Augustinus super epistolam Joannis : " Unctio invisibilis charitas est, quae in quocumque erit, radix illi erit, quae ardente Sole arescere non potest ; nutritur calore Solis, non arescit. " Item Beda super Joannem : " Quaerendum est, quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in Domino manserit Spiritus, in Sanctis vero, quamdiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat. Manet autem apud eos, ut bonis insistant actibus ; recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet ergo semper, ut possint habere virtutes et mirabiliter ipsi vivant ; venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant. " Item Gregorius : " In Sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit et venturus recedit. In his virtutibus, sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet ; in his vero, per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut 9 exhibitione miraculorum, aliquando, adest, aliquando se subtrahit. " Item Ambrosius : " Ficta charitas est, quae in adversitate deserit. " Haec innuere videntur, quod charitas semel habita non amittatur.
Ideo quidam in praetaxatam prosilierunt audaciam, dicentes, charitatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti ; quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali, et e converso. Unde quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitae, qui tamen postea abierunt retro. Sed scripta dicit non secundum praescientiam, sed secundum praesentem justitiam, cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono, quod habituri sunt praescripti secundum praescientiam. Unde Ambrosius : " Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli, Judae et illis discipulis, quibus Dominus dixit : Ecce, nomina vestra scripta sunt in caelis, et post abierunt retro. Sed hoc dixit propter justitiam, cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali qui futuri sunt boni, et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali, " secundum quod dicuntur scribi in libro vitae et deleri.
Determinatio auctoritatum praedictarum.
Quod vero Apostolus ait: Charitas nunquam excidit, nullatenus pro illis facit. Dignitatem enim charitatis ostendens, dicit, eam non excidere, quia hic et in futuro erit ; sed fides et spes evacuabuntur et scientia. Item, quod dicitur charitas nunquam fuisse vera, quae deseri potest, non ad essentiam charitatis refertur, sed ad efficientiam, quia non efficit charitas, quae deseritur, hominem vere beatum nec perducit ad verum bonum. Huic etiam fonti alieni, id est, damnandi, non communicant, scilicet in fine, quia non perseverant. Potest tamen hoc et caetera, quae de charitate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent, quae semel habita non amittitur ; exordia vero charitatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia et profectus et perfectio, quos gradus ille discernit,qui parabolam illam intelligit : Sic est Regnum Dei, quemadmodum si jactet homo semen in terra et dormiat, et exurgat semen et germinet et crescat, etc. Etsi ergo perfecta charitas sic radicata est, ut amitti nequeat, incipiens tamen et provecta amitti potest et saepe amittitur ; sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare. Quod Augustinus ostendit, inquiens: " Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas ; simul ambae esse non possunt, nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa conatur aliquis ramos iucidere, si radicem non contendit evellere. "
Quare fides, spes, scientia dicuntur evacuari, et non charitas, cum et ipsa sit ex parte
Advertendum etiam est, quomodo fides, spes et scientia dicantur evacuari, quia ex parte sunt, et non charitas, cum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est, imperfecte, diligimus, sicut ex parte scimus,ut ait Hesychius super Leviticum. Cum igitur omne quod ex parte est, evacuetur: cur charitas excipitur, quae dicitur nunquam excidere ? Charitas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc ; et ideo ipsa evacuabitur, inquantum ex parte est, quia tolletur imperfectio, et addetur perfectio ; remanebitque ipsa aucta et actus ejus et modus diligendi, ut diligas Deum propter se ex toto corde, et proximum tuum sicut teipsum, sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur ; scientia vero secundum actum et modum suum, qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur. Ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.
Si Christus ordinem diligendi servavit, quem nos.
Nunc jam superest investigare, si Christus, secundum quod homo, ordinem diligendi praescriptum servaverit. Quod si est, omnem hominem sicut seipsum dilexit. Omnibus ergo vitam optavit, omnesque salvos fieri voluit ;, sed non omnes salvi fiunt, et ita non est factum, quod optavit. Sed non est ignorandum, in eo fuisse charitatem juxta modum patriae, non viae, eumque ordinem diligendi implesse, qui servatur in patria,non in via. Qui enim in patria sunt, id est, jam beatificati sunt, adeo justitiae Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat, nisi quod Deo placet ; ac per hoc illorum tantum salutem diligunt et volunt quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt. Ita et Christus electos tantum sicut se dilexit eorumque salutem optavit.
(Finis textus Magistri.)