CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probato quod potentia generandi sumpta pro fundamento relationis generativi sit absolutum, quod declaravit esse memoriam fecundam, (id est, intellectum et essentiam divinam perfecte ei praesentem) sup. d. 2. q. 3. et 2. d. 1. q. 1. et quodl. 2. nunc ostendit quod potentia generandi connotat actum ut egredientem ab eodem supposito cui attribuitur, quia construitur cura gerundivo generandi, et ideo negandas docet istas : Filius habet scientiam vel voluntatem generandi, et solvit argumenta principaliat dando notabiles explicationes ad varia e, solemnia axiomata.
Ad formam (a) autem quaestionis, qua quaeritur de potentia generandi, an sit aliquid absolutum. Respondeo, gerundivum constructum eum potentia, notat actum ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia ; similiter est de scientia et voluntate. quando construuntur cum gerundivo, notant actum ut egredientem vel potentem egredi ab illo supposito, cui attribuitur scientia vel voluntas: propter quod non ita concederetur ista : Filius habet scientiam vel voluntatem generandi, quo modo conceditur illa : Filius scit generationem Patris, vel vult eam ; imo videntur illae negandae. sicut istae : Filius scit generare et vult generare, quia idem videtur velle agere et habere voluntatem agendi; sed non idem istis videtur esse velle actionem, quia haec non includit eam velle ut actionem voluntatis, quod alia videntur significare.
Ad argumenta (b). Primo ad principalia, primo ad Augustinum, dico quod intelligit eo formaliter, non eo fundamentaliter seu causaliter.
Exemplum, dicimus quod Socrates est similis similitudine formaliter, sed dicitur similis albedine fundamentaliter seu causaliter. Ita in proposito : Pater generat generatione formaliter, sed hoc modo non quaerimus hic quo generat, sed quaerimus hic quo generatio elicitur, ut principio formali elicitivo, quod scilicet sit fundamentum proximum istius relationis. Intendit igitur Augustinus quod eo est Pater quo est ei Filius, id est, illa notione, hoc est, quod Pater non dicitur ad se Pater, sed ad Filium; non autem intelligit ibi, quo Pater sit Pater, sive generet ut principio elicitivo generationis, sicut patet ibi ex littera sua.
Ad secundum dico (c),quod duplex potest intelligi communicabilitas formae, una, quae est universalis, quae est per identitatem ad multa inferiora, quorum quodlibet est ipsum, sicut universale communicatur singularibus: alia, quae est ad multa, quorum quodlibet est ipso, sicut forma communicatur materiae, sed non est ipsum, sicut dictum est de duplici communicatione formae d. 2. q. 4. Tunc dico, quod a forma communi primo modo est operatio communis, quia si formam aliquam in universali acceptam consequatur aliqua operatio in universali, quamlibet formam singularem sub illa consequitur operatio singularis ejusdem rationis, nisi aliqua forma singularis sit imperfecta. Si autem loquamur de secunda communitate, quae est formae respectu participantium ipsam, dico quod non oportet quod forma communis sit principium operationis communis, et maxime quando habetur a pluribus suppositis secundum ordinem, ita quod uni communicatur ab alio, et hoc communicatione adaequata, sicut fuit declaratum in exemplo adducto in prima ratione ad partem affirmativam quaestionis.
Ad propositum dico quod major est falsa, operatio propria est a forma propria, loquendo de appropriatione secundo modo, qualis est appropriatio ista, vel saltem non alia potest intelligi in proposito. Et cum probatur prima propositio primo, quia propria forma dat esse, ergo dat agere, nego consequentiam ; multae enim sunt formae dantes esse, quae non sunt activae, et ita nullo modo dant actum secundum, et talis est Paternitas sicut et Filiatio. Quae autem sit ratio quare quaedam formae sunt activae, et quaedam non, difficile est assignare rationem communem, quia aliquae formae substantiales sunt activae, aliquae autem formae substantiales non sunt activae, et aliquae qualitates non sunt activae ; et tamen plus conveniunt qualitates, et qualitates in aliquo conceptu communi, quam qualitates et substantiae. Similiter aliquae formae substantiales imperfectiores sunt activae, sicut elementares, et perfectiores non sunt activae sicut mixtorum, sicut forma lapidis et aliorum inanimatorum ; aliquae etiam mixtorum perfectorum sunt communicativae sicut animatorum, aliquae tamen perfectiores non sunt communicativae sui, sicut formae corporum caelestium et formae Angelicae.
Non igitur videtur ratio, quare aliquae formae in communi sunt activae, et aliquae non, sicut in speciali non videtur aliqua ratio, quare calor est calefactivus, nisi quia calor est calor ; et ita videtur quod haec sit immediata, calor est caloris effectivus, ita etiam videtur quod omnes formae de genere quantitatis, et omnes relationes, de quibus est modo sermo, non sunt activae, et de omnibus talibus non valet, si dant actum primum; ergo et secundum.
Cum probatur (d) secundo consequentia per Philosophum 2. Physic. et 5. Metaph. dico quod loquitur de universali et particulari, loquendo primo modo de communi, non autem accipiendo secundo modo, scilicet prout eadem forma numero est communis participantibus eam ; ista enim communitas non est in creaturis, sed communitas universalis ad participantia sine communitate universalis primo modo dicta.
Ad tertium, cum arguitur de medio et extremis, dico quod quoddam est medium per participationem utriusque extremi sicut fuscum, quod est medium inter album et nigrum, quod est medium ex natura rei; et de tali verum est, quod est in eodem genere cum extremis, sicut probat Philosophus 10. Metaph. Aliud est medium aliquo alio modo accidentaliter sumptum, sicut operatio inter operans et terminum; istud non oportet esse ejusdem generis cum extremis, quia quando anima intelligit se, intellectio ejus est qualitas, et tamen operans et objectum sunt substantiae; tale autem medium accipitur in proposito, videlicet ipsum quo inter suppositum generans et generatum. Vel potest dici, quod ipsum quo non est medium proprie, sed tenet se ex parte alterius extremi, scilicet generantis: proprium autem medium (si quod detur) potest dici generatio, et de illa verum est, quod est ejusdem rationis cum extremis, quia ipsa est relatio, sicut extrema sunt relativa.
Ad quartum de potertia et actu, dico quod aequivocatur de potentia, vera est enim major, ut potentia est differentia entis condividens ens contra actum, quia sic ens in communi non tantum dividitur per actum et potentiam, sed etiam quodcumque genus entis, et quaecumque species et individuum, quia sic eadem albedo est in potentia et postea in actu. Et hoc modo ad idem genus pertinent actus et potentia: hoc modo proprie loquendo non est potentia generandi in divinis, proprie scilicet quae opponatur actui, quia illa generatio est simpliciter in actu et necessaria, et ideo non est in potentia, ut potentia repugnat actui. Sed hic est sermo de potentia ut est principium, et hoc modo ista propositio est falsa, quae dicit quod potentia est ejusdem generis cum actu; potest enim forma substantialis esse principium actionis de genere actionis, et Actionis de genere Qualitatis, sicut tactum est supra d. 3. q. de notitia genita, quod subjectum est per se causa propriae passionis.