Adversum. Hic ostendit malum consilium eorum, quomodo noceant. Et primo ponit consilium inimicorum. Secundo ostendit quod in hoc etiam convenerunt aliqui amici boni, ibi, homo pacis.
Et primo ponit ordinem consiliandi, ostendens quod primo conveniunt consiliantes. Secundo discutiunt de quo consiliant. Tertio determinant quid sit faciendum.
Et haec tria describit hic. Dicit ergo, omnes inimici mei subsannabant adversum me, Glossa, egrediebatur. Et post sequitur in idipsum etc.. Et hoc in littera Hieronymi habetur, tamen non est vis. Et dicit, subsannabant, idest silenter loquebantur; et hic est modus specialiter in consiliariis, et maxime de malis consiliis et malis hominibus, qui in occulto hoc faciunt: Lev. 19: non eris criminator nec susurro in populis: Eccl. 28: susurro et bilinguis maledictus etc..
Et dicit, adversum me. Et ita non sunt bona consilia, sed mala: Ps. 35: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Et ideo cogitabant mala mihi: Ps. 1: beatus vir qui non abiit etc.. Verbum iniquum constituerunt adversum me, idest injustum.
Hoc ergo determinaverunt in eorum Concilio: joan. 11: expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo. Et ex illa hora cogitaverunt etc..
Matth. 21: hic est haeres, venite occidamus eum: Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum.
Hoc verbum iniquum habetur Hier. 18: tu scis, domine, consilium eorum adversum me in malum et mortem. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? hic ponit rationem eorum pravae determinationis. Ly non, superfluit: quasi dicat, qui dormit, non resurget: quasi dicat, si occiderimus eum, non resurget: Sap. 2: non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et ideo resurrectionem credebant seductionem. Vel aliter.
Numquid qui dormit etc. Ut ly non construatur cum ly adjiciet, et sit sensus, ut sint verba ecclesiae eis insultantis; quasi dicat, vos constituistis eum occidere, sed frustra hoc fecistis, quia resurget; unde dicit, numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? et dicit, dormit, quia etiam hoc dicitur Dan. 12: multi de his qui dormierunt in pulvere terrae evigilabunt: nam simpliciter mors christi dormitio fuit, quia ipse seipsum posuit in mortem, et mortuus est non per violentiam, sed per propriam voluntatem. Et ideo habuit potestatem sumendi animam virtute divinitatis: 2 Cor. 13: si mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute dei.