CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad formam autem quaestionis. Hic Doctor duo dicit. Primum, quod potentia generandi, loquendo de fundamento proximo relationis, est quid absolutum, et hoc probatum est supra per duas rationes. Et quid sit illud absolutum supra declaravit dist. 2. part. 2. quaest. 3. quod est memoria fecunda Patris, quae memoria duo includit, scilicet intellectum et essentiam divinam, ut perfecte praesentem in ratione objecti intelligibilis ; hoc idem expresse declarat in 2. dist. 1. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 2. Secundum est, quod potentia generandi notat actum ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia, et dicitur per hoc notare talem actum, quia potentia construitur cura gerundivo, cum dico potentia generandi. Dicit Doctor quod licet in Filio sit simpliciter eadem memoria quae et in Patre, in Filio tamen nulla est potentia generandi, quia si Filius haberet memoriam fecundam ut potentiam generandi, tunc posset generare; in solo ergo Patre memoria fecunda est potentia generandi. Contra primum arguit Aureolus, et probat quod in Patre nulla est potentia vere productiva vel elicitiva qua generat vel possit generare Filium, sed potentia qua dicitur posse generare, est solummodo actualis connexio et non repugnantia terminorum, sicut et potentia qua Deus potest esse Deus, et sic non est aliud potentia generandi in Patre quam potentia, qua Pater potest esse Pater, et quod potentia generandi in Patre non significet aliquod principium productivum in Patra respectu Filii. Probatur multipliciter:
Primo, ubi est principium productivum sive elicitivum, ibi est productio elicita ; sed in Deo non est productio elicita, ergo.
Secundo sic, posse esse Patrem non est potentia productiva, sed est posse connexionis necessariae eo modo quo homo potest esse animal, quia si talis potentia esset productiva, etiam Pater in divinis produceretur in esse Patris, quod est falsum. Sed eadem est potentia, qua Pater potest generare, et qua Pater potest esse, sicut est idem actus generare et paternitas; sicut etiam dicit Magister, quod istae sunt idem : Pater posset esse Pater et Pater potest generare, Sed Filius non potest esse Pater, et Filius non potest generare.
Tertio, si potentia generandi est potentia productiva, aliqua perfectio simpliciter esset in Patre, quae non esset in Filio ; ergo.
Quarto, cujus negatio non est negatio potentiae, ipsum non est formaliter potentia, sed secundum Augustinum negatio potentiae generativae non est negatio potentiae, sed tantum possibilitatis terminorum ; ait enim contra Maximinum lib. 3. quod Filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit ; quod exponens Magister dicit, non quia non potuit, id est, non ex aliqua impotentia fuit, et per consequens negatio potentiae generativae non est negatio potentiae.
Quinto, in Patre non potest poni aliqua potentia productiva respectu sui formalis constitutivi, alias produceret in esse Patris ; sed generare est formale constitutivum
Patris, ergo respectu generare nulla est in eo potentia productiva. Sexto, nulla potentia productiva recipit actum in se, sed ab ea egreditur actus ;
sed generare non egreditur a Patre, patet,
quia ipsum constituit.
Septimo, si in Patre est aliquod formale principium productivum, illud non erit paternitas, quia paternitas et generare idem sunt realiter. Nec erit persona tota, quia tunc generare egrederetur a persona, et esset aliud realiter ab ea. Nec essentia, quia actus generationis egrederetur ab ea, et esset aliud realiter ab eo, cum nihil egrediatur a se : haec Petrus Aureolus.
Ad istas rationes respondet Gregorius Ariminensis in 1. dist. 7. q. unica. Ad primam dicit, quod vel per productionem intelligitur ipsum productum , sicut in creaturis res quae producitur, dicitur productio, et tunc ista est falsa : quod in Deo non sit productio elicita. Vel intelligit per productionem ipsum producens vel ejus habitudinem ad productum, et tunc ista est falsa : ubi est principium elicitivum, ibi est productio elicita; alias potentia creativa non esset productiva, cum nec creans vel ejus habitudo ad creaturam sit vere producta. Vel intelligit quemdam rem mediam distinctam tam a producente quam a producto, et adhuc ista est falsa; et patet instantia de potentia creativa, quia inter ipsam et creaturam non est aliqua res media producta.
Ad secundam dicit Gregorius quod si valeret, aeque probaretur quod potentia creativa Dei non esset productiva, quod est falsum apud omnes. Arguam enim sic : posse esse creatorem non est posse esse potentia productiva, alias Deus produceret in esse creatoris: sed est eadem potentia, qua Deus producere et qua potest esse creator, sicut idem est Deum creare et Deum esse creatorem: ergo potentia creativa non esset productiva, quod est falsum.
Respondet ergo Gregorius ad illam rationem, cum dicitur.: posse esse Patrem non est posse potentia productiva. Hoc nomen Pater aliquando est nomen hypostasis, aliquando proprietatis. Primo modo esse Patrem est esse personae , quae producit Filium, alio modo est Filium generare, haec multum differunt, nam primo modo concedimus Deitatem esse Patrem, non autem secundo modo. Primo modo dico, quod posse esse Patrem non est posse potentia productiva, sed secundo modo posse esse Patrem est posse potentiae productivae ; sicut enim per productivam potentiam Pater potest Filium producere et ejus esse principium, sic per eamdem potest esse Pater, cum non sit aliud primam personam esse Patrem quam ipsum Filium gignere.
Et cum dicitur, quod tunc Pater producitur ex se in esse Patrem, negatur consequentia: instantia patet de posse et esse creatorem. Unde sicut posse esse creatorem non est posse producere creatorem, etc. Et ad Magistrum dicitur, quod accipit ibi nomen Patris, ut est nomen proprietatis.
Ad tertium dicit Gregorius quod si accipiatur perfectio simpliciter, ut est significabile incomplexe, nulla est perfectio simpliciter, nisi Deus. Et sic principium productivum Filii est perfectio simpliciter, quod et ipse Aureolus habet concedere, nisi velit dicere, aut Patrem non producere Filium, aut Patrem non esse Deum, et sic patet argumentum esse contra Aureolum, scilicet quod aliqua perfectio simpliciter deest Filio. Vel intelligit aliquod significabile tantum complexe, sicut si dicatur quod esse sapientem est perfectio simpliciter. Et sic cum dicitur, quod potentia productiva Filii est perfectio simpliciter, idem est ac si diceretur posse producere Filium est perfectio simpliciter, et sic argumentum reducitur contra Aureolum. Nam si posse producere creaturam esset perfectionis simpliciter, ex hoc sequitur per locum a minori, quod posse producere creatorem esset perfectionis simpliciter.
Respondet ergo ad argumentum Aureoli dicens, si primo modo accipiatur perfectio, tunc potentia productiva Filii esset perfectio simpliciter, quia ipse Pater est perfectio simpliciter, et tamen Filius non est minus perfectus, quia licet ipse non sit Pater, est tamen id ipsum, et est eadem bonitas, quae est ipse Pater. Si vero accipiatur secundo modo, sic posse producere Filium non esset perfectionis simpliciter, sicut nec posse producere creaturam est perfectionis simpliciter.
Ad quartum dicit Gregorius quod minor est falsa, accipiendo potentiam pro principio productivo, et ideo non sequitur, tenendo expositionem Magistri, scilicet non quia non potuit, id est, non fuit ex impotentia, ac si dicatur, non quia impotens fuit. Sed non sequitur non fuit impotens, ergo potuit, vel fuit putens producere Filium. Sicut non sequitur, iste puer non est injustus; ergo est justus.
Ad quintum dicit Gregorius quod non sequitur, in Patre non est potentia productiva respectu generare; ergo in eo non est potentia productiva, nisi per generare intelligas ipsum genitum; nam cum hoc, quod in Patre non est potentia productiva respectu alicujus, quod est in eo, bene tamen stat quod in eo sit potentia productiva respectu Filii.
Ad sextum et septimum simul respondet, quod a potentia productiva nihil egreditur, nisi quod ab eo producitur. Et ideo si per generare intelligas ipsum productum, generare egreditur a potentia productiva, quae est ipse Pater ; si vero per generare intelligit aliquid aliud, non valet consequentia: quod si respectu illius non sit potentia productiva in Patre, ergo absolute non sit in ea potentia productiva : haec Gregorius. Et licet istae responsiones videantur evadere rationes Aureoli, sustinendo viam Gregorii, qui tenet expresse quod idem sit principium quod producens et principium quo, sive (quod idem est simpliciter) Patrem generare, et Patrem esse potentiam generandi, ut patet ab ipso Gregorio praesenti dist.
Sustinendo tamen opinionem Scoti aliter respondeo ad rationes Aureoli. Et prius praemitto aliqua, ex quibus statim patebit responsio. Et primo praemitto, quod in quocumque producente est reperire rationem formalem producendi et conditionem producentis, ita quod ratio formalis dicitur principium quo producens producit, et conditio producentis constituit ipsum producens, ut dicatur principium quod, et hoc satis supra patuit praesenti dist. et dist. 1. quaest. 2. et dist. 3. quaest. 6.
Secundo praemitto, quod etsi in creaturis ratio formalis producendi, sive principium generandi (quod idem est realiter et essentialiter) distinguatur a producto, propter hoc, quia eadem natura numero non potest simul esse in pluribus suppositis. In divinis tamen principium formale productivum non distinguitur realiter a producto, ut patet, quia sustinendo opinionem Doctoris, quod memoria fecunda sit principium productivum FilII, sive potentia generandi, est eadem realiter et essentialiter cum Filio producto, licet ex natura rei, et forte formaliter distinguatur ab illo ; et sic non est necesse principium elicitivum, sive productivum in divinis esse realiter distinctum a producto, sed sufficit quod producens, cui tale principium productivum est potentia producendi, sit realiter distinctum a producto, ut supra exposui praesenti dist. et dist. 4. quaest. 2.
Tertio praemitto, quod aliud est aliquid esse principium elicitivum alicujus productionis, sive esse rationem formalem eiiciendi aliquem actum, et aliud est esse principium quod producens. Exemplum, generatio activa dicitur actus productivus, sive generativus eo modo quo supra exposui. Si comparetur ad potentiam generandi, potest dici quasi elicita a tali potentia, quia etsi non distinguatur realiter puta a memoria fecunda, quae est potentia generandi, distinguitur tamen ex natura rei et formaliter, et ideo potest dici actus quasi elicitus, et hoc patet expresse a Doctore q. 4. quodl. Si vero comparetur ad suppositum, generans non dicitur actus elicitus a tali supposito, patet, quia ipsum constituit. Istis ergo praemissis, patet responsio ad rationes Aureoli.
Ad primum, quando dicitur, ubi est potentia generandi, ibi est generatio elicita ; si intelligatur generatio pro genito, patet quod genitum est vere productum a Patre. Si vero intelligatur pro ipsa generatione, dico quod etsi generatio non sit elicita a Patre, cum ipsum constituat, dicitur tamen quasi elicita a potentia generandi, quae est memoria fecunda, et hoc sufficit.
Ad secundum, negatur ista, quod eadem sit potentia, qua Pater potest generare, et qua Pater potest esse Pater, quia memoria fecunda, ut potentia generandi, sive principio formali Pater potest generare, et paternitate potest esse Pater, quia non eodem Pater est Deus quo est Pater, ut inquit Augustinus : Deitate enim est Deus, et paternitate Pater. Et quod dicit de Magistro, quod idem est Patrem esse Patrem et Patrem generare, concedo hoc esse verum, ut ly Pater accipitur adjective, quod idem est, quod generare sive genuisse, quod supra patuit dist. 5. quaest. 1.
Dico etiam, quod ista multum differunt:
Pater potest generare, et potentia generandi. Per primum notatur principium quod generans sive potens generare, et per secundum notatur ratio formalis generandi.
Ad tertium dico, quod potentia generandi potest dupliciter accipi. Uno modo formaliter, ut est quaedam relatio. Alio modo fundamentaliter, ut est quoddam absolutum, quod est fundamentum proximum talis generationis. Primo modo potentia generandi in divinis nullam perfectionem dicit, nec imperfectionem. Secundo modo dicit perfectionem simpliciter, quia ut sic, potentia generandi est intellectus et essentia, et haec eadem perfectio quae est in Patre, est etiam in Filio ; sed ut in Patre est ratio formalis generandi, in Filio autem non, et quomodo hoc, patebit respondendo ad argumenta principalia Doctoris.
Ad quartum patet responsio, quia ly non potuil,accipitur ab Augustino et a Magistro, ut nominat impotentiam quae notat imperfectionem. Dico enim quod quidquid perfectionis est in potentia generandi in Patre, illud idem est in Filio, si enim eadem memoria fecunda, quae est in Filio, non praeintelligeretur habere terminum adaequatum, ita ipsi Filio esset potentia generandi sicut et Patri.
Ad quintum, patet responsio ex supradictis, quia si accipiatur generatio pro producto, patet quod non est necesse ipsum distingui realiter a potentia generandi, sive a principio formali produciivo quo, sed sufficit quod realiter distinguatur ab ipso producente. Si vero accipiatur pro generatione ipsa activa, dico quod est quasi elicita a potentia generandi, et distinguitur ex natura rei et formaliter ab illa. Sed potentia productiva non est ipse Pater, ideo non sequitur quod ipse dicit, nam ipsa generatio, ut comparatur Patri non est actus elicitus ipsius Patris, quia constituit Patrem.
Ad sextum et septimum, patet responsio ex supradictis.
Quia tamen dixi, quod necesse est in Patre distinguere principium quo et quod, quia memoria fecunda est principium quo generandi, et Pater est principium quod, ut allegavit Doctorem Gregorius ubi supra, probat quod ibi non est aliquod principium quo, aliud a principio quod producit. Et arguit sic : Si enim sit aliquod principium quo producens producit, et aliud principium quod ipsum producens, jam non a se ipso primo producit, sed alio principio. Si enim non produceret se ipso primo, cum per se producat, produceret per se primo per aliquod sui, et tunc aut per aliquod extrinsecum, aut intrinsecum. Non primo, quia nihil tale est in divinis. Non secundo, quia tunc includeret in se aliquam entitatem, et per consequens in Patre ad minus essent plures entitates, quod est impossibile, cum sit infinitae simplicitatis.
Secundo arguit : Si Pater per aliud a se aliquo modo produceret tanquam principio quo, esset aliquo modo illud tale causa Patris. Probatur, quia omne quod agit per aliquid agit. ut aliquo modo habet esse vel tale esse per illud, nam principium quo est forma constituens, vel perficiens ipsum principium quod.
Tertio : Si aliqua forma simplex substantialis vel accidentalis per se separata a divina virtute ipsa se ipsa prima ageret, et non aliquo alio principio quo; ergo similiter in proposito.
Deinde Gregorius in speciali arguit, probando quod essentia non sit principium quo generandi, quia omne principium generandi est realiter distinctum a generatione vel a generato: patet ista, quia omne principium distinguitur ab eo.
cujus est principium, sed essentia divina non sic distinguitur, nec a generatione, nec a genito.
Ad hanc rationem dicitur a S. Thoma in 1. dist. 7. quod principium quod distinguitur a principiato, non autem principium quo. Et in hoc Thomas concordat cum Scoto.
Contra hanc responsionem arguit Gregorius dicens : Si hoc esset verum, non magis principium quo esset principium principiati quam e converso, verbi gratia, in proposito essentia divina non magis esset principium quo generationis vel geniti, quam e converso, genitum vel generatio esset principium ejus; similiter essentia ita esset principium essentiae, sicut generationis, ex quo tale principium a principiato non distinguitur, sed est ipsum. Hoc autem nullus diceret, nisi vocabulis abuteretur.
Confirmatur, quia principium inquantum principium, est principium alterius et non sui, ut patet 1. Phys. t. c. 8. ideo dicitur ibi, quod si tantum unum est, principium non est; vel igitur principium quo non est principium, vel est distinctum ab eo, cujus est principium.
Item sic arguit: Si essentia esset principium generationis vel Filii, essentia diceretur relative principium ad illam vel illum. Patet consequentia, quia principium inquantum principium, esset aliquid.
Ad hanc rationem dicitur a Scoto praesenti dist. quod ubi principium non distinguitur a producto, ibi inter illa non est realis relatio, ubi vero distinguitur, relatio est realis ; licet autem in creaturis semper principium quo sit realiter distinctum a producto, et per consequens realiter referantur ad invicem, in divinis tamen non est realis distinctio inter illa, unde nec realis relatio, sed rationis tantum.
Dicit Gregorius quod haec solutio Scoti nulla est, primo quia dicit incompossibilia, scilicet aliquod esse principium alicujus, et tale non distingui ab illo, ut patuit primo Phys. t. c. 8. Secundo, quia si non exigitur realis distinctio, quid prohiberet relationem, ut relatio est esse principium quo generationis, ut est actio vel productio, et esse tamen indistinctam ab ea realiter? et cum hoc (ut supra patet) impugnavit. Quod etiam dicit non esse relationem, nisi rationis, nihil est, nam quod extra animam est, est principium extra animam, et non secundum rationem est tantum ad aliquid ; si ergo essentia non realiter referatur, nec realiter est principium. Haec Gregorius.
Respondendo ad primum, quo probat de quo et quod, dico quod in Patre sunt duae entitates ex natura rei et formaliter distinctae, non tamen realiter, nec essentialiter, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et illae non faciunt aliquam compositionem, ut supra patuit dist. 5. quaest. 2. et magis infra patebit dist. 2G. Tum, quia paternitas non est actus perficiens essentiam sive informans, sed magis est actus, quo suppositum subsistit in natura divina. Tum, quia propter infinitatem et simplicitalem essentiae divinae, transit in perfectam identitatem realem in essentiam divinam, et ita persona Patris constituta ex paternitate et essentia, tanquam ex duobus constitutivis formaliter distinctis, est ita perfecte simplex sicut et essentia. Ad secundum, concedo quod principium quo constituit ipsum Patrem, est illud quo Pater est, non quo Pater est Pater; Pater enim vere constituitur ex essentia et paternitate.
Ad tertium dico, quod si daretur forma simplex separata, adhuc esset distinguere quo et quod, patet de intelligentia, quae est forma simplex, in qua natura est principium quo et quod: ipsa enim natura, ut aliquo modo prior singularitate dicitur principium quo et constitutum ex natura, et proprietate individuali sive suppositali, est principium quod ; et similiter si calor esset separatus, et posset calefacere, in ipso distingueretur principium quod et quo, quia natura caloris sive quidditas esset principium quo, et constitutum ex tali quidditate et haecceitate, diceret principium quod. Sic dico in proposito de Patre.
Ad primam rationem, qua probat Gregorius quod essentia non sit principium generandi, etc. Patet responsio ex his, quae dixi in secundo praesupposito, respondendo ad rationes Aureoli, quae responsio in re est eadem cum illa sancti Thomae.
Ad illud, quod dicit contra responsionem sancti Thomae, dico quod esset difficile tenenti viam Thomae solvere hoc argumentum, quia si inter essentiam et relationem nulla est distinctio ex natura rei, sive inter essentiam et personam productam, non magis essentia diceretur principium quam persona producta: sed tenenti viam Scoti facilis est responsio, quia ipse vult expresse, quod relatio originis sit non idem formaliter essentiae divinae, ut supra patuit dist. 2. part. 2. q. 1. Imo vult expresse quod distinguatur formaliter, ut patet infra dist. 8. quaest. 3. persona vero constituta, et si forte non distinguatur formaliter ab essentia divina, quia includit illam in sua quidditate, tamen essentia divina diceretur distingui formaliter a persona, quia ipsa non includit personam quiddilative. Et de hujusmodi distinctione formali salis dixi in dist. 5. part. 2. quaest. 1.
Ad confirmationem, quando dicit principium inquantum principium est alterius principium, dico quod si accipiatur principium pro principio quod, quod illud est alterius principiati realiter distincti, et sic
Pater est principium quod respectu Filii in divinis. Si vero accipiatur pro principio quo, concedo quod in creaturis est alterius realiter distincti, sed in Deo adhuc distinguo; aut enim principium quo comparatur ad terminum formalem productionis, aut ad terminum totalem productum. Primo modo non est alterius, nisi ut tantum ratione distincti, quia essentia divina, ut in Patre est principium quo communicandi se ipsam Filio, ut terminum formalem productionis, et sic ipsa essentia communicata lanium distinguitur ratione a se ipsa ut in Filio. Secundo modo est alterius distincti, saltem ex natura rei et formaliter, licet nullo modo realiter.
Ad aliud quando dicit, quod tunc essentia diceretur relative ad productum, patet responsio per Scotum. Et cum dicit, quod solutio Doctoris nulla est, dico quod Doctor non negat, quod principium alicujus non distinguatur ab illo, loquendo de principio quod: si vero loquatur de principio quo, die ut supra dixi. Et cum dicit ultra, quod si non exigitur realis distinctio, relatio posset esse principium quo, hoc satis supra improbatum est, quomodo nulla relatio potest esse ratio formalis producendi. Et quod dicit quod tale principium quo est extra animam, conceditur. Et cum infertur, si ergo essentia non referatur realiter, non erit realiter principium, dico quod esse realiter principium quod infert inferri realiter, sed non sequitur de principio quo. Et sic patet responsio ad Gregorium.
(b) Ad argumenta principalia. Ad primum respondet Doctor quod ly eo debet intelligi formaliter, sicut dicimus quod Franciscus est similis Joanni similitudine formaliter, sed albedine fundamentaliter. Sic Pater generat generatione formaliter, sed fundamentaliter memoria fecunda, ut supra expositum est.
Respondet Doctor in ista responsione, aliqua dicit. Primo, quod forma dicitur communicabilis dupliciter. Uno modo, ut est universalis ad multa inferiora, quorum quodlibet sit ipsum, sicut universale communicatur singularibus. Alio modo forma dicitur communicari pluribus, ita quod quodlibet sit ipso et non ipsum,sicut forma communicatur materiae, nec dicimus, quod materia sit forma ignis; sed sicut cum dicimus anima communicatur corpori, et tamen corpus non est anima, sed dicitur animatum ipsa anima. Secundo dicit, quod a forma communi primo modo est effectus in communi, quia si formam aliquam in universali acceptam consequatur aliqua operatio in universali, quamlibet formam singularem sub illa sequitur operatio singularis ejusdem rationis, nisi aliqua forma singularis sit imperfecta ; sicut animal in communi consequitur ista operatio, quod est sentire in communi, sic hoc animal (si non est imperfectum) consequitur sentire ejusdem rationis. Non tamen intelligas, quod causa in communi producat aliquem effectum in communi ; tum, quia actiones sunt circa singularia, ex prooemio Metaphysicae, tum, quia in causa duo requiruntur, scilicet ratio for-- malis causandi et conditio agentis, quae est singularitas, ut supra patuit.
Debet ergo intelligi, quod sicut propria passio inest singularibus per rationem alicujus communis, cui primo inest, ut patet primo Poster. Et haec propria passio singularis inest huic singulari per rationem propriam illius singularis, sicut effectus communis, qui natus est consequi talem formam communem, dicitur prius esse a tali natura communi. Tertio dicit Doctor quod si loquamur de secunda communitate, quae est formae respectu participantium ipsam, non oportet quod talis forma sit principium operationis communis, maxime quando habetur a pluribus suppositis secundum ordinem, ita quod uni communicatur ab alio, et hoc communicatione adaequata. Et sic ista est falsa, quod operatio propria sit a forma propria, quia operatio propria ut generare in Patre, potest esse a forma communi, loquendo de communitate secundum nomen.
(d) Cum probatur secundo consequentia, etc. Ista enim communitas non est in creaturis, quia nulla una forma singularis potest participari a pluribus, ita ut quodlibet dicatur habere esse per illam formam, nec est communitas universalis ad participantia, sive communitate universalis primo modo dicta, non enim natura humana est realiter tota participata a Francisco et Joanne. Sed quomodo dicatur tunc universale praedicari de pluribus, exposui in distinct. 3. quaest. 1. secundi.
Respondet ad tertium, quod quoddam est medium per participationem utriusque extremi, sicut fuscum, quod est medium inter album et nigrum, et de tali verum est, quod in eodem genere cum extremis, sicut probat Aristoteles 10. Metaph. t. c. 24. Declaratum est, inquit, quod omnia media sunt in eodem genere, et quod sunt inter contraria, et quod omnia sunt composita ex contrariis, vide ibi. Et ibidem t. c. 2. et 23. Si igitur media sunt in eodem genere, sicut declaratum est, et contraria habent media, necesse est ut fiat compositum ex his contrariis, vide ibi. Aliud est medium aliquo alio modo accidentaliter sumptum, sicut operatio inter operans et terminum ; istud non oportet esse ejusdem generis cum extremis, quia quando anima intelligit se, intellectio ejus est qualitas, et tamen operans et objectum sunt substantia. Tale autem medium accipitur in proposito, videlicet ipsum quo inter suppositum generans et generatum, loquendo de quo fundaraenlaliter, ut supra dixi. Vel potest dici, quod ipsum quo, non est medium proprie, sed tenet se ex parte alterius extremi, scilicet generantis, ut patet ; proprium autem medium (si quod detur) potest dici generatio,et de illa verum est quod est ejusdem rationis cum extremis, quia ipsa generatio est relatio, sicut extrema sunt relativa. Ista tamen ultima responsio non salvaret medium esse ejusdem rationis inter extrema, sustinendo, quod personae divinae sint constitutae per absoluta, sicut forte ipse videtur sustinere infra dist. 12. ideo prima responsio est melior.
Ad ultimum respondet Doctor quod ista propositio: potentiae et actus sunt ejusdem generis, vera est de potentia, quae est differentia entis, condividens ens contra actum ; quia sic ens in communi non tantum dividitur per actum et potentiam, sed etiam quodcumque genus entis, et quaecumque species et individuum, quia sic eadem albedo primo est in potentia, supple objective, et postea in actu, et hoc modo ad idem genus pertinent actus et potentia. Et de hac potentia et actu, vide m 2. dist. 12. et 16. Et hoc modo proprie loquendo non est de potentia generandi in divinis, quia illa generatio est simpliciter necessaria et in actu, sed hic est sermo de potentia, ut est principium productivum ; et hoc modo haec est falsa, scilicet quod talis potentia sit ejusdem generis cum actu, potest enim forma substantialis esse principium actionis de genere Actionis, et actionis de genere Qualitatis, ut supra patuit dist. 3. q. ult.