In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad primum dubium, negat omnino inhaerentiam esse de essentia accidentis, vel id voluisse Philosophum, et solvit optime omnia loca Philosophi adducta n. 11. ad oppositum: solvit etiam rationem allatam, num. 12. Quod etiam inhaerentia non sit de essentia relationis, docent bene Mayron. hic q. 7. et 1. q. 29. q. 5. et Trombeta 7. Met. q. 1.
Ad ista (d), ad primum, nullo modo concedendum est inhaerentiam esse de essentia albedinis, et quaestio mota de hoc aliquibus videtur esse truffatica et sine intellectu. Etsi enim aliquam evidentiam haberet quaerere, an illa relatio sit eadem albedini, non tamen propter hoc, an sit de essentia ejus, quia nihil est de essentia alicujus, nisi quod pertinet intrinsece ad quidditatem ejus ; respectus autem aliquis, licet sit idem fundamento, sicut dictum est de respectu creaturae ad Deum, ubi supra, non tamen est de quidditate ejus, quia tunc nulla essentia creaturae esset absoluta.
Dico ergo negative, quod inhaerentia, qua albedo inhaeret subjecto suo, non est de essentia albedinis. Cum arguitur per auctoritatem Aristotelis, dico quod nunquam hoc sensit, quod forma, quae per se est in genere absoluto, essentialiter includat respectum aliquem: ratio autem inhaerentiae non potest intelligi, quin intelligatur ratio respectus, nisi non intelligas quid dicitur per nomen.
Auctoritas ergo prima adducitur ex aequivocatione illius vocabuli eo quod; non enim semper eo quod est nota causae formalis illius, quod praecedit; nam, ut dicitur quinto Metaphysicoe, capitulo de in eo quod : Quoties dicitur causa, toties dicitur inquantum, sive in eo quod, talia possunt esse nota cujuscumque causae illius quod praecedit, et ita cum substantia sit aliqua causa accidentis, licet non de essentia ejus, accidens est ens eo quod est talis entis, designando illam causalitatem in substantia; sed non propter hoc formale esse in entitate albedinis, erit esse alterius entis. Sicut universaliter causatum a quacumque causa in quocumque genere causae, est illud quod est, quia est taliter entis, id est, talis causae in tali genere et ordine causandi; nec tamen ista habitudo ad quamcumque causam, est formale vel essentiale in causato, quia tunc nullum causatum esset formaliter absolutum.
Aliqui etiam istum textum pervertunt, accipientes, quasi esset textus Aristotelis : Accidentia non
sunt entia, nisi quia taliter entis, quam propositionem, nec Philosophus dicit, nec est ibi, nec sequitur ex propositione Philosophi. Nam eo quod, sicut in antecedente potest denotare causam illius quod praecedit,ita potest denotare quamcumque causam illius quod praecedit talem causam, non tamen praecisam, et per consequens non denotat talem praecisionem.
Sed esto, quod in antecedente denotaretur causa praecisa, sicut in consequente, neutra tamen propositio facit ad propositum, quod illa habitudo importata per ly taliter entis, sit formale in esse albedinis. Sumitur autem ibi taliter entis pro substantia, de qua praecessit sermo, vel totaliter entis secundum aliam litteram,ita quod totaliter non dicat ibi totalitatem universalitatis, quia tunc accidens esset entis universalissime accepti, et ita non esset ens, sed totaliter totalitate perfectionis, et sic substantia est totaliter ens.
Alia auctoritas : neque aptum natum, neque possibile, et alia quae dicuntur ibi; patet quomodo Philosophus intelligit propter necessarium ordinem causati ad causam proximam: sed non habetur ex hoc quod habitudo. ad causam proximam sit de essentia causati. Auctoritas illa de quarto Metaphysicoe, et similis de septimo, de non scibili et scibili, potest adduci secundum superficiem verborum, , quod accidens nullam haberet entitatem formalem, sicut sanitas in urina nihil habet de ratione formali sanitatis, et si ad hoc adducitur, non est nisi ignorantia vocabulorum. Patet enim, quod accidentia sunt principia agendi, et principia cognoscendi substan tiam, ex primo de Anima, et per se objecta sensuum. Sed truffa est dicere aliquid esse principium agendi, vel actione reali in materiam, vel actione intentionali in sensum vel intellectum, et non habere aliquam entitatem formalem, ita enim diceremus chimaeram agere vel sentiri. Truffa est etiam aliquid esse per se passionem entis, nisi ipsum habeat per se aliquam entitatem,vel esse terminum alicujus motus vel mutationis, nisi habeat aliquam entitatem ; substantiae autem omnes, si quas habeant passiones, sunt accidentia. Si quis etiam motus est augmentationis, alterationis, et ubi, est ad accidens, ut ad terminum. Est ergo intellectus Philosophi in illis exemplis, non quod simile currat super quatuor pedes, quia secundum Damascenum lib. 3. cap. 26. Quod omni ex parte simile est, idem est, non exemplum: et ideo praemittit : Non enim necesse est exempla prorsus inter se similia esse, atque ejusmodi, ut nihil omnino desideretur, quandoquidem in exemplis, tum similitudinem, tum dissimilitudinem perspicere opus est, siquidem exempla sunt.
Ita dico, quod ad hoc faciunt illa exempla Philosophi, quod sicut ordo essentialis est medicinae ad animal in eo quod est, dici sanum, ita habitudo essentialis est inter accidens et substantiam in habendo entitatem: sed non quod ille ordo essentialis ad subjectum sit de essentia albedinis, quae habet illum ordinem, sicut ratio signi est essentialiter sanum, ut dicitur de urina: et ratio dissimilitudinis in hoc est, quia in urina non est aliqua forma absoluta a qua dicatur sana, licet sit ibi aliquod absolutum super quod fundatur ratio signi, utpote talis color vel talis digestio, et alia quae apparent ibi: sed ipse ordo ad sanitatem est, quo formaliter dicitur urina sana. Et ideo omnino aequivoce quantum ad nomen impositum ab illo conceptu, quo animal dicitur sanum, quia licet sanitas sit eadem, quae est in animali formaliter, et quae significatur per urinam, tamen sanum impositum ad denotandum habens sanitatem formaliter, et habens eam ut signum, est pure aequivocum. Sed ex alia parte ens non est pure aequivocum, ut dictum est alias, et in utroque extremo est aliquid absolutum, propter quod formaliter utrumque dicitur ens, licet super unum absolutum fundetur ordo ad aliud.
Ad rationem illam dico, quod inhaerentia inhaeret albedini, alioquin albedo non esset formaliter inhaerens illa inhaerentia. Et cum quaeris de illa inhaerentia, qua inhaerentia albedinis inhaeret albedini, dico quod illa est eadem inhaerentiae albedinis, et tantum ibi est status. Ratio hujus patet libro se cundo dist. prima, quoest, quinta , quia illa relatio est idem fundamento, sine qua fundamentum esse includit contradictionem: hujusmodi est ista inhaerentia inhaerentiae, quia contradictio est inhaerentiam albedinis adsuperficiem esse actu, et non inhaerere actu, vel non habere inhaerentiam; similiter impossibile est, et contradictio est esse in aptitudine, quin et habeat in aptitudine ; sed propter rationem oppositam nulla inhaerentia formae absolutae est sibi eadem, quia non est simpliciter repugnantia illam formam simpliciter esse et non inesse.