IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primum dictum hujus litterae, fides et spes non manent in patria, probatur ex Heb. 11. et 1. Cor. 13. Ratio est, quia ibi essent frustra, quia ibi est verum patens, et bonum posses sum ; de fide docent Aug. tr.79, in Joan. Athan. tr. de salutari Christi advent. PP. communiter in id Joan. 20. Beati qui non viderunt. et in 1. Cor. 13. et in id 1. Pet. 1. In quem non videntes creditis. Communis cum D. Thom. 2. 2. q. 19. a. 2. et 3. contra Durand. hic q. 4. et Rubion d. 27. et hic a. 2. manent tamen in incolis Purgatorii, ex communi cum D. Thom. d. art. 3. Secundum, non oportet succedere in patria alios habitus incompossibiles fidei et spei ; hinc tamen non potest inferri intellectum suis viribus videre Deum, id enim negat Doctor late 4. d.49. q. 14. et supra d. 14. q. 2. n. 2. et 3. et l.d. 17. q. 2. Vide quae notavid. q. 11. sed nec negat habitum luminis gloriae, inhaerentem de facto, quem expresse ponit d. q. 2. d. 17. sed tantum ait, non esse necessarium, quia sine eo potest Deus se praesentare, idque sufficit ad intentum Clem. Ad nostram, de haeret. Tertium dictum, visio et tentio non repugnant, fidei et spei habitualibus. Probat ex raptu Pauli, vide Doct. supra d. 24. g Contra haec. Paulum vidisse divinam essentiam in raptu, ut dicit Doct. hic et 2. d. 3. q. 9. et 4. d. 49. q. 12. et 1. d. 1. q. 4. et quodl. 7. g secunda concl. Tenent Chrys.
hom. 26. in 2. ad Cor. Aug. 12. in Gen. ad lit. c. 27.28. 1. 83. q. 81. Anselm. in 2. Cor. 12. D. Thom. 2. 2. q. 175. a.4. Negant Hier. dialog. 3. contra Pelag. fin Nazianz. orat. 14. Quartum dictum n. 4. circa idem objectum formale dabiles esse actus, etiam ejusdem potentiae, specie diversos, quia spei et charitatis idem est objectum, et sufficere diversam approximationem ad diversificandos actus. Videtur oppositum dicere 1. d. 1. q. 4. n. 14. Vide Leuchet. ei Tartaret. hic, et Pitigianis hic, a. 2. fin. qui eum concordant.
Respondeo (a) nullus habitus ponendus est ibi manere frustra ; frustra autem esset ibi habitus, cujus inclinatio esset tunc impossibilis. Fides autem ex ratione sua inclinat tantum in verum latens, secundum Glossam super illud Hebr. ii. Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ; et spes tantum inclinat in bonum commodum absens, juxta illud Rom. 8. Spes, quae videtur, non est spes ; accipiendo spem pro sperato, scilicet pro objecto. Inclinationes autem istae non poterunt haberi in patria, ubi erit verum patens et bonum habitum ; igitur isti habitus non manebunt, quia essent superflui.
Sed hic est unum dubium (b), an scilicet istae virtutes evacuentur,
quia succedant eis aliqua incompossibilia ? Respondeo, non oportet ponere quod succedant eis alii habitus, loquendo proprie, sicut habitus differunt ab actibus, quia, sicut dictum est supra in materia de anima Chrisli, non est necessarium ponere aliquem habitum in patria creatum in ipsa anima, quis sit principium videndi vel tenendi objectum, saltem alium, nisi charitatem, quia habitus non ponitur in potentia nisi ad facilitandum et habilitandum potentiam ad eliciendum actum, vel saltem in intellectualibus, ut objectum sitpraesens intellectui, ut intellectus possit prompte operari circa illud quod non posset, si objectum esset in quolibet actu de novo adipiscendum ; sed ibi objectum semper erit praesens, et semper agens in potentiam, et potentia erit summe facilitataet inclinata.
Quod si succedant (c) aliqui actus repugnantes illis, qui nunc habentur, ut videre et tenere succedant credere et sperare ; illi actus succedentes non habent proprie incompossibilitatem ad habitus fidei et spei. Quod probatur, quia Paulus in raptu habuit saltem actum visio-: nis, et tamen non erat in eo evacuatio habitus fidei ; igitur ille actus non repugnat habitui fidei ; non ergo evacuatur fides et spes, quia succedat eis aliquid incompossibile, sed quia essent superflui. Sed adhuc (d) restat aliud dubium . circa objectum istarum virtutum, quia videtur quod earum formale objectum non sit Deus, ut latens, sive ut absens, ita quod latentia vel absentia sit formalis ratio objecti ; sed sola ratio objecti est Deus, ut Deus, sicut tactum est dist. 26. hujus, et in primo, q. de objecto Theologiae ; et tunc non videtur quod formali ratione objecti careant habitus isti, et ita poterunt manere et inclinare in objectum proprium ; et eodem modo potest argui de actibus, nam idem sub eadem ratione est objectum habitus et actus proprii illius habitus.
Praeterea, (e) sicut argutum est, saltem de spe, videtur quod possit esse inclinans ad desiderandum absens, et amandum praesens.
Dico, quod respectu ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali, possunt esse multi actus, et non solum potentiarum ordinatarum, sed ejusdem potentiae, differentes secundum perfectum et imperfectum, nec tantum secundum quod perfectum et imperfectum se habent sicut magis et minus in eadem specie, sed sicut se habent diversae species in eodem genere, puta media et extrema. Hoc modo dico, quod respectu Dei in se, non solum sunt actus intelligendi et volendi, qui sunt actus subordinati, sed etiam actus diligendi sic et sic, scilicet non tantum differentes secundum magis et minus in eadem specie, sed sicut media et extrema in eodem genere. Quod potest sic poni in proposito, quando enim perfectio actus est a duobus, scilicet a potentia et objecto, quando variatur propria ratio istorum, vel alterius eorum in se, vel conjunctione cum reliqua causa, vel secundum approximationem ad reliquam causam, quia minus perfecte agunt causae partiales respectu effectus, quando non sunt sufficienter approximatae et conjunctae, variabitur tunc perfectio hujus actus.
Et ita est in proposito, respectu enim actus tentionis objectum yorluntatis est in se praesens, respectu autem actus desiderii est absens, et secundum rationem formalem talis actus, objectum non est in se.realiter conjunctum potentiae. Est igitur ille actus imperfectus respectu illius, et hoc in alia specie, quae est ut media ad extremum ; non propter aliam rationem in objecto, sed propter approximationem objecti ad reliquam causam partialem, quae sufficit ad distinguendum specie effectus illarum duarum causarum, sicut si alia actio sequeretur Solem inquantum praecise est praesens secundum radium reflexum, et alia secundum quod est praesens praecise secundum radium rectum ; isti effectus distinguerentur specie, non ex distinctione passi vel agentis quantum ad rationem formalem agentis, sed ex approximatione alia et alia ejusdem agentis ad idem passum.
Quando ergo arguitur, objectum est idem formaliter, concedo, objectum virtutum in se et in patria. Nec ex hoc sequitur, quod actus sint idem specie, etiam qui sunt ejusdem potentiae, imo possunt esse diversi in eadem vi, si per se sint circa objectum diversimode praesens potentiae. Et similis distinctio potest poni habituum inclinandum ad tales actus, nam ad omnem actum alicujus speciei in natura rationali, qui potest frequenter elici, potest esse aliquis habitus realiter inclinans ad tales actus.
Quantum ad aliud (f) quod tangitur de spe, dici posset quod, sicut quilibet actus distinctus specie ab alio potest habere proprium habitum in voluntate, vel in intellectu inclinantem ad ipsum, ita etiam potest esse unus habitus generalis inclinans ad unum actum in genere, et multos in specie, quemadmodum si justitia ponitur virtus una secundum genus, non secundum speciem, habet actum similiter unum. Et hoc modo potest esse unus habitus, qui per se respiceret
Deum, inquantum conveniens naturae rationali, et sic indistincte inclinaret in ipsum ; et si hujus actus esset habitus sic indistincte tendens in ipsum, id est, non sub propria ratione, in quantum scilicet est sic approximatus, vel sic conjunctus potentiae tendenti, ille habitus non variaretur, sive potentia tenderet in objectum desiderando vel tenendo ; talis habitus non ponitur spes, sed spes ponitur praecise inclinans ad istum actum imperfectum, qui est desiderium. Concedo igitur, quod bene posset esse unus habitus tendens in ipsum Deum, ut est bonum commodum, et non oporteret illum evacuari ; sed spes ponitur praecise inclinans ad actum imperfectum, et hoc imperfectione alterius rationis, quam facit absentia objecti respectu potentiae tendentis.