Etenim homo pacis meae in quo speravi. Supra proposuit Psalmista consilium inimicorum tractantium mortem christi; hic autem introducit consilium amicorum. Et quia ipse christus, joan. 13, istud verbum introducit de Juda, ideo nos de christo hic exponamus. Ubi duo facit. Primo describitur conditio ejus. Secundo culpa. Conditio personae Judae describitur ex tribus, quae aggravant peccatum: quia amicus, quia familiaris, et quia beneficiatus. Dicit ergo quantum ad primum: etenim homo pacis meae. Dixit supra quod dormivit, id procurante proditore. Vel, verbum iniquum constituerunt adversum me inimici.
Sed non est mirum, quia, homo pacis meae, quia Judas inter amicos reputabatur. Haec autem prophetia contigit facto, quia osculo prodidit christum, quod est signum amicitiae et pacis. Unde dominus dixit Luc. 22: Juda, osculo tradis filium hominis? Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo etc..
Hier. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu ab omnibus viris qui erant pacifici ei, et custodientes latus meum. Item familiaris erat; unde, in quo sperabam. Sed numquid deceptus est christus in spe sua? non. Et ideo dicit, in quo sperabam, idest in quo videbar sperare, idest confidere, quia commiserat ei dispensationem rerum suarum. Vel, in quo sperabam, idest talis conditionis: et ita me habebam ad eum quod debebam sperare in eo. Sed aliquando credit quis sperare in eo quem credit amicum, et de quo deberet confidere, et tamen decipitur: Hier. 9: in omni fratre tuo non habeas fiduciam: Mich. 7: nolite credere amico, et nolite confidere in duce.
Vel, in quo sperabam, in membris meis quae in christo sperabant: Matth. 25: quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis. Quantum ad tertium dicit, qui edebat panes meos, quia christus cum signo panis eum designavit: joan. 13: cui intinctum panem porrexero. Et licet Judas ederet panem christi, tamen perrexit contra eum: Eccl. 29: pascet et potabit ingratos. Vel, panes meos, idest doctrinam meam: Gen. 49: Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
Talis panis est panis christi, qui est pinguis propter dulcedinem doctrinae: Ps. 118: quam dulcia etc.. Magnificavit super me supplantationem.
Ecce peccatum. Hieronymus habet, levavit contra me calcaneum suum. Et loquitur ad similitudinem ejus qui vult aliquem omnino comprimere; quasi dicat: attentavit ut me totaliter contereret.
Et diversitas translationum videtur processisse ex aequivoco: quia quod in altum levatur, magnificatur. Vel, magnificavit super me supplantationem, idest fecit magnam supplantationem contra me, quia mortem intulit: Hier. 9: omnis supplantans supplantabitur: Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta.