CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet ad argumenta quae fecit contra opinionem D. Thom. supra num. 2. quatenus facere videntur contra propriam sententiam, explicat quomodo id, forma si per se esset, ageret, non habet locum in divinis. Item quomodo, in divinis principium productivum non dicat relationem realem ad productum, cum tamen eam dicat producens ad ipsum. Item quomodo generatio sit prius distinctiva quam assimilativa, et utrum horum sit perfectius, aliaque scitu dignissima.
Quia autem (a) aliqua argumenta contra primam opinionem sunt contra me, respondeo ad illa. Ad primum dico, quod illa propositio major habet hic majorem probabilitatem quam in creaturis, quia ista forma sic per se est, quod illi correspondet proprium quod, potens agere, puta hic Deus, qui quodammodo praecedit relationes, et sic agit. Patet, quia sic primo intelligit et vult: igitur videtur quod posset in omnem actionem, cujus suum quo est proprium principium formale, et ita hic Deus generat primo; et ideo illa major de principio elicitivo falsa est, quando principium elicitivum, si per se existat, non potest esse propinqua ratio ad operandum. Exemplum, species si ponatur principium elicitivum operationis videndi in oculo, si per se existeret, non posset esse principium illius operationis: et ratio esset, quia non posset esse potentia propinqua ad agendum, quia non posset habere passum approximatum, quia approximatio, ut dictum est prius, requiritur ad rationem potentiae propinquae. Sicut autem approximatio requiritur in creaturis, vel amotio impedimentorum, ita dicitur in proposito quod requiritur suppositum conveniens ad agendum; ergo forma quae esset principium actionis in supposito distincto, si esset per se existens, non esset suppositum, nec principium distinctum, nec in supposito distincto convenienti generationi ; et ex quo illud suppositum requiritur ad potentiam propinquam agendi, non poterit talis forma per se agere. Essentia autem si per se existat in aliquo instanti naturae antequam intelligatur esse in supposito vel persona, in illo priori non est suppositum agens in potentia propinqua ad agendum. Ista enim actio distinctionem requirit aliquorum in ista natura, quae non potest esse nisi suppositorum, ergo suppositum conveniens huic actioni est suppositum distinctum existens in ista natura: in nullo tali est natura inquantum intelligitur per se esse, si per se sit aliquo modo antequam in persona, et ideo non poterit per se agere ista actione. Nota quod tripliciter potest intelligi forma per se esse : uno modo quod per ly per se excludatur inesse formae ipsi materiae, sive formae accidentalis, sive essentialis vel substantialis; alio modo inesse quidditatis sive naturae ipsi supposito, et hoc actuale: tertio modo aptitudinale et potentiale et utrumque inesse. Tertius modus ponit illud, quod sic est per se, esse complete suppositum, et ideo sic accipere in majori, est accipere contradictoria, quia forma quae habenti est principium quo agit, non potest sic per se esse ; igitur intelligitur per se, in majori duobus primis modis, et sic probo majorem, quia ad agere non requiritur nisi
actualitas et per se esse. Primum habelur aeque in forma inhaerente et per se existente. Secundum habetur sufficienter, si duobus primis modis per se sit, alioquin anima separata non esset agens. Confirmatur etiam, quia si natura assumpta a Verbo dimitteretur absque omni actione positiva circa ipsam, ipsa non esset per se tertio modo, quia tunc esset inassumptibilis ut sic ; et tamen hic homo posset agere omnem actum, quem habet modo Verbum mediante ista natura, imo secundum tertium artic. 1. q.... dist. 1. tertii libri, nihil positivum constituit suppositum creatum. Et certum est, quod ratio suppositi nihil dat alicui positivum ad agendum, sed nec ordinem ad alia passa fundat, sicut patet per Averroem 7. Met. quia idea non posset movere corpus, nec materiam, propter defectum ordinis.
Contra hoc, quia ordo agentis ad patiens consequitur hoc existens, accidit quod incommunicabiliter. Ideo responderi potest aliter, quod major est vera, quando forma est activa respectu termini distincti a se, non autem quando respectu termini indistincti, quia tunc licet possit esse quo suppositum producat, non tamen potest esse producens, quia nec distinguitur a termino, sicut requiritur ad hoc ut sit producens, non autem hoc requiritur ad hoc ut sit quo. Planius dicitur, quod major est vera de actione immanente et factione, et universaliter productione termini distincti a forma productiva, hic terminus est indistinctus a forma qua producitur.
Contra, si Deitas, vel hic Deus creat ; ergo agit illa actione, quae necessario praecedit creare, hujusmodi est generare. Probatio consequentiae primae, quia quod est omnino primum non requirit aliquod posterius agere ad hoc, ut ipsum possit in actione sibi propria ; hic Deus est aliquo modo prius prima persona relativa, ergo, etc. Hoc argumentum requirit, quod ponatur ordo quomodo hic Deus prius est in personis, quam possit potentia propinqua creare, non propter impotentiam hujus Dei ad creandum, etiam si secundum imaginationem Gentilium non esset in personis: sed propter majorem propinquitatem personarum ad essentiam quam creationis, secundum illam regulam realem, de quibuscumque duobus comparatis secundum ordinem ad idem primum, potentia propinqua non est ad secundum, nisi primo posito. Itaque hic Deus primo intelligit, etiam non praecise, ut in personis, quia actio essentialis est quasi prius relatione, et ita immediatior omnino primo. Secundo hic Deus est per se existens illimilatum, et in illo signo naturae est primo in tribus personis, illud tamen habet signa originis. In tertio signo naturae hic Deus habet potentiam propinquam ad extra. Itaque negatur minor, quia nunquam Deitas per se est ita, quod non in supposito, nisi apud intellectum.
Contra, quod convenit primo ex se formaliter alicui, est aliquo modo prius extra intellectum illo, quod non convenit sibi ex se formaliter. Deitas est omnino prima, quia pelagus, et illi convenit ex se formaliter per se esse, non autem ex se formaliter est in hoc supposito relativo, igitur per prius per se est quam sit in aliquo. B probatur, quia idem est per se esse trium personarum quasi nihil sit commune tribus, nisi quod est primo essentiale. C probatur, quia fundamentum aliquo modo praecedit relationem, saltem non ex ratione sua formali habet relationem, quia est aliquid praeter eam 1. de Trinit, c. 1. et 3. probatur etiam, quia aliter in quolibet haberet illam relationem, quia ubique habet illud quod convenit sibi ex ratione sua formali.
Ad aliud (b) de quod et quo, dico quod illud dictum Philosophi, est verum in causa et causato, quia ibi est distinctio realis causae et principii quo causat ab ipso causato, dependentia etiam essentialis est causati ad principium causativum, sicut et ad causam: et ratio est ibi, quia principium causativum non est nisi unicum in uno supposito. In proposito autem est oppositum, quia suppositum producens est distinctum, quo autem producit est indistinctum, et ideo productum non realiter refertur ad principium quo, sicut refertur ad principium quod producit. Et ideo in proposito non est relatio realis principii productivi ad productum, sed producentis est relatio realis, principii autem productivi est relatio rationis, sicut prius dictum est de natura communicante et communicata dist. 5. q. 1.
Ad tertium dico (c) quod forma secundum quod est illud in quo assimilatur generans generato, non est tantum ens rationis, sed habet aliquam unitatem praecedentem omnem actum intellec tus, quia nullo actu intellectus existente ignis generaret ignem et corrumperet aquam, et hoc propter sui similitudinem naturalem hic, et contrarietatem ibi: hoc autem magis patebit in quaestione de individuatione.
Ad Damascenum dico quod intelligit de communicabilitate alicujus unius secundum naturam et secundum numerum, sicut essentia divina est communis tribus personis ; sed hoc modo nulla est communitas realis in creaturis, est tamen communitas alicujus unius unitate minori quam sit unitas numeralis.
Ad aliud (d) cum dicitur, forma est principium agendi inquantum est in hoc, concludit pro me, quia illud absolutum quod est Patri potentia generandi, non est potentia generandi Filio.
Cum arguitur, quod generatio prius est distinctiva quam assimilativa, et quod ex hoc forma sit prius elicitiva ut haec quam ut forma, respondeo, quod prius secundum consequentiam non semper est prius secundum causalitatem. Exemplum, sequitur: ignis, igitur calidus, et non e converso: igitur calidum est prius secundum consequentiam, et tamen ignis est prius secundum causalitatem ipso calore ; et ita concedo, quod distinguere est prius in generatione quam assimilare, id est, communius, quia multa distinguunt quae non assimilant. Sed distinguere non est perfectius in generatione quam assimilare, quia convenit generationi etiam imperfectissime, inquantum est a forma ut haec, et assimilare convenit sibi inquantum est a forma absolute, et perfectior est ratio formae quam ratio singularitatis.
Concedo (e) tamen argumentum contra opinionem ponentem tantum distinctionem rationis, et non concludit contra me, sicut patebit in sequenti distinctione. Instantia prima de calore et vegetativa non valet, quia ibi communicatur utraque forma, et forma principalis activa et immediata. Est enim caro genita animata, et habens calorem genitum aliqualem naturalem: utraque etiam forma est principium generationis, licet unum mediatum, aliud immediatum. Sed illa alia instantia de generatione bruti difficilior videtur, si sensitiva non habeat ibi aliquam operationem, sed vegetativa tantum, et de hoc in secundo libro, quando fiet sermo de rationibus seminalibus, quomodo potest esse generatio univoca in animalibus.