In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Ad ista, ad primum, etc. Reprehendit quaestionem tanquam irrationabilem; et respondet negando antecedens. Ad primam probationem ex Philosopho eo quod taliter entis, particulam illam rationalem non denotare semper causam formalem, sed quamcumque, hic autem denotat substantiam causare accidens per modum subjecti) unde non recte infertur ordinem ad subjectum esse de essentia ejus, alias sic diceretur de quolibet causato. Responderi etiam potest per aliam versionem, ubi dicitur totaliter entis, non dici secundum praedicationem, quia Deus non est capax accidentis, sed totalitate perfectionis, et sic idem est, quod accidens sit substantiae ut subjecti, quia substantia est totalitate perfectionis ens, et ens simpliciter ut comparatur ad accidens. Ad aliam probationem ex Philosopho, qua negat accidentia posse aut esse apta nata separari, respondit supra ad conclusionem, ita sensisse, propter ordinem essentialem causarum , putavit enim non posse causam superiorem in effectum inferioris, nisi ipsa inferiori concurrente. Ad alias probationes Philosophi, respondet non recte adduci sensum Philosophi, ut bene probat in littera. Per exempla ergo intendit Philosophus ordinem inter substantiam et accidens in essendo secundum perfectionem et causalitatem, non quod substantia aut inhaerentia ad ipsam sit de essentia accidentis absoluti. Ad rationem, dicit statum esse in ipsa inhaerentia, quae in seipsa inhaeret realiter, ex ratione quam ibidem subjungit.