IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo. Respondet Doctor primo, quod habitus, cujus actus est impossibilis haberi in patria, si ponitur, frustra ponitur, quia illud dicitur frustra esse, quod ordinatur ad aliquid quod impossibile est haberi ; cum ergo actus fidei non possit haberi in patria, patet, quia isti actus sunt incompossibiles, scilicet clara visio Deitatis, et actus credendi, ut ostensum est supra dist. 24. per consequens ibi frustra poneretur habitus fidei, qui praecise inclinat ad actum credendi circa objectum latens, non quod latentia objecti sit ratio formalis objecti fidei, sed tantum est quaedam conditio consequens, ut supra patuit dist. 23. et 24. Similiter actus spei, qui est desiderare bonum aeternum absens, non quod absentia sit ratio formalis actus spei, ut supra patuit dist. 26. talis actus non erit in patria, quia tunc perfecte habetur bonum infinitum actu perfecte praesens ; et probat per dictum Pauli, quia spes quae videtur non est spes, et accipit ibi spem non pro habitu spei, nec pro actu, sed pro objecto ipsius spei. Et vult dicere, quod circa objectum separatum non potest esse actus spei si tale objectum est praesens, si ergo actus spei non potest in patria esse, sequitur quod nec habitus, quia tunc frustra poneretur.
Si dicatur, quod licet actus fidei, et actus spei non possint haberi in patria, non tamen sequitur quod si habitus essent in patria, essent frustra, quia etiam in patria erunt aliqui sensus sine suis actibus, ut patet de sensu gustus, et similiter de potentia nutritiva, qui tamen non ponuntur frustra.
Dico, quod si illi sensus essent praecise propter actus, quod si illi actus essent impossibiles, illi sensus essent simpliciter frustra, sed quia non ponuntur praecise propter actus, sed propter perfectionem naturae in se, ideo non ponuntur frustra, posito quod nunquam possint haberi actus ; et principaliter sunt propter perfectionem et decorem naturae in se, ut patet a Doctore in. 4. d. 49. Sed in proposito, habitus non ponuntur in potentiis, nisi praecise propter actus, vel ut scilicet actus potentiarum sint perfectiores, vel ut per eos potentiae prompte et faciliter eliciant actus.
Si iterum dicatur, quod ponitur fides infusa in intellectu, ut ipsum perficiat in actu primo, ut patet a Dootore supra dist. 23. et simpliciter ponitur spes in voluntate, ut ipsam perficiat in actu primo, ut patuit supra dist. 26. et per consequens non ponuntur praecise propter actus secundos, et sic non essent frustra in patria, sicut nec nunc sunt frustra in via, si sint sine actibus.
Dico, quod aliud est perficere aliquid absolute, et perficere ut in actu primo ; perficere enim in actu primo est reddere principium operativum magis dispositum ad operandum, ut supra declaravi, et sic isti habitus praecipue perficiunt potentias in ordine ad actus, ut ibi exposui.
(b) Sed hic est linum dubium, etc. Dicit primo Doctor quod non est necesse ponere, quod istis habitibus succedant in patria aliqui habitus, puta, quod habitui fidei, qui inclinat ad actum credendi, succedat in patria aliquis habitus praecise inclinans ad actum videndi ; et habitui spei, qui tantum inclinat ad actum sperandi, succedat in patria aliquis habitus, qui inclinet ad actum tentionis, quia habitus ponuntur in potentia, ut prompte et faciliter operetur., sed in patria erit perfectissime disposita. Declaro tamen aliqualiter hanc litteram. Cum dicit, non est necessarium ponere aliquem habitum in patria creatum in ipsa anima, qui sit principium videndi vel tenendi objectum saltem, alium nisi charitatem ; vult dicere, quod ipsa potentia in patria, puta intellectus, potest clare videre Deum sub ratione propria sine aliquo habitu, ut supra ostensum est, de intellectu animae Christi dist. 14. ita quod habitus ille non ponitur necessario requiri ad actum videndi, nec ut causa totalis, nec ut partialis, ut ibi patuit, et hoc quantum ad substantiam actus, licet potentia sine habitu non possit actum ita perfectum elicere sicut cum habitu, ut supra patuit, dist. 13. 14. 23. 24. et 27. et prolixius in primo distinct. 17. Et quod dicit saltem alium, nisi charitatem, hoc non debet referri ad hahitum fidei sic, quod fides possit esse in patria cum actu suo, quia hoc est simpliciter impossibile, sed debet referri ad habitum spei, quia respectu tentionis non videtur necessarium ponere alium habitum ab habitu spei, ut infra patebit, ita quod ipse habitus spei, ut habet objectum absens, sit principium actus sperandi, et ut habet objectum praesens, sit principium actus tentionis ; sicut etiam et charitas, ut in via, est tantum principium actus merendi, et ut in patria ubi habet objectum praesens est principium perfectae fruitionis. Sequitur : quia habitus non ponitur in potentia, nisi ad faeilitandum et habilitandum potentiam ad eliciendum actum, et hoc tenendo quod habitus non sit causa partialis actus, quia tunc habitus non tantum poneretur propter habilitatem potentiae, sed poneretur propter majorem perfectionem actus, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. Sequitur: Vel saltem in intellectualibus, ut objectum sit praesens intellectui, ut intellectus possit prompte operari circa illud quod non posset, si objectum esset in quolibet actu de novo adipiscendum,sive attingendum. Si dicatur hic, quod per nullum habitum habetur praesentia objecti in ratione objecti, ut patet ex Doctore in 1. dist. 3. et in secundo, dist. 3. et tamen hic vult quod habeatur per habitum praesentia objecti.
Dico, quod bene verum est, quod nunquam objectum in ratione objecti actu intelligibilis est praesens potentiae per aliquem habitum, sic intelligendo, quod habitus sit ratio formalis praesentiae objecti, ut actu intelligibilis, quia quod est sic ratio talis praesentiae, est etiam ratio causandi, saltem partialiter notitiam talis objecti, ut patet de specie intelligibili, de quo vide Doctorem in 1. dist. 3. quaest. 6. 7. et 8. et distinct. 17. et in secundo, dist. 3. quaest. 9. 10. et 11. et quae ibi notavi et exposui. Sed in proposito cum dicit Doctor quod per habitum habetur praesentia objecti, non loquitur de praesentia absoluta objecti sub illa, scilicet ratione, quia objectum est actu intelligibile, sed dicitur esse praesens per habitum, quoad facilitationem et promptitudinem operandi, id est, quod sicut intellectus per speciem intelligibilem dicitur habere objectum praesens in ratione objecti actu intelligibilis, quia scilicet talis species est partialis causa causandi notitiam illius objecti, sic per habitum dicitur habere objectum praesens, quia per illum potentia facilius operatur circa objectum, et hoc est quod dicit.
(c) Quod si succedant aliqui actus. Nunc Doctor declarat quomodo actus succedentes actibus fidei et spei, licet repugnent formaliter actibus, quibus succedunt (quia isti actus non stant simul, scilicet actus fidei, et clara visio) non repugnant habitibus, et sic in patria, de potentia Dei absoluta, possunt esse habitus fidei et spei, et similiter possunt esse isti actus, scilicet clara visio et firma tentio : et quod non repugnent ostendit, quia Paulus in raptu habuit actum visionis, et tamen non erat in eo evacuatus habitus fidei.
(d) Sed adhuc restat aliud dubium. Hic Doctor arguit, probando quod idem habitus spei et fidei possint remanere in patria, et non tantum illi habitus, sed etiam actus illorum ; patet, quia ex quo Deus sub ratione Deitatis ponitur objectum fidei, ut supra patet dist. 23. et 24. et idem ponitur respectu habitus spei, ut supra patet dist. 26. sequitur quod habitus respicientes tale objectum possint manere quamdiu ratio formalis objecti manet eadem, et omnino invariata. Ex quo ergo isti habitus habent in patria idem objectum sub eadem ratione formali, quod habent in via, sequitur quod sicut manent in via, ita et manere possunt in patria, et non tantum isti habitus, sed etiam actus fllorum, patet, quia actus fidei, ut in via, habet Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut supra patuit dist. 23. et 24. et similiter actus spei, ut supra ostensum est distinct. 26. cum ergo habeant in patria idem objectum sub eadem ratione formali quod habent in via, sequitur quod actus fidei, et actus spei possunt esse in patria.
(e) Praeterea sicut, etc. Hic Doctor specialiter arguit de spe, probando quod idem habitus spei possit manere in patria, quia idem habitus potest esse qui inclinet ad desiderandum absens, et ad amandum praesens ; cum ergo habitus spei inclinet ad desiderandum bonum absens, ille idem inclinabit ad amandum bonum praesens.
Respondet Doctor quod respectu unius et ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali considerari possunt esse plures actus, non tantum ejusdem speciei differentes secundum minus et magis perfectum, sed etiam possunt esse plures actus alterius et alterius speciei differentes secundum media et extrema in eodem genere, et per consequens respectu Dei sub eadem ratione formali considerari, non tantum possunt esse actus cognoscendi, et actus diligendi specie differentes, sed possunt esse distincti actus cognoscendi ab invicem specie distincti, et similiter possunt esse plures actus diligendi idem objectum specie distincti. Et hoc probat, quia alia et alia praesentia objecti, sive alia et alia approximatio objecti ad potentiam potest partialiter causare alium et alium actum specie distinctum respectu ejusdem potentiae, cui aliter et aliter approximatur ; et patet per exemplum, quia ignis remotus producit calorem remissum,et propinquus intensum, et sic propter aliam et aliam approximationem ignis causatur calor magis et minus perfectus.
Hic tamen adverte, quod Doctor supponit hic quod objectum beatificum, si est in se praesens, tantum partialiter concurrit ad actum visionis, et sic visio beatifica simul causatur ab objecto beatifico, vel supplente vicem objecti beatifici, et actu intellectu Beati, tamen talis visio quamvis dependeat ab intellectu partialiter, habet tamen unitatem specificam praecise ab objecto ; et quomodo hoc, vide quae exposui super secundo, dist. 3. quaest. 10.
Adverte etiam quod cognitio abstractiva, quam pro nunc voco omnem cognitionem undecumque causatam, aliam scilicet a praesentia objecti in se, differt specie a cognitione intuitiva ejusdem objecti, ut patet a Doctore in 2. distinct. 25. Nec potest assignari alia causa, nisi quod objectum, ut in se praesens, non potest causare notitiam sui, nisi intuitivam, et specie distinctam a cognitione respectu ejusdem objecti non praesentis in se. Sed dubitatur quomodo idem objectum sub eadem ratione formali possit causare alium et alium actum respectu ejusdem potentiae, ut praecise consideratum secundum aliam et aliam approximationem, quia major vel minor approximatio ad potentiam non videtur esse causa alterius et alterius actus specie distincti ; patet de igne magis vel minus approximato eidem passo, qui non causat alium et alium calorem specie distinctum in passo, cui magis vel minus approximatur; tum etiam, quia Doctor dicit in i. d. 1. q. 4. quod major vel minor approximatio objecti non variat actum.
Dico breviter quod Doctor hic non loquitur absolute de majori et minori approximatione, sed loquitur de alia et alia approximatione alterius et alterius rationis. Est enim una approximatio objecti ad potentiam realiter et realiter praesentialis, et secundum talem approximationem natum est objectum causare tantum notitiam sui intuitivam, quae notitia intuitiva potest esse perfectior et imperfectior, secundum quod objectum magis vel minus est praesens. Loquendo ergo de hac approximatione majori vel minori, objectum magis vel minus conjunctum potentiae non causat actus specie distinctos, sed tantum ejusdem rationis. Est etiam alia approximatio objecti, quae est alterius rationis ab alia approximatione, et est quando objectum nullo modo est in se realiter praesens potentiae, sed tantum praesens in aliquo repraesentativo, sicut quando est tantum praesens in specie intelligibili, et tunc potest dici magis vel minus approximatum secundum quod magis vel minus sit praesens in aliquo repraesentativo.
Exemplum : Si enim albedo habeat in intellectu meo speciem intelligibilem intensam ut quatuor, et in alio intellectu habeat speciem intensam ut octo, tunc intellectui habenti speciem ut octo, dicitur magis approximata in ratione objecti actu intelligibilis, et ut sic magis vel minus approximatum est tantum natum causare actus cognoscendi ejusdem speciei, ita quod omnes cognitiones ejusdem objecti sic magis vel minus approximati sunt ejusdem speciei, et non differunt, nisi sicut magis et minus perfectum in eadem specie, quia si magis approximatum cognitio erit perfectior, si minus erit imperfectior. Non dico tamen quod tales actus cognoscendi sunt immediate causati ab objecto, sed praecise causantur a specie intelligibili, (si objectum habet speciem intelligibilem) ut a causa partiali, ut patet a Doctore in 1. distinct. 3. quaest. 6. 7. et 8. et dist. 17. et in 2. dist. 3. et in quodlib. Si vero non habet speciem intelligibilem ipsum repraesentantem, sufficit quod talis cognitio possit causari a supplente vicem speciei, sicut Deus sub ratione Deitatis posset abstractive cognosci per speciem intelligibilem infusam a Deo, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 9. potest etiam cognosci a supplente vicem speciei intelligibilis, quia voluntas divina posset immediate causare notitiam distinctam abstractivam ipsius Deitatis.
Adverte etiam quod omnes notitiae ejusdem objecti non in se praesentis semper sunt ejusdem rationis undecumque causentur, sive ab objecto in se non praesente, sive a specie intelligibili illius, sive a supplente vicem vel speciei intelligibilis, vel objecti, ut absentis, sive quocumque alio modo causetur, et hoc est, quia objectum in se realiter non praesens nullo modo est natum causare notitiam sui aliam et aliam, nisi praecise ejusdem rationis ; supplens ergo in hoc vicem talis objecti non potest causare notitiam ejusdem objecti, nisi praecise ejusdem rationis cum illa, quae esset causata ab objecto absente. Similiter dico de notitia intuitiva, quod omnes notitiae intuitivae ejusdem objecti sunt praecise ejusdem rationis undecumque causentur, sive immediate ab objecto in se praesente, sive a supplente vicem objecti praesentis.
Ex his manifeste patet quomodo objectum secundum aliam et aliam approximationem, scilicet alterius et alterius rationis causat partialiter actum alterius et alterius rationis, patet etiam quomodo idem objectum secundum aliam et aliam approximationem ejusdem rationis causat tantum actum ejusdem rationis.
Et cum dicitur de igne, patet responsio, quia ignis, ut causat alium et alium calorem ejusdem speciei, dicitur magis vel minus approximari secundum approximationem ejusdem rationis ; patet, quia ignis non causat calorem magis vel minus perfectum, nisi ut realiter praesens.
Ad instantiam Doctoris, dico quod ibi loquitur de variatione actus quantum ad necessitatem vel contingentiam, ita quod objectum si est minus approximatum, si non causat actum necessario, nec etiam maxime approximatum necessario causabit, et hoc verum est.
Dicit etiam Doctor quod idem objectum sub eadem ratione formali comparatum voluntati causat fruitionis actum alium et alium specie secundum quod magis vel minus approximatur voluntati, et hoc tenendo quod objectum saltem partialiter concurrat ad actum voluntatis, vel notitia illius objecti, ut aliqualiter videtur tenere Doctor in 2. dist. 25. Si ponatur ergo objectum in se praesens causa partialis fruitionis, dico tunc, quod idem objectum, ut magis vel minus praesens in se semper causabit actum fruendi ejusdem speciei, si etiam actus fruendi immediate causentur a supplente vicem talis objecti in se praesentis, erunt ejusdem rationis cum actibus causalis immediate ab ipso praesente. Si vero teneatur quod notitia intuitiva sit causa partialis actus, tunc dico quod omnes actus fruendi sunt partialiter causali a notitia intuitiva ejusdem objecti, sive causati a supplente vicem talis notitiae, erunt ejusdem rationis, et diceretur tunc objectum esse magis vel minus praesens voluntati secundum quod notitia ejus intuitiva esset perfectior vel imperfectior. Si vero objectum nullo modo sit in se praesens, id est, quod nullo modo intuitive cognoscatur, sed tantum abstractive, tunc dico quod omnes actus fruendi, sive ab objecto sic absente sint causati, sive a notitia abstractiva ejusdem objecti, sive a supplente vicem, vel objecti absentis vel notitiae abstractivae sunt ejusdem speciei specialissimae. Ex his patet quomodo objectum beatificum,
ut est aliter et aliter proximatum voluntati, approximatione scilicet alterius et alterius rationis causat actus fruendi alterius speciei, et die pariformiter sicut dixi de objecto approximato intellectui. Et hanc expositionem bene adverte et pondera, quia ad multa valet.
(f) Quantum ad aliud, quod tangitur de spe. Hic Doctor ponit unam conclusionem possibilem, scilicet quod potest esse unus habitus praecise inclinans ad bonum aeternum, ut convenietis naturae, qui habitus potest esse communis alicui praecise inclinanti ad idem bonum conveniens naturae, ut absens, et alicui praecise inclinanti ad illud bonum, ut actu praesens. Et addit quod si habitui communi posset inesse actus, puta quod potentia habens talem habitum possit uti illo causando actum, ad quem praecise inclinat, tunc potentia habens talem habitum posset elicere actum circa bonum conveniens naturae absolute consideratum, id est, non consideratum nec sub ratione, qua absens, nec sub ratione, qua praesens ; et talis habitus posset esse in via et in patria, quia tantum inclinaret ad bonum conveniens naturae in se absolute, sed talis habitus non ponitur habitus spei, quia habitus spei tantum inclinat ad bonum conveniens naturae sub ratione qua absens, ut supra dixi: nec similiter talis habitus communis est succedens habitui spei, quia talis succedens (si tamen succedit) praecise inclinat ad bonum conveniens naturae sub ratione qua praesens.
Et sic respondendo ad dubium, si intelligatur quod idem habitus inclinet ad desiderandum bonum absens, sub ratione qua absens, et ad amandum bonum praesens sub ratione qua praesens : talis habitas non videtur possibilis. Si vero ponatur habitus, qui inclinet ad desiderandum bonum conveniens naturae, et amandum illud, considerando tale bonum in se absolute, non sub ratione qua absens vel praesens, sed praecise sub ratione qua bonum conveniens naturae, talis habitus posset poni manere hic et in patria, et hoc est quod dicit. Sed talis habitus non est habitus spei, quia spes ponitur praecise inclinans ad actum imperfectum, qui actus respicit objectum ut absens, et ille actus est imperfectus imperfectione alterius rationis, quam, supple, imperfectionem facit absentia objecti respectu potentiae tendentis, ita quod ille actus differt specie ab actu perfecto, qui respicit objectum, ut praesens, ut supra patuit.