Tu autem. Christus jam exposuit in generali suam petitionem; hic autem ostendit in quo misericordiam petat; unde dicit, ipsi conturbaverunt me, sed non restat nisi ut recurram ad deum; et ideo dicit, tu autem, domine, miserere mei. Misericordia debet esse ubi est miseria; christus autem factus est particeps miseriae nostrae, non quantum ad culpam, sed quantum ad poenalitatem; et praecipue quantum ad poenam mortis. Et ideo, miserere mei: Ps. 88: misericordiam meam non dispergam ab eo. Sed in quo petit misericordiam, ostendit, cum dicit, resuscita me; quasi dicat, illi dicunt, non adjiciet ut resurgat, sed tu resuscita me.
Sed numquid christus non resurrexit propria virtute, quia dicit resuscita me? immo videtur quod sic: quia Psalmista dicit in persona christi, ego dormivi et exsurrexi. Ps. 3.
Dicendum, quod christus secundum quod homo, non habuit potestatem resurgendi, sed secundum virtutem divinitatis, quae est eadem in patre et filio. Et ideo si surrexit potestate patris, surrexit potestate sua. Et petit a patre, ut homo, quod habebat ut deus, ut ostendat virtute divinitatis hoc fieri. Et retribuam eis. Hic ponit effectum ejus. Duplicem potestatem habuit christus post resurrectionem, quia in caelo et in terra: et ideo retribuit eis captivitatem temporalem, quia dispersi sunt per mundum, et retribuet eis in futuro damnationem: joan. 5: potestatem dedit ei judicium facere. Hieronymus habet, resuscita me et retribuam tibi; quasi dicat.
Iste fructus resuscitationis, quod resuscitatus adducam multos ad cognitionem nominis tui: Ps. 115: quid retribuam domino etc..