CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quia autem aliqua argumenta contra primam opinionem sunt contra me. Respondeo, etc. Hic Doctor respondet ad argumenta facta contra Thomam, quia etiam sunt contra positionem propriam) et ad primum argumentum dat duas responsiones. Prima, quod ista propositio : Omnis forma elicitiva actus, si per se est, per se agit illa actione; habet majorem evidentiam in essentia divina quam in forma creata, quia Deitati correspondet suum proprium et adaequatum quod, praescindens ab omni ratione suppositali, scilicet ipse Deus per se et actualissime existens, ut supra patuit dist. 4. quaest. 2. Et sicut Deus vere intelligit et vere operatur, ita quantum est ex se potest generare, sicut dist. 4. quaest. 2. dictum est, quod ista est primo vera : Deus creat, ut praescindit ab omni ratione suppositali. Illi autem major non est sic vera in creaturis, quia nulla forma, quae est ratio formalis agendi, ut praescindit a ratione suppositorum, est per se stans et per se existens, Deus autem, ut non includit aliquod suppositum, est ens infinitum perfectissime et actualissime per se existens , et si posset habere aliquod productum ejusdem naturae realiter distinctum, posset vere generare illud. Et quia inter generans et genitum est semper distinctio realis, ideo oportet ipsum Deum esse in aliquo supposito realiter distincto a producto, et sic requirit suppositum, ut sit in potentia propinqua ad agendum, et haec est secunda responsio. Requiritur ergo suppositum generans ut conveniens huic actioni, quia ista actio est inter aliqua realiter distincta; Deus autem a nullo in divinis realiter distinguitur, ideo ut dicatur ratio formalis agendi proxima, oportet ut sit in supposito convenienti. Et hanc responsionem bene nola.
Hic tamen occurrit una difficultas, in hoc quod dicit Doctor quod essentia divina non potest habere hanc, nisi sit in supposito convenienti realiter distincto a producto. Videtur enim primo quod sibi contradicat, quia in quaest. 4. quodlib. expresse tenet quod ipsa actio non praesupponit suppositum : vide ibi. Tum etiam per rationem, quia si praesupponit suppositum, ergo suppositum erit prius ista actione, cujus oppositum determinatum est in quodlib. quaest. 4. et sustinendo quod prima persona constituatur in esse per relationem ad secundam, ut infra dist. 28. quaest, ult. et in quodlib. quaest. 4. ergo si relatio sive generatio actio, constituit primum suppositum, ipse Deus non praesupponit illud ad hoc, ut dicatur in potentia proxima ad agendum.
Respondeo conformiter his, quae dixi supra dist. 1. et vide ibi singularem expositionem.
(b) Ad secundum respondet quod dictum Philosophi est verum de causa et causato, ubi causa non lanium realiter distinguitur a causato, sed et forma qua agit, quia causato communicatur alia forma realiter distincta; in divinis autem eadem essentia per generationem communicatur Filio, et ideo licet Pater distinguatur realiter a Filio, non tamen essentia.
(c) Ad tertium respondet quod unitas naturae creatae, ut praescindit ab omni singularitate habet ex natura rei aliquam unitatem minorem unitate numerali, ut diffuse probat ipse in secundo dist. 3. nullo enim intellectu considerante,ignis generaret ignem sibi similem in natura. Et illud, quod dicit Damascenus, intelligitur de unitate numerali, qua generans assimilatur genito, quae in creaturis tantum est unitas rationis, sed impossibile est, quod aliqua una natura numero secundum esse reale sit in pluribus suppositis, non sic in divinis. Sed quomodo unitas numeralis secundum rationem possit esse in pluribus suppositis, vide expositionem quam feci in dist. 3. q. lib. 2.
(d) Ad quartum patet responsio, quia si essentia ut essentia, esset ratio generandi in potentia propinqua, tunc ut in Filio esset ratio generandi; sed quia non est ratio generandi in potentia propinqua nisi ut in supposito Patris, patet quod ut in Filio non erit ratio generandi ipsi Filio.
(e) Ad quintum responsio clara est. Concedo tamen argumentum contra opinionem. Dicit Doctor quod si natura, ut prior est singularitate, sit lanium ens rationis, statim sequitur quod generatio erit perfectior inquantum distinctiva quam inquantum assimilativa, patet, quia est distinctiva secundum singularem, quae dicit entitatem realem ; et est assimilativa secundum naturam absolute sumptam, quae ut sic, est tantum ens rationis, et sic generans et genitum ut praecise conveniunt in natura, quae dicit tantum unitatem rationis, tantum ratione distinguuntur. Sed hoc argumentum non est contra
Scolam, qui ponit naturam absolute sumptam dicere unitatem realem, minorem tamen unitate numerali, ut patebit infra dist. 8. quaest. 2. in responsione ad primum argumentum principale, et clarius in 2. dist. 3. quaest. 1. Caetera patent.