In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad secundum dubium num. 12. contra tertiam conclusionem, ostendit inhaerentiam formae absolutae non esse eamdem formae.
Et (e) per istud patet ad secundum dubium. Dico enim, quod inhaerentia albedinis non est eadem albedini: et cum probatur per relationem creaturae ad Deum, dico quod non est simile propter majorem positam prius ad istam conclusionem tertiam: nulla enim relatio ad causam extrinsecam est identica causato, nisi illa quae est ad causam primam, propter hoc quod prima causa potest quodcumque causatum causare, sine quacumque alia causa extrinseca.
Et cum arguitur de definitione: illud magis probaret accidens non debere definiri per substantiam, quia lapis per Deum non definitur, cum tamen Deus sit causa talis, sine qua impossibile, et contradictio est, esse lapidem vel equum, non autem sic subjectum respectu accidentis. Sed respondeo, identitas respectus ad fundamentum, vel non identitas, non est ratio quare terminus respectus cadat in definitione fundamenti, ut additum.
Quid ergo aliud? Respondeo quod nec dependentia essentialis et necessaria est causa, quod terminus dependentiae addatur in definitione fundamenti dependentis, tunc enim Deus magis poneretur in definitione cujuscumque creati, quam substantia in definitione accidentis:
sed causa est, quia nulla forma potest habere conceptum perfectum quietativum, nisi cointelligatur illud, cujus est forma: definitio autem exprimit conceptum perfectum definiti: et ideo quantumcumque essentialia formae exprimerentur sine illo, cujus est forma, quamvis quidditas ejus indicaretur, tamen non esset conceptus perfectus quietans intellectum, ideo nec definitivus. Sed causatum quod est in se quoddam compositum subsistens, si concipiatur in se intellectus, ibi quiescit, non requirens aliud cointelligere. Et si objicias, ergo par est necessitas, formam substantialem definiri per additum, sicut et accidens. Respondeo, utrobique est necessitas. Patet per Philosophum definientem animam 2. de Anima, ubi statim ponit corpus, quod est perfectibile ipsius, vel totum compositum, cujus ipsa est pars: nec aliquid ponit pertinens ad essentiam animae, sed tantummodo hoc quod est actus, quod significat respectum animae, ad illud cujus est forma. Non tamen est similis additio hic et ibi, quia in definitione formae substantialis additur aliquid, quod facit per se unum cum ipsa, vel cujus ipsa est per se pars (quod dico propter modum diversum dicendi formam definiri, vel per materiam, vel per totum): sed in definitione formae accidentalis additur aliquid cum quo non facit per se unum, nec cujus est pars per se.