IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Charitatem manere in patria, ex Apost. 4. Cor. 13. Ratio est, quia tendit in objectum. Deum, secundum se, abstrahendo a modo perfecte et imperfecte tendendi ; spes autem et fides tendunt sub modo imperfecto, quo non existente in patria, tendere nequeunt, et consequenter non censentur ibi manere.
Viso de fide (g) et spe, quomodo evacuantur, videndum est de charitate, quomodo manet eadem in patria ; suppono enim quod haec sit ratio charitatis, scilicet quod est amicitia Dei, ut in se bonum. Iste habitus non distincte inclinat ad actum perfectum amandi Deum, sicut amatur, quando est in se praesens, nec ad actum imperfectum, sicut amatur, quando est imperfecte praesens, sicut in aenigmate ; sed inclinat ad hunc actum, et ad illum, licet indistincte. Et quod talis habitus possit haberi, patet ex dictis nunc de spe; rationabilius enim est hic de habitu tendente in Deum, ut est bonum in se, quam de habitu tendente in Deum, ut est bonum mihi, quia non variatur actus ille, qui tendit in Deum, ut est in se bonum, ex praesentia perfecta vel imperfecta Dei, sicut ille, qui tendit in Deum, ut est bonum commodum. Prima enim variatio, vel non est secundum speciem, vel si est, non tamen est secundum speciem tam remotam, sicut secunda. Ex quo enim inclinatio manebit in patria ad diligendum Deum in se, manebit etiam inclinatio ad actum illum, qui ponitur esse charitatis, ut actus ejus, et ita habitus ille poterit manere. Si objicitur (h), quod praesentia objecti talis vel talis, potest variare actus secundum speciem ; igitur possunt esse duo habitus distincti specie, quorum unus sit principium diligendi Deum in se, ut praesentatus est per fidem, et ille evacuabitur ; alius ut est praesens per visionem, et ille succedet. Concedo quod duo tales habitus possunt esse simul in voluntate ; sed haec non ponitur ratio charitatis, quod sit praecise principium actus imperfecti circa objectum latens, sed quod sit indistincte principium tendendi in Deum, ut in se bonum praecise.
Breviter igitur (i), quidquid sit de fide, de istis tamen duabus virtutibus appetitivis, spe et charitate, concedi potest quod potest esse unus habitus appetitivus respectu commodi manens, sicut charitas manet ; et possunt esse duo habitus appetitivi respectu Dei (k), ut est bonum honestum, sed unus evacuaretur sicut ponitur nunc fidem evacuari. Sed supponimus (1) nunc ex dictis Sanctorum distinctionem illorum habituum, scilicet, spei et charitatis, ita quod spes non inclinat ad actum tendendi in bonum commodum absolute, sed ad actum imperfectum ex absentia objecti, ita quod illa imperfectio non accidat actui, inquantum est hujus habitus, sed sit de ratione ejus ; charitas autem sit principium et habitus tendendi in Deum, ut est bonum in se, ita quod actui, ut est ejus, accidat perfectio et imperfectio ex praesentia vel absentia objecti ; sed ad actum perfectum inclinat ex praesentia objecti, et ad actum imperfectum ex absentia.